Text List

Articulus 9

Articulus 9

ARTICULUS IX.

Quare Deus permittit malum fieri, si non est auctor mali ?

Incidit autem dubium circa primum, Quare Deus permittit malum fieri, sinon est auctor mali?

Aut enim permittit juste, aut injuste. Non injuste : ergo juste. Contra : Ergo justitia, aut illa quae est redditio pro meritis, aut illa quae est condecentia sue bonitatis sive voluntatis vel potestatis. Non primo modo : quia illa justitia debet infligere poenam peccati, non permittere ut addat peccando. Item, non secundo modo : quia nulla equitas concordat malo. Item, nec tertio : quia in opposito magis relucet bonitas et decor suus.

2. Item in Littera dicit hoc esse locum a minori. Sapiens homo non facit quo opus suum fit deterius : ergo nec Deus. Et hoc non est verum : quia sicut hic locus est a minori, Miles potest exercitum capere, ergo et rex, est affirmando: ita locus a minori secundum Boetium non infert nisi affirmando.

3. Praeterea, Videtur falsum quod dicit. Sapientia enim opponitur ignorantiae, non scientia : ergo sapiens homo potest peccare in se, et in opere.

Item, Philosophus in £thicis dicit, quod sunt quidam qui ad rationem confugientes, querunt philosophari et esse boni, quemadmodum egri qui medicos quidem audiunt studiose, faciunt autem operandorum nihil: et quemadmodum numquam bene habebunt corpus curatum sic curati, ita nec ill animam sic philosophantes : ergo falsum supponit Augustinus in processu.

Item, Dicit Philosophus, quod scientia parum vel nihil confert ad virtutem : ergo sapientes possunt peccare.

SED CONTRA : Probat Seneca, quod perturbatio non cadit in sapientem : quia non perturba- tur nisi de virtute : et illam nemo potest auferre nisi ipsa velit: et tunc non erit sapiens : ergo omnis sapiens est perfectus in virtute : ergo non facit quo opus suum fiat deterius.

SotuTio. Dicendum, quod Deus permittit malum fier, justitia condecente sue aequitatis et bonitatis : quia si non sineret, tolleretur ratio boni laudabilis et premiabilis, ut prius habitum est.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod de opposito non esset talis condecentia : quia periret ratio virtutis laudabilis, et fierent bona quasi per necessitatem: et ideo illa simitio non respicit malum nisi per accidens, quia non propter se, sed propter aliud, scilicet ut commendabile sit.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod illa ratio est a majori : sed res a qua infertur, est minor : et hoc intendit.

Ad aliud dicendum, quod sapiens dicitur a sapere, et de illo tenent objecta : et sapiens dicitur a sapore practicorum et honestorum, et de hoc intelligitur dictum et ratio Senece.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9