Articulus 4
Articulus 4
In quid sveut m volitum notatur transire voluntas, cum doeitur, Deus vult malum fierr vel esse ?
ARTICULUS IV. In quid sveut m volitum notatur transire voluntas, cum doeitur, Deus vult malum fierr vel esse ?
Secundo queritur, In quid sicut in volitum notatur transire voluntas, cum dicitur, Deus vult malum fieri vel esse ?
Videtur autem, quod transit super malitiam : 1. Transit enim voluntas omnis 1n volitum : sed cum dicitur, Deus vult malum fieri, volitam hoc refertur ad voluntatem gratia ejus quod est malum . ergo malum est ratio voluntatis, quia omne vohitum ratio est voluntatis volentis illud.
2. Item, Volito uno ab aliquo, fit convertibile ilhus volitum vel conjunctum ult per necessitatem, nist voluntas sit stulta . sed malum fier: conjunctum est malum facere, et malitia inseparabilter : ergo si voluntas sapiens et eligens trans— it super unum, transibit etiam super alterum. Et non valet, ut videtur, si velis instare, dicendo quod verba pertinentia ad actum anime, bene sunt de uno, et non de alio, licet illa conjuncta sunt : quia illa voluntas non procedit ad volitum, sed est illa de qua dicit Aristoteles in hbro Klenchorum, quod etiam impossibiliam est voluntas : et hac a qubusdam magis velleitas, quam voluntas vocari consuevit.
3. Item, Augustinus dicit, et ponitur hic auctorntas, quod malum fier: bonum est : et hoc vult Deus, quia aliter non sineret.
Si forte dicas, quod Deus permittit : et hoc est voluntate signi, et non beneplaciti. Contra : Nec praeter voluntatem beneplaciti, nec contra eam fit aliquid: quia non fit aliquid, ut dicit Augustinus, quod non de interiori aula summi Jm- peratoris procedit : ergo videtur, quod velit illud voluntate beneplaciti.
4. Item, Cum dicam sic : Deus permittit, hoc verbum, permittit, praedicat divinam essentiam ut volentem: ergo predicat divinam voluntatem quae est Deus : ergo voluntatem beneplaciti : et sic voluntate beneplaciti vult omne quod permittit : ergo voluntas Dei videtur transire super malitiam, sicut super volitum.
SED CONTRA : 1. Malum in eo quod malum, non movet, nec potest movere aliquam voluntatem : quia omne volitum, aut est bonum, aut apparens bonum : ergo multo mimus movebit divinam voluntatem.
2. Item, Deus odit malum, et Deo displicet malum, et Deus punit malum : nemo autem vult hoc quod odit, et quod displicet, et quod punit : ergo Deus non vulf malum fieri.
3. Item, Ezechiel. xvi, 23: Nolo mortem peccatoris . Et loquitur de morte peccati: ergo non vult malum fieri : quia hoc est mors peccatoris.
3. Item, Anselmus dicit, quod potestas faciendi malum, nec est libertas, nec pars libertatis . ergo est ignobilitatis : ergo multo magis voluntas mali: ergo Deo non attribuenda.
Sorvutio. Dicendum meo judicio, quod haec est falsa, Deus vult mala fieri: et si invenitur a Sanctis, est determinanda sic, Deus vult bonum quod elicitur ex malo facto, propter quod sinit malum fieri : et in hoc sensu concedit ista opinio, et aliter, ut puto, falsa est.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntas Dei non transit super malum, ut super volitum : quia locutio illa est impropria, et malum non subjicitur voluntati ut malum, vel ut est in fieri per se, sed ut est occasio boni eliciti . et tunc adhuc non refertur ad ipsum voluntas beneplaciti, sed ad id quod subjicitur, et ad occasionem refertur signum voluntatis quod est permissio.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum etiam in sapienter volente, nisi illud quod dicitur volitum, sit per se volitum : hoc autem non est hic, ut jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus permittit hoc fieri, non preedicatur divina essentia, ut voluntas tantum, sed etiam notatur respectus ad malitiam : et ideo non est permissio voluntas beneplaciti, quia beneplacitum non ponit respectum nisi ad bonum : et ideo hic (ut diximus) in alo pomtur signum, et in alio voluntas : signum enim pon:tur in praecedenti, voluntas autem in consequenti per occasionem.
On this page