Text List

Articulus 6

Articulus 6

An malum sit expediens universo, et conferens ad complementum universt ?

ARTICULUS VI. An malum sit expediens universo, et conferens ad complementum universt ?

Deinde queritur de hoc quod dicit in tertio capite G, ibi, "Melius judicavit Deus de malis bona facere, etc."

Ex hoc enim videtur sequi, quod malum est expediens universo, et conferens ad complementum universi.

1. Et hoc videtur hic accipi in Latéera in tribus auctoritatibus expressis: et quedam Glossa Origemis super illud Numer. xxu, 20, ubi dicitur, Venit Deus ad Balaam nocte, etc., dicit sic : Notandum Dei sapientia omnia disposita esse, ita ut nihil sit otiosum, bonum vel malum: malitiam tamen non facit, quam ab als inventam, cum prohibere posset, non prohibet : utitur autem ea ad causas necessarias : per ipsos enim malos in quibus est malitia, probat eos qui ad gloriam tendunt : si enim perimeretur mali- tia, non esset quod contrariaretur virtutibus : virtus autem si contrarium non haberet, non claresceret.

2, Item super verba Apostoli, ad Romanos viu, 28, Glossa dicit, quod Deus utitur voluntatibus hominum ad inelinandas eas quocumque voluerit, sive in bonum, sive in malum.

3. ltem, Nullum bonum debet deesse universo : bonum autem comparationis boniad malum ut clarescat, est quoddam bonum : ergo deesse universo non debet : hoc autem fieri non potest, nisi malum sit : ergo malum confert ad com~ plementum universi.

SED CONTRA : 1. Dionysius dicit, quod malum est inordinatum : cum igitur non faciat bonum ordinis, non videtur conferre aliquod bonum : quoniam bonum ordinis conferret, si aliquod conferret.

2. Item, Dicit Philosophus, quod album nigro est impermixtum : ergo albius nigro impermixtius: ergo etiam melius erit, quod est malo impermixtius : et ita universitas erit melior si nullum malum esset in ea.

3. Item, Cum malum sit privatio boni, privat aliquo bono, quod inesset universo si malum non esset: ergo si malum non esset, multa bona essent in universitate, quae modo non sunt: et sic universitas est minus bona per hoc quod malum sit, ut videtur.

Solutio. Dicendum sicut dicunt Magistrt, quod aliqua ratio boni deesset universo, si malum non fieret : et de hac ratione jam supra dictum est: et sic concedunt, quod bonum est mala fier, quia hoc est occasio boni alicujus.

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicunt quod non est simile in bono, et in als privationibus : quia bonum quod aufertur ab uno, confertur alii : et inducunt pro se illud, Az/erie ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet': et illud, Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam ?, Et ideo mthil perditur de bono in universitate, licet in isto perdatur. Additur autem ex hoc, qued sit malum aliqua ratio boni : et ideo dicunt, quod bonum est malum fieri, et quod confert ad complementum et decorem in hoc quod adjicit plures rationes utilis sive expedientis, et decorem justitia. Sed istam solutionem aut ego non intelligo, aut omnino videtur falsa : quia constat, quod idem in numero quod amitlit unus, non accipit alius, nec ipsa universitas, sed potius perit ab univeritate: idem autem in specie et forte prius habuit, et sicut alius hoc posset accipere. Rationem autem boni quae elicitur ex malo per rationem utilis vel expedientis vel decoris justitiae habet quidem : sed mirum videtur mihi si bonum per se, et bonum gaudii, quod esset in universitate bonorum, non posset recompensare illud bonum comparationis quod elicitur de malo : et ideo videtur mihi, quod per se loguendo malum non confert alicui, nec universitati: sed verum est, quod ad bonum confert, sinere fieri mala : quia si jnon sinantur fieri mala, tune est necessitas ad bonum, et periret tunc ratio boni laudabilis et virtutis, et periret ratio premii: sed sinere malum fieri non ponit ex parte Dei, nisi potentiam liberam faciendi quod vult, quae tamen ex se potest flecti in malum: et hoc posse non est malum, quia etiam secundum Philosophum potestas pravorum eligenda est.

Ad hoc ergo quod objicitur primo per dicta Sanctorum, dico quod ipsi loquuntur de malo, supposito, quod verum est, quod permixta universttate cum bonis et malis, non poterat quidquam melius fieri de malo, quam quod ordmaretur in bonum: et ita intellguntur ea quae in Litiera dicuntur, et illa Glossa originalis.

Ad aliud dicendum, quod omnia illa vera sunt de malo jam posito in esse vel fieri : sed si non esset, melior esset universitas quam modo sit.

Ad aliud dicendum, quod adhuc remaneret comparationis bonum secundum gradum boni et melioris : et si ista ratio boni non remaneret, tune dico, quod melior ea maneret, per quam recompensaretur.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius hoe dicit syllogizando ad inconveniens, et non asserendo : vel si assertive inducitur, tune loquitur de usu mali positi in esse vel fier: : et non de comparatione universi ad esse bonum in totum, et ad esse malum in aliqua parte universi,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6