Text List

Articulus 3

Articulus 3

In quo ponitur bonitas ista, cum dicitur, Bonum est malum fieri ? et, An bonum est malum facere? et, An potest concedi, Bonum est malitiam fieri ?

ARTICULUS III. In quo ponitur bonitas ista, cum dicitur, Bonum est malum fieri ? et, An bonum est malum facere? et, An potest concedi, Bonum est malitiam fieri ?

Deinde queritur de hoc quod dicunt isti et concedunt, ibi, H, "Qui enim dicunt Deum velle mala esse vel fieri, etc."

Et queruntur duo secundum istos: quorum primum est, In quo ponitur bonitas ista, cum dicitur, Bonum est malum fieri ?

Secundum autem, In quid ut in volitum notatur transire voluntas, cum dicitur, Deus vult malum fieri vel esse.

Ab primum proceditur sic: Omnis nota compositionis notat inherentiam praedicati ad subjectum: cum igitur dicitur, Malum fieri est bonum, notatur bonum inherenter iesse ei quod est malum fieri : constat autem, quod non inest ut forma in subjecto, nec essentialis, nee etiam accidentalis, nec ut idem: ergo non inest: ergo locutio illa est falsa.

Si autem tu forte dicas, quod bonum illud ponitur inesse facienti: hoc nihil est: quia faciens malum eo ipso quod facit, malus efficitur: ergo bonum per malum fieri non ponitur in ipso. Si autem dicatur, quod estin eo cui fit malum : hoc non est generale in omm malo, sicut in fornicatione, ibi enim tam agens quam patiens malus efficitur: ergo non esset generaliter verum secundum hane opinionem, quod bonum est malum fieri.

Item, Queritur ulterius secundum istam opinionem, Utrum est concedendum, quod bonum est malum facere ? per hoc quod passiva infert suam activam, ete converso.

Item, Utrum conceditur, quod bonum est malitiam fieri? Constat enim et in laittera precedentis capituli habetur, quod neutra conceditur, quod bonum sit malum, vel quod Deus velit malum.

SotuTio. Dicendum ad primum, quod secundum hance opinionem bonitas predicatur de malum fieri, vel de malum esse, non secundum inherentiam, sed per occasionem: quia omnis alius in- tellectus hujus opinionis videtur mihi falsus, Et tune notandum, quod causa per se habet influentiam super causam vel causalitatem. causa autem per accidens aliquo modo causat, licet non per se. sicut dicitur, Polycletus per accidens est causa statue, vel albus causa statue, si statuarius vocatur Polycletus et est albus: sed occasio medium est inter causam per accidens, et casum et fortunam : casus enim non habet causalitatem, licet contingat finem: sicut equus egrediens de domo quae postea comburitur, casu salvatur, et non salvaretur nisi egrederetur. occasio autem est quod non habet causalitatem de se, sed per accidens efficitur causa aliqua, non per acecidens quod sibi insit, sed quod mest alu ad quod comparatur. et ideo minus diert quam causa per accidens: quia illa causat per accidens quod sibi inest, quae facit. plus autem est 1bi quam casus: quia ibi ponitur intentio ad bonum in ordinante et eo qui convertit in bonum: unde bonum illud ut in subjecto ponitur in eo ad quem ordinatur in occasione bom: et hoc secundum actum quandoque: et quandoque secundum potentiam, ut quando nullus est conscius mali : quandoque autem ponitur potentia in faciente ex ordine status praecedentis ad posteriorem, ut prius diximus. Unde cum dicitur, Bonum est malum fier1. sensus est, malum fieri aut est aut potest fleri occasio alicujus bom secundum ordinem adalteram qui lo malo im bonum utitur.

Ad aliud dicendum, quod illa opinio non concederet hance, Bonum est malum facere : quia facere non dicit comparationem nisi ad facientem: etin ulo non occasionatur bonum, sed potius malum.

Ad aliud dicendum, quod ista adhuc minus concederetur ab hac opinione, Bonum est malitiam fieri: quia malitia non nisi privationem dicit : et hac de se non est ordinabilis, sed gratia subjecti passive et non active ordimatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3