Text List

Articulus 5

Articulus 5

Que differentia est inter istas propositrones, nolle hoc, et non velle hoc, et velle hoc non fier: ?

ARTICULUS V. Que differentia est inter istas propositrones, nolle hoc, et non velle hoc, et velle hoc non fier: ?

Ad intelligentiam autem primi capituli queritur, quae differentia sit secundum hance opinionem, inter nolle hoc, et non velle hoc, et velle hoc non fiert ?

Irem queritur, Utrum omnia quae dicuntur fieri, sive bona, sive indifferentia, sive mala, procedant a voluntate, vel sint contra voluntatem Dei secundum hanc opinionem ?

Er Ad Hoc dicendum, quod cum dici~ tur, nolo, ita quod negatio per compositionem includatur cum verbo nolo, tunc non negat voluntatem secum compositam, sed tantum refertur ad volitum : unde sensus est, nolo hoc fieri, id est, volo hoc non fieri. Cum autem ly nolo habet condeclinium nolo, non vis, non vult, etc., omnia quae declinantur ab ipso, habent eamdem vim. Unde cum dicitur, non vult hoc fieri, locutio est duplex, ex eo quialy non vult potest esse in vi dictionis, et tune voluntas manet non negata, sed volitum : et potest esse in vi orationis, et tune voluntas negatur esse de hoc.

Ex hoc accipitur, quod iste equipollent, nolo hoc ficri, et volo hoc non fier1, et una infert aliam. Iste autem due: non vult hoc fieri, et vult hoc non fieri, habent se sicut superius et inferius : quoniam ista, vult hoc non fieri, refert istam, non vult hoc fieri: sed non convertitur, quia ista, non vult hoc fieri, habet duos sensus sue veritatis, quorum alterum tantum habet hec, vult hoc non fieri. Dicit ergo haec opinio, quod Deus non vult mala fiert, secundum quod ly non vulé est in vi orationis : et ideo non sequitur, si aliquis inferat: ergo vult mala non fier1, quia nec illud vult: quia si voluntas negetur de uno, non propter hoe affirmatur de suo opposito.

Ad sECUNDUM ergo quesitum, dicendum quod non omnia qua fiunt, fiunt Deo nolente, vel volente : sed volente vel non volente, ita quod ly non volente sitin vi orationis : et ideo haec opinio bona est, quia evitat totum inconveniens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5