Text List

Articulus 10

Articulus 10

An malum faciens tendat in non esse ?

ARTICULUS X. An malum faciens tendat in non esse ?

Deinde queritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo, ibi, M, "Tendit vero ad non esse qui operatur malum, etc."

1. Videtur enim secundum hoc, quod quandoque malum faciens, perveniat in non esse: nihil enim tendit ad hoc ad quod nullo modo potest pervenire.

2. Item, Esse non opponitur malo: quia mali sunt, et daemones sunt, et bonum et optimum (ut dicit Dionysius ,in quantum sunt, concupiscunt esse, vivere, et intelligere. Ergo videtur, quod non tendit in non esse, qui malum facit.

3. Item, Si malum dicitur tendere in non esse, quia corrumpit bonum naturaIe : cum bonum naturale finitum sit, videtur quod quandoque in tantum possit corrumpi, ut nihil sit de ipso.

4, Item, Non videtur verum quod dicit, quod Deus non est auctor tendendi in non esse : quia dicitur, Deuter. xxxu1, 39: Ego occidam, et ego vivere faciam: quem autem occidit facit tendere in non esse. Item, Jerem. x, 24: Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non im furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Ergo videtur, quod ipse redigit aliquid in nihil, et ita est auctor tendendi in non esse.

Solutio. Prima pars istius distinctionis tractanda est im secundo Sententiarum, ubi de hoc ponitur tractatus specialis. Quantum autem pertinet ad prasentem tractatum, dicendum quod malum tendere facit dum intenditur : intenditur autem malum sicut privatio, et non sicut habitus : et ideo non intenditur per accessum ad aliquid, sed potius per recessum a bono: ille autem recessus est mfinitus potentia ablationis et divisionis a bono naturali, ut jam patebit : et ideo numquam redibit in nihilum_corruptione mali.

Ad aliud dicendum, quod est esse duplex, scilicet esse nature quo ipsa natura est in se: et hoc non corrumpit malam culpa : sed contrariatur illi malum peene : quia dicit Augustinus quod peena non est malum, nisi quia contrariatur nature bone. Aliud est esse boni naturalis : et hoc consistit in proportione nature rationalis'ad gratiam, et per consequens ad gloriam : de quo dicit Boetius in V {de Consolatione philosophiae, quod esse est quod ordinem retinet servatque naturam. Et hoc corrumpit malum : quia malum nihil aliud est, quam corruptio et privatio illius: et quanto pejus est, tanto magis facit distare a bono : ergo corrumpit, quia corruptio est distantia habitualis ordinis in bonum.

Ad aliud dicendum, quod bonum naturale licet sit essentialiter finitum, sicut omnis essentia creata, est tamen potentialiter infinitum, sicut omne continuum divisibile est in infinitum, eo quod nulla divisione dividitur a materia esse et for- ma continui : et ideo remanet iterum divisibile. Ita bonum nature, quia nulla corruptio tollit rationem et formam boni nature, sed tantum facit minus proportionari bono gratiae et glorie, et ita magis corrumpit semper.

Ad aliud dicendum, quod mors non determinatur ad Deum ut ad causam meritoriam, sed sicut ad judicem infli~ gentem eam : sed hic loquitur de tendendo ad mil per meritum et boni corruptionem : et hoc modo mors non est boni corruptio, sed potius corruptio esse naturalis, et ratione pene, non mali culpe.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10