Articulus 11
Articulus 11
Quid est veritas?
Ratione autem habiti sophismatis queratur hic de veritate primo, Quid sit ? Secundo, Quot modis dicatur ? Tertio, de conversione ipsius cum bono et ente et uno. Quarto, Utrum ipsa sit aeterna, vel non ? Quinto, Utrum ipsa sit simplex et incommutabilis ?
Ad primum potest objici sic : Dicit Anselmus in libro de Veritate, quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Augustinus in libro de Vera religione, quod verum est id quod est :. Hilarius autem dicit, quod verum est manifestativum vel declarativum esse ?. Dicit autem Avicenna in prima philosophia quod veritas intelligitur inesse absolute in singularibus, et intelligitur esse eterna, et intelligitur esse dispositio dictionis et intellectus qui significat dispositionem in re exteriore cum ei est aequalis. Dicimus enim, haec dictio est vera, et haec sententia est vera. Ex hoc colligitur, quod singula habent veritatem quamdam, quae est res, ut dicit Augustinus : secundum quod etiam dicimus, hoc est verum aurum, et hic est verus asinus, et hic est verus homo : et quod est aeterna veritas, quae est necessitas et causa omnis veritatis : et quod est veritas dictionis secundum quam dicimus, haec enuntiatio est vera, vel hoc enuntiabile est verum : et quod est adequatio rerum et intellectuum, ut quando dicimus, iste intellectus est verus, referendo hoc ad sententiam intellectus conceptam de re sicut est.
Quaeratur ergo de prima diffinitione. 1. Rectum enim est passio, continui sicut forma : veritas autem est intelligihbilis : ergo videtur, quod non conveniat veritati genus rectitudinis.
2. Item, Rectum est, cujus medium non exit ab extremis : ergo habet extrema et medium : ergo habet partes : aliqua autem veritas indivisibilis est, sicut prima: ergo videtur, quod non generaliter conveniat illa diffinitio.
Similiter objicitur de secunda. 1. Verum est id quod est : ergo a conjugatis, veritas est rei entitas : ergo esse suum et quod est idem habet : ergo ipsum est quod habet : et hoc non convenit nisi Deo: ergo omnis veritas esset Deus, quod falsum est : ergo diffinitio est nulla.
2. Item, Ens est id quod est : et verum addit super ens, quia aliter essent synonyma : ergo verum est aliquid plus quam id quod est, ut videtur,
Queritur etiam de tertia : Unumquodque enim declaratur et manifestatur eo quo est : esse autem est ab essentia sicut a causa formali : ergo videtur, quod essentia sit declarativa esse, et non veritas vel verum.
Eodem modo potest objici de illa quam innuit Avicenna in ultima parte auctoritatis induct, quod veritas est adequatio dictionis et dicti, vel intellectus et intellecti : contingit enim quandoque non esse adequatum signum signato, ut dicit Anselmus, et tamenesse veritatem in signo.
Solutio. Dici potest, quod veritas accipitur multis modis, sicut patebit in questione sequenti : sed Anselmus diffinit veritatem secundum relationem ad veritatem primam : ut prima veritas dicatur veritas per se, allie autem dicantur veritates per comparationem adillam : et tunc rectitudo de qua loquitur Anselmus, dicetur proportio vel comparatio uniuscujusque ad hoc quod est in prima veritate : haec autem rectitudo indeflexa est ipsa veritas prima, quae semper equatur ei ad quod est: et secundum descensum ab illa est in aliis.
Ad id autem quod objicitur, dicendum quod fallacia equivocationis est : quia debitum justitiae dicitur etiam rectum, et multa alia.
Ad aliud dicendum, quod prima verltas est principrum, medium, et finis : et haec eadem sunt in re ipsa, licet diffe~ rant in ratione . et est ipsa princ:ipruam secundum intellectum potentis vel potentiae : medium autem secundum rationem sapientiae per rationem quae est vita, et lux, et finis per bonitatem : et omnia que sunt sub ipsa vera, dicuntur et recla et vera secundum respectum illum quo magis vel minus media sua, ut sunt ideata, continuantur suis extremis, hoc est principio a quo exeunt per creationem, et fini ad quem determinantur a creante ipsa, et intendente ordinem eorum adipsum. Et hoc est quod dicit Anselmus, quod unumquodque est verum, quando est in hoc et ad hoc quod est in veritate prima . sicut mensuratum dicitur vere mensuratum, quando principia et media et fins continuantur mensurant.
Apvip quod queritur de diffinitione Augustin, dicendum quod rei entitas, vel 1d quod est, acerpitur dupliciter, scilicet in se, vel ut supposita natura quadam : et sic, ut opmnor, non bene diceretur verilas rei entitas esse, vel verum esse 1d quod est. Accipitur etiam entitas secundum modum determinationis ad speciem : el sic veritas est entitas qua res vere est, et verum est id quod vere est. Si vero entitas accipiatur prout supponitur per nomen entitatis, tune in veritate entitas esset prima creatura, secundum quod dict Philosophus, quod prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsam creatum aliud : et id quod est, dicetur 1d quod habet esse, quod est actus sic intellect entitatis vel essentia. Si autem accipiatur id quod est, proul dict quamdam determinationem circa esse, tune non trahilur ad speciem : et tunc vere est, quia unumquodque tune vere est, quando trahitur ad speciem sibi propriam ex natura determinata : sicut dicimus verum aurum, et verum colorem, et verum corpus, et veram scicntiam. Et hoc sonare videtur 1d quod est : quia id quod est, est 1d quod vere est in natura. Et sic patet, quod non omnino idem sunt veritas et entitas. Et hoc infra magis patebit.
Ad aliud dicendum, quod si accipiatur aq atin % verum generaliter, prout convertitur cum ente, non oportet quod addat naturam aliquam : sed addit respectum aliquem, et ile sufficit ad hoc quod non sint synonyma.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus ille non considerat verum, nist quod a re causatur, et ideo secundum Philosophum non est veritas in signo, nisi secundum relationem ad rem, nee etiam in intellectu. : et ideo dicit in V prome philosophiae, quod sermo untus falsus est de alio. Anselmus autem accipit veritatem quae est in signo ex proportione ad. veritatem primam quam initatur in quantum potest . et qua illa a re non dependet, ideo non mutatur re mutata. Et infra explcabitur hoc.
Sumuntur autem prius habite diffinitiones, ita quod prima est data de veritate, quae per prius et posterius dicitur de creata et increata. Secunda autem datur in comparatione ad rem generaliter. Tertia vero in comparatione ad rem relatam ad intellectum quo nata est cognosci, Quarta aulem de veritate complexorum, quae est in signo, et componente intellectu.
On this page