Text List

Articulus 13

Articulus 13

Utrum verum convertatur cum ente, uno, et bono ? et, Utrum intellectus negativarum enuntiationum potest reduce ad ens ?

ARTICULUS XIII. Utrum verum convertatur cum ente, uno, et bono ? et, Utrum intellectus negativarum enuntiationum potest reduce ad ens ?

Tertio, Queritur de conversione veri cum ente, et uno, et bono.

Videtur autem non converti : 1d enim quod non est nisi in anima, non convertilur cum eo quod est in anima et extra : sed verum non est nisi in anuna: ergo non convertitur cum ente, quod est in anima et extra animam.

Prima patet per rationem convertibilum. Sxcunpa probatur per verbum Aristotelis in fine sexti prime philosophie, ubi sic dicit. "Falsum enim et verum non sunt in rebus sicut bonum et malum : ut verum sit sicut bonum, et falsum sit sicut malum : sed in cognitione. Sed nulla cognitio est de simplicibus, et de eo quod est." Et intendit, quod bonum et malum sunt differentiae entis simpliciter, et quod vere est m natura : verum autem ect falsum non, sed causantur a cognitione dividente et componente : et hoc patet si quis inspiciat expositionem commenti.

Item, Aliquatulum post illud: "Dimittamus ergo nunc ens quod est quasi per accidens, et quod est quasi verum : causa enim unius eorum non habet diffinitionem, scilicet accidentis, et causa alterius est cognitio : et utrumque est in genere diminuto generum entis, el non sunt ex eis quae significant esse entis : et ideo dimittantur." Ergo probatum est, quod veritas et verum non est nist in anima, et quod ipsum est ens incompletum : ergo non convertitur cum ente, ut videtur.

Item, In Ul promexe philosophie dicit, quod "veritas est finis intelligentiae speculativee." Et cum 1bi non sit finis extra intelligentiam, erit intra intelligentiam speculativam : et sic sequitur idem quod prius.

SED CONTRA: 1. In Predicamentis dicit Aristoteles : In eo quod res est, vel non est, est oratio vera vel falsa. Sed propter unumquodque tale et ulud magis. Si igttur oratio est vera propter rem, erit res magis vera: ergo veritas erit per prius in re.

2. Item, Sicut se habet essentiaad ens, ita se habet veritas ad verum : ergo permutatim sicut se habet verum ad ens, 1ta essentia ad veritatem, et e converso : sed omne ens est verum, quia dicit Augustinus quod verum est id quod est : ergo omnis essentia est veritas : ergo essentia et veritas sunt idem, ut videtur.

3. Item, In prima veritate tria super unam substantiam creantem ponuntur, scilicet unitas, veritas, bonitas : ergo videtur, quod etiam in inferioribus fluentibus a prima causa, ista mveniantar fundata super “quamlibet essentiam, scilicet unitas, veritas, bonitas : ergo videtur, quod haec quatuor convertantur, ens, unum, verum, bonum.

4. Praeterea, Videtur quod ista etiam omnino sunt idem: aut enim omnino sunt idem, aut non. Si idem sunt, tunc habeo propositum. Si non: ergo differunt. Sed nulla differunt, nisi quae per differentias divisivas ab uno communis exeunt : ergo ista necesse est habere aliquod commune in quo conveniant : hoc autem commune prius erit et simplicius istis, quod est smpossibile, cum ente nilul sit prius, et pracipue essentia. Similiter ista quatuor ab omnibus dicuntur esse prima simplicia, qua super se convertuntur: ergo nilul est prius eis: relinquitur ergo, quod idem sunt penitus ista.

Unrenws, Queritur hic de intellectu negativarum enuntiationum, qualiter reducuntur ad ens?

Videtur enim aliqua negativa omnino nihil ponere, et tamen esse vera : ergo verum non universaliter causatur ab ente, nec convertitur cum ente. Verbi gratia, si dicam sic, Cesar non est homo: haec enim (ut dicunt quidam) nihil ponit. Et si dubitatur de illa, pono istam, tragelaphus non est fligax, vel chimera non est hircocervus, quae nec secundum extrema, nec secundum compositionem, videtur supponere aliquod ens: ergo videtur, quod nec hoc sit verum universaliter, quod verum cum ente convertitur . nec hoc, quod sicut unumquodque se habet ad esse, ita se habetad verum: nec hoc, quod in eo quod resest, vel non est, oratio vera vel falsa est.

Solutio Ad hoc sine prajudicio potest dici, quod ista quatuor convertuntur concretive sumpta, scilicet ens, unum, verum, bonum, in recto, scilicet quod ens est bonum, et verum, et unum, et sic de omnibus. Si autem sumantur abstractive, non credo quod secundum rectam praedicationem, aist in Deo, im creaturis autem non: quia non credo quod haec sit vera, essentia est veritas, vel bonitas, vel unitas. haec autem est umpropria, essentia est vera, et veritas est ens, et bonitas vera: tamen haec est magis impropria, essentia est ens, vel bona, quam hee, veritas est ens, vel veritas est una. Cujus ratio sic patet per Philosophum in libro Causarum, qui dicit, quod prima rerum creatarum est esse vel essentia, et non est ante ipsum creatura alia: ergo non est in quo fundetur essentia, sicut id circa quod fit, ut forma subject: alicujus: et ideo etiam sccun-~ dum ordinem nature non potest essentia in ratione essentiae esse nisi creata de nihilo. Omnia autem aha (ut dicit Commentator ibidem) fiunt per imformationem circa essentiam : et dat exemplum de bono, quod secundum ordinem nature premittit sib: intellectum essentia im qua est : ergo patet, quod essentia dicit intellectum suum super mihi fundatum, et in omnibus priorem. Unde loquendo sic de essentia non dicetur ipsa veritas, sed veritatis : quia veritas ponitur circa ipsam : et non dicetur bonitas, sed bonifalis. De unitate autem est alia ratio, que infra patebit

Si autem tu queras, Quare non dicatur vera et bona, ex quo veritas et bonitas ponuntur circa ipsam ?

Dico, quod loquendo de simplici essentia, non potest dic, quod ila non intelligitur informata secundum rationem, Unde Boetius in libro de Hebdomadibus Quod est, habet aliquid praeter idd quod ipsum est: esse vero nihil habet admixtum. Eodem modo veritas non dicetur essentia, sed essentiae proprie loquendo. Eodem modo est de bonitate. Tamen secundum supposita concretive dicta convertuntur : quia quodlibet est ens, verum, bonum, et unum

Si autem tu queras, Utrum unum se habeat ex additione ad alterum ?

Dico, quod si intellgatur additio alterius nature, sicut forma et materia sunt alterius nature, et substantia et accidens sunt altermus nature . tunc unum non addit super alterum. Si autem intelligatur additic secundum rationem respectus ad attmbutum cause prime, tunc unum addit super alterum rationem respectus, quia tunc essentia dicetur fluens ab essentia prima, veritas fluens a sapientia, et bonitas fluens a bonitate: et ideo omne ens est verum, et unum, et bonum . omne verum, ens, et unum, et bonum, et sic de alus: sed tamen abstracte dicta, non convertuntur, proprie loquendo.

Ad primum ergo dicendum, quod verum dicitur multiplieiter. Verum enim dicitur a veritate quae est dispositio entis generaliter fluentis a causa prima : et hoc non est tantum in anima, sed etiam in re. Est etiam specialiter verum, quod determinat compositionem in quam est consensus rationis vel dissensus : et hoc est verum, quod tantum est in oratione indicativa, et quaodammodo est in enuntiatione, et quodammodo in re, et quodammodo in anima sola In enuntiatione est sicut in signo : etideo dicit Aristoteles, quod signaculum incomplexorum ipsum quidem secundum se nec verum nec falsum significat. In re autem est sicut in causa : sed in anima est sicut in faciente notam compositionis, quam determinat verum propositionis : cum emm dico, cygnus est albus, praedicatum quidem sine medio inestsubjecto secundum rem, non enim est medium quo albedo fit in cygno : sed tamen ita non potest significart ab intellectu: et ideo intellectus dicens unum de alio, interponit notam compositionis : et ideo dicit Philosophus, quod tantum est in anima tamquam in complente id quod determinat veritas in quam est consensus rationis . et ideo quia compositio potest fier: multis modis, ideo non est tale verum determinabile per rem alicujus praedicati per se . tamen refertur ad ens secundum causam, Et non loquitur ibi de vero quod est generalis dispositio entis.

Ad id autem quod objicitur de predicamentis, dicendum quod cum dicit Aristoteles, In eo quod res est vel non est, etc., debet accipi ly est secundum quod dicit esse compositionis vel divisionis : ct hoc est quod dicunt quidam secundum quod dict esse, et non essentiam : esse enim compositionis est non esse divisionis essentia autem est subjecti vel predicati absolute accepti. Et tune iterum non loquitur de vero quod generaliter dispont ens, sed de vero quod est causa verl, m quod est consensus rationis vel

Ad aliud dicendum, quod propositio vera est: sed quando permutatur, non fit permutatio ratione ejusdem habitudinis quae fuit prius : et hoc sic patere potest: cum enim dicitur, Sicut se habet essentia ad ens, etc., fit comparatio utriusque abstracti ad suum concretum, sicut forme adid cujus est forma: et in hoc est habitudo similis : cum autem permutatur et dicitur, ergo sicut se habet bonum ad id quod est, etc., tune fit comparatio ratione identitatis suppositi : et hac bene est inter verum et bonum, sed non est inter essentiam et veritatem ratione prius inducta : et ideo non valet illa permuta-~ tio. :

Ad aliud dicendum, quod ratio illa bene concludit, quod ista quatuor debent esse in omni ente creato, quod fluit ab ente primo sic disposito : sed quia ens creatum non in toto valet imitari simplicitatem cause prime, ideo ea quae de se ibi praedicantur in recto tam abstracta quam concreta, illa in inferioribus predicantur concreta de se in recto, sed abstracta in obliquo, ut supra dictum est.

Ad aliud dicendum, quod ista non sunt idem : nec tamen habent unum in quo uniantur ut in priori, et a quo exeant per differentiam : hoc enim non est generale in omnibus, sed tantum in his que exeunt ab uno tamquam ex genere. Que autem sunt ab uno tamquam per analogiam ad unum, non habent hoc: ibi enim primum per seipsum se habet ad omnia sequentia et est in eis, licet differat ab ipsis : et hujus causa est, quia ratio differentiae qua. differt ‘ab aliis, facit ipsum esse prius. In aliis autem que exeunt a genere uno, ratio differenti est sibi causa, ut sit aliis a quibus differt coxvum : et ideo oportet habere aliquid prius a quo exeat, sicut et illa a quibus differt. Unde dicendum, quod essentia seipsa ordinatur ut prius ad veritatem et bonitatem : et tamen differt ab ipsis.

Ad id autem quod ulterius objicitur de veritate negativarum, dico sire prajudicio, quod omnis veritas enuntiationis sive affirmative sive negative, reducitur ad ens : et hoc probatur hoc modo: constat enim, quod ante quemlibet intellectum negationis oportet accipere affirmationem, cum negatio non sit intelligibilis, sicut nec privatio, nisi per habitum : si igitur affirmatio reducitur ad ens, oportet quod etiam negatio fundetur in ente. Unde hec propositio, Cesar non est homo, vera est, et enuntiat quod non est non esse : quae tamen negatio refertur ad compositionem respicientem ens, licet non simpliciter, sed secundum quid. Similiter cum dicitur, tragelaphus non est fligax, vel chimera non est hircocervus, est ibi in extremis respectus ad ens secundum partes, et in toto ad ens in opinione: et hoc sufficit ad ens de quo fiat enuntiatio, quoniam non oportet quod. omne illud quod potest enuntiari, sit ens ratum apud naturam, quoniam dicit Philosophus, Contingit enuntiari quod est esse, et quod non est esse, et quod non est non esse : et circa ea quae sunt extra presens tempus. Similiter contingit omne quod quis affirmaverit negare, et quod quis negaverit. affirmare. Et ideo patet, quod hoc verum est, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad verum : quod enim est in opinione, non simpliciter non est : et similiter quod est in ratione preteritionis, non simpliciter non est : et iterum quod in potentia materie futurum est, non simpliciter non est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13