Text List

Articulus 13

Articulus 13

An Deus bene praeceperit Abrahae immolare Filium suum ?

ARTICULUS XIII. An Deus bene praeceperit Abrahae immolare Filium suum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Precepit Abrahe wmmolare filium, nec tamen voluit, ete."

1. Videtur enim, quod precipere non debuit.

Item, Quare probavit eum ? Constat enim, quod ipse Dominus bene novit quante virtutis fuit Abraham : unde propter se non oportuit eum tentare.

2. Item, videtur quod Abraham non tenebatur ei obedire, quia praecepit ei contra seipsum. Dicit enim Augustinus, quod Deus contra seminales rationes quas prime materia indidit, non potest operari, quia aliter operaretur contra seipsum : ergo multo minus potest operari contra rationes juris naturalis, quas indidit cord: humano : sed jus naturale dicit, quod imnocenti filo parcendum est: ergo contra hoc mhil credere debuit, sed potius putare, quod esset Angelus Satane transfiguratus in Angelum lucis.

Si dicas, quod ipse dispensavit qui condidit : hoc nihil est, quia si primo bene indidit, tune nulla ratio dispensationis fuit posterius : si autem male indidit, tunc credendo jus naturale cordi humano, erravit, quod est inconveniens.

Item, Augustinus vult, et etiam Philosophus, quod quedam ita conjuncta sunt malo, quod non possunt bene fieri: et de illis est occidere innocentem, et precipue filium innocentem : ergo videtur, quod Abraham nullo modo credere debuit, quod hoc esset a Deo bono, et sic debuit non obedire.

Item, Deus noluit hoc, sicut patuit’ ex post facto : ergo si obedivisset, non fecisset voluntatem Dei: ergo peccasset : ad quid ergo praecepit ?

Solutio. Quidam dicunt hic, quod praecepit Deus filium offerri, sed non occidi : et hoc bene potuit fier: salvo jure naturali. Sed hoc nihil est : quia legitur, quod in manibus portavit ignem et gladium. Unde constat, quod occidere intendebat, sicut satis habetur ex textu. Et ideo dicendum hie sicut de ablatione rerum Kgyptiorum invitis dominis, et acceptione fornicarie ab Osee secundum beatum Bernardum in libro de Dispensatione precepti et regule, quod mala per potentiam Dei separabilia sunt a finibus malis, et conjungibilia finibus bonis, ut istud, scilicet quod Abraham voluit occidere filium ex precepto signo future redemptionis faciende per Christi occisionem etimmolationem, in qua totus Christus offertur, sed humana natura tantum per arietem significata occiditur, et divina ut Isaac liberatur : et in fornicaria Osee, in qua non libido intenditur, sed dimissio Synagoge, et vocatio Genlium significatur : et ablatione vasorum Aigypti in figuram spoliationis scientiarum et virtutum mundi in obsequium Christi : et tunc illa precipi possunt a Deo solo, cui talis separatio finum et conjunctio possibilis est.

Ad prewum ergo dicendum, quod hoc precipit Deus ut probatum ostenderet eum sibi, ut amplius de se presumeret, quod bonum est humilibus, et ostenderet allis exemplum obediendi.

Ad aliud dicendum, quod talia sunt de precepto juris naturalis, conjuncta finibus suis : sed separata ab allis, et conjuncta aliis, non : et tunc nihil operatur Deus contra rationem quam indidit : qua non sunt contra illam, sed conjunguntur alis: offerre enim filium occision, ut ostendatur per occisionem futura liberatio, non est contra jus naturale.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13