Text List

Articulus 1

Articulus 1

An voluntas beneplaciti in Deo per aliqua possit impediri ?

ARTICULUS I. An voluntas beneplaciti in Deo per aliqua possit impediri ?

Incidit autem hic dubium, Utrum voluntas beneplaciti possit impediri per ea que dicta sunt?

Videtur, quod non : quia 1. Omnia quecumque voluit fecit. Item, Voluntati ejus quis resistit ?

2. Item, per rationem, Voluntas Dei causa est voliti, ut habitum est prius cum igitur non sit causa contingens, sed necessaria, non poterit immutari : ergo nec impediri.

3. Item, Prescientia quae est respectu mali, non habet causalitatem ad illud, tamen necessitate consequentia falli non potest in eo quod prescitum est : ergo multo minus voluntas beneplaciti, que est predeterminata causa voliti.

1. Sed contra est hoc quod objicitur in Littera, quod vult omnem hominem salvum fieri : nec tamen omnis homo salvatur.

2. Item, Voluntas de se est ad opposita : ergo videtur, quod non sit causa necessaria alicujus.

Solutio. Et dicendum, quod solutiones Magistri super auctoritatibus inductis, revertuntur in duos modos, quorum unum est, quod cum dicitur : Quoties volut, id est, quoties volendo congregavi tilios tuos, id est, aliquos de filiis tuis, toties tua voluntas nuhi non consensit, sed tamen impedire non potuit. Alia autem de Apostolo : Qui omnes homines vult salvos fier, ete., id est, omnes qui salvantur, salvantur sua voluntate, et contra illam vel praeter illam nullus.

Alia solutio est istius secunde auctoritatis, quod sit distributio accommoda pro generibus singulorum, et non pro singulis generum : quia vult de omnibus aliquos salvari, scilicet de circumcisione, de preputio, de prelatis, de subditis, de divitibus, de pauperibus, etc.

Sed quia iste solutiones videntur relinquere quod tota salus dependet a voluntate Dei, et nihil a voluntate nostra consentiendo et cooperando, ideo magis videtur dicendum cum Joanne Damasceno ‘!, quod Deus vult voluntate antecedente, et non consequente : et utraque est voluntas beneplaciti. Gum autem dicitur voluntas antecedens, intelbgitur voluntas quae est essentia divina, connotans effectus ordinatos ad salutem ex parte nature et gratia : sicut est collatio nature rationalis quae bonum agnoscere, et agnitum querere posset, et quesitum imvenire ex largitate summi bont, et invento inherere : talis autem ordo salutis est in omnibus hominibus. Simi- liter ex parte gratiae missio Redemptoris, solutio pretii pro omnibus quoad sufficientiam, positio legum ordinantium vitam : qui enim haec ordinavit, omnes homines salvos fieri voluit : et dicitur haec antecedens, 'quia antecedit in his et nostrum consensum et nostrum opus.

Alia autem est conseguens quae est voliti ordinati ad nostrum opus, ut retributionis voluntas sive pro bono sive pro malo : et hac non omnes vult salvarl, quia contrariaretur justitiae : et ideo dicit Damascenus, quod haec secunda pendet ex nostra causa.

Magistri nostri temporis duobus ahis modis dicunt idem cum Damasceno. Quidam sic, quod Deus vult omnem hominem salvari quoad se, sed non quoad facta hominis presentia vel futura ab eterno : et hoc redit in idem. Ahi dicunt idem subtilioribus verbis, scilicet quod est voluntas duplex, scilicet absoluta que simpliciter et absolute comparatur ad volitum quod per se volitum est et non per aliud : sicut enim tune scientia Dei comparatur ad verum omne, et potentia ad omne ens possibile potentia efficientis, ita voluntas per se erit omnis boni et non nisi boni : et hoc modo vult omnem hominem salvum fieri. Est alia voluntas pendens ex prascientia meritorum, non sicut ex causa, sed sicut ex ratione concomitante, sicut supra diximus : et hac non omnem hommem vult salvum fieri : et hoc etram redit in idem.

Ad id ergo quod objicitur per rationem, dicendum ut supra, quod voluntas Dei non habet necessitatem coactionis, sed immobilitatis ex ordine causae ad causatum, hoc est, voluntatis ad vohtum : et hoc non tollit ab ea libertatem, sed potius confirmat, ut supra saepius expeditum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1