Text List

Articulus 12

Articulus 12

An in Deo sit consilium ?

ARTICULUS XII. An in Deo sit consilium ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, H, "Ideo autem praeceptio, etc."

Videtur enim consilium non imnesse Deo : quia Damascenus dicit, quod consilium ignorantis est : Deus autem nihil ignorat.

Solutio. Ad quod dicendum, quod consulo dicitur a consilium do, et consilium quero. Primo modo significat abundantiam consilii, et sic cadit in Deum : et tunc consilium Dei est predeterminatio quorumdam meliorum bonorum, ut surgat appetitus in illa. Consilium autem secundo modo sumptum, ignorantis est : et hoc modo non cadit in Deum, et de hoc loquitur Damascenus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12