Articulus 12
Articulus 12
Quot modis dicatur veritas ?
Videtur autem Anselmus ponere veritatem signi, et veritatem rei: et hanc dividere in verttatem rei secundum speciem, et verttatem actionum, secundum quod dicitur, Joan. m1, 21 : Qua facit ve- ritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Et de diabolo, Joan. vin, 44 : Ille homicida erat ab initio, in veritate non stetit :... mendax est, et pater epus. Veritas autem signi dividitur ab ipso secundum divisionem signorum, quorum quedam data sunt ut vox, circulus, et signa monachorum, et hujusmodi : et quedam sunt naturalia, ut fumus est ignis signum, et hujusmodi.
Queritur ergo, Utrum univoce vel per prius et postertus dicatur veritas de omnibus his modis? et utrum sint plures modi quam isti qui sunt enumerati?
Videtur autem, quod una ratione. Idem enim divisum, cul una ratio secundum omnia dividentia convenit, univoce dicitur de omnibus dividentibus illis : veritas est hujusmodi divisum : ergo univoce dicitur de omnibus illis. Proparur autem prima per hoc, quod hoc est dici univoce, quod est dici nomine et ratione una. Secunda autem scribitur ab Anselmo, qui dicit quod tam create quam increate veritat. convenit esse rectitudinem sola mente perceptibilem.
Sed contra hoc est quod communiter objicitur, quod creato et increato nihil est commune univocum : veritas autem est creata et increata : et creata non est vera uno modo, sed quedam ut signum, et quedam ut res, et hujusmodi habet alias differentias in essendo verum : ergo veritas non est univoca in omnibus illis.
Videtur autem, quod sic : quia dicimus veritatem humane nature, que non videtur esse comprehensa : ergo plures sunt veritates.
Soxutio. Dicendum secundum Philosophum in fet VI prime philosophie quod in omnibus per analogiam dictis, semper supponitur unum, quod per se et primo dicitur illud quod est analogicum, et postea secundum proportionem ad ra- tionem illius accipiuntur omnes alii modi. Verbi gratia, sanum dicitur secundum analogiam de animali, et urina, et cibo, et medecina : supponitur ergo sanum proprie et primo et per se dici de animali, in aliis autem ommibus secundum proportionem ad aliud : unde sanum quod est in animal, idem est quodammodo quod sanum quod est in urina, et cibo, et in aliis : sed est in animal: ut forma aequalitatis humorum : in urina autem ut indicativa non quidem esse in urina, sed esse in animali, cujus est urina. Ecce, idem numero est sanum quod est in animal et urina : et sic est de aliis. Sed hoc verum est, quod proportio ista analogice diversificatur ex parte proportionatorum ad illud unum : quia ratio indicantis in urima, et ratio conservantis in cibo, et ratio facientis in medicina, non sunt ratio una, sed comparantur ad unum numero : et ideo in illo uniuntur, et denominantur ab illo, eo quod illud est finis, Et idem est in omnibus alus analogice dictis : licet in quibusdam minus appareat. Ita igitur vult dicere Anselmus, quod supponitur una rectitudo per se et primo, quae numquam deflectitur ab extremis : et in omnibus alus est rectitudo hance imitans in quantum potest, in eo quod recte facit quod debet, quadam mental: extensione adequans media sue rectitudinis principio a quo est, et fini ad quem est : et hoc invenitur in re, quando est quod debet, et in actione quando facit quod debet, et in signo quando facit quod debet, et sic de aliis.
Ad id autem quod objicitur, quod dicatur una ratione, dicendum quod una ratione dicitur secundum analogiam, et non una genere et specie. Nec sufficit ad hoc quod commune aliquod divisim dicatur univoce de dividentibus, quod dicatur una ratione quocumque modo sumpta : sed oportet, quod sit una, sicut unius generis, vel unius speciel.
Utrum sint plures veritates, quam dicte sint ab Anselmo? Potest dici, quod omnes reduc: possunt in illas . quia veritas que est in virtute, reducitur ad veritatem actionis, secundum quod dicit Philosophus, quod circa verum quod est in dictis et factis medium quidem est virtus : factio autem quae est ad majus, superbia: et qui habet eam, superbus vocatur : que autem ad minus, ironta vel irrisio : et secundum quod dicimus veritatem humane nature esse, quae est nature hominis, sive sit in via, sive in patria post resurrectionem : ula etiam reducitur ad veritatem rei ex sua natura et forma.
Et nota, quod licet dicat Augustinus in libro de Vera religione, quod falsum est quod imitatur aliquid, et non perficit illud : tamen non proprie dicitur falsum nisi in oppositione ad veritatem signi. Opponitur enim vero mullipliciter dicto falsum, vanum, et permixtum, et instabile, et indebitum. Verb: gratia, vero im enuntiatione opponitur fal/sum secundum quod dicit Aristoteles quod falsum est quod non componitur, vel impossibile est componi, ut falsum contingens, et falsum impossibile : et secundum quod dicimus, quod imaginatio est falsa, vel sensus communis, vel sermo diffinitivus, quando aliter significatur quam sit in re. Vanum autem opponitur veritat: quae est in dictis et factis pertinentibus ad vitam : et sic dicimus, quod vanum est quod imitatur aliquid et non perficit : et vocat Augustinus falsum, sicut dicimus falsum nummum qui imitatur verum, et non complet, et hujusmodi. Permextum autem opponitur vero, quod est in specie verum : ut dicimus falsum aurum, quod est permixtum alu metallo, leet non proprie dicatur falsum, sed permixtum. Instabile, sicut dicimus prius et posterius non esse veritatem temporis, sed ipsum nunc, eo quod prius et posterius non manent, nunc autem unum manet in toto motu : et hoc est quod dicit Augustinus, quod veritas fundatur in permanenti. Et hoc modo minus vere dicimus entia successiva, quam permanentia : et inter dla successiva, illa minus entia vere quae secundum substantiam et esse destruuntur, ut motus . et magis vere illa quae secundum esse quidem pereunt, manent autem in substantia, ut tempus. Indebitum autem praecipue opponitur veritati, secundum quod est quedam rectitudo exemplata a prima veritate, ab ipsa enim non obliquatur, nisi id quod non facit id quod debet facere ex prima veritate.
On this page