Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Hic oritur questio. Dictum est enim, etc." Hic movet Magister dubitabilia circa determinata in pracedenti distinctione. Et dividitur in duas partes. In prima objicit de voluntate beneplaciti, probando quod aliquando non habet effectum. In secunda inducit duas opiniones super hoc, Si bonum est malum fieri, vel non ? et haec incipit ibi, D, "Ideoque cum constet omnia bona quae fiunt, etc."

In prima parte sunt tria capitula : in quorum primo inducit auctoritates in quibus videtur esse instantia contra prius determinata. In secundo, determinat unam auctoritatem sumptam ex Evangelio. Et in tertio determinat aliam inductam ab Apostolo.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus