Articulus 15
Articulus 15
An veritas sit aeterna?
1. Indivinis inveniuntur proprietates et persone quae a se invicem distinguun~ tur: et haec ab aeterno est vera, Pater est Pater : et hec, Filius est Filius : et . hec, Spiritus sanctus est Spiritus sanctus : et negative, Pater non est Filius, Pater non est Spiritus sanctus, et Filius non est Spiritus sanctus, et hujusmodi. Si igitur extrema istarum enuntiationum ab aeterno plura sunt, videtur quod ab aeterno sunt veritates illarum enuntiationum plures: ergo plures sunt veritates ab aterno.
2. Item, Objicitur de aliis propositionibus, in quibus non est tanta vis, ut’ Pater est Deus, et Filius est Deus, et hujusmodi, in quibus ratione alterius extremorum compositio dicit quid indistinctum : et ila minus quam superiores stant in pluralitate.
Item, Deus ab aeterno scivit te fore, et me fore, et asinum fore, et sic de singulis: ergo singulum illorum ab aeterno est verum. Progatio hujus: quia nibil scitur nisi verum, et praecipue a scientia divina : me autem fore, et te, et sic de aliis sunt plura : ergo Deus scivit plura ab eterno: et non scivit nisi vera: ergo plura vera fuerunt ab aeterno : et nihil est verum nisi veritate verum sit : ergo plures veritates fuerunt ab aeterno.
Si forte dicas, quod hoc non sequitur : quia ut dicit Anselmus : "Creatura in Creatore est creatrix essentia, et res ab aeterno in Deo non fuerunt ut plures, sed unum :" et ideo non fuerunt plura vera ab aeterno. Contra : haec conceditur, Deus ab aeterno scivit omnia: et haec similiter, Deus ab aeterno scivit plura, et scivit etiam plurium pluralitatem : sed non scivit nisi vera : ergo scivit plura vera : scientia enim Dei quamvis non causetur a scito, tamen non potest esse scientia hujus vel illius quod Deus ab aeterno scit sicut et modo, nisi illud et hoc aliquo modo supponatur esse : aliter enim si scientia nullo modo respiceret scibile, ita verificaretur de asino sicut de homine ista, Deus ab eterno scit hominem fore, quia erit, quod falsum est: ergo oportet scibile supponere aliquo modo esse in scientia : ergo plura vera et veritates eorum ab eterno erunt.
1. Et hoc videtur probare Augustinus in libro Soliloquiorum sic: "Detur, quod veritas aliquando inceperit." Inde sic : Veritatem incepisse est verum : et non est verum nisi veritate : ergo veritas fuit etiam quae non incepit.
2. Item, Si veritas incepit, hc est vera, veritas incipiet, etiam ante hoc instans in quo incipiet veritas : ergo veritas erit etiam antequam incipiat veritas.
3. Item, Pone, quod non sit aeterna: ergo haec est vera, veritatem non esse aeternam : et non est vera nisi veritate : ergo veritas fuit ab aeterno. Idem probatur, sidetur, quod possit desinere.
Si forte tu dicas, quod Augustinus loquitur de veritate increata, et non de veritate rei vel enuntiationis create.
1. Contra : quia tune nihil probat : quia ipse vult probare animam immortalem per hoc, quod veritas non potest perire : et cum ipsa non sit in subjecto nisi in anima, necesse est subjectum veritatis esse immortale. Constat autem, quod anima non est subjectum veritatis increate, ita quod salvetur in ipsa anima sicut in subjecto, sed potius essentialiter, preesentialiter, et potentialiter est in anima, sicut in quolibet alio ente creato.
2. Praeterea dat exemplum de veritate enuntiabilium : ergo non intelligit de veritate increata, ut videtur.
3. Item, Ipse dicit, ibidem : "Pereunte casto non perit castitas, et pereunte vero non perit veritas." In Deo autem nec veritas nec verum perit : ergo constat, quod de hoc non loquitur.
4. Item, Dicit Augustinus ibidem, quod nullus judicat aliquid verum sine illa, scilicet veritate. Constat autem, quod prima veritate non judicamus vera, sed veritate quae est ratio verorum, ;
Item, Ex isto vero extrahitur alia ratio quae est hee, scilicet quod veritas non sit : aut igitur aliquid erit intelligibile, aut non. Si non, hoc erit inconveniens, cum res adhuc multe sint: quia sicut dicit Boetius, intellecto paulisper primum bonum non esse, adhuc erunt alba, et hujusmodi alia. Ergo similiter prima veritate et aliis veritatibus intellectis non esse, adhuc erunt alia : et natus est intellectus intelligere ea : ergo erunt intelligibilia. Sed conrra: Nullus judicat verum nisi per rationem veritatis: ergo illa non existente perit judicium : et omnis intellectus est per judicium veritatis : ergo perit intelligere non existente veritate : hoc autem est inconveniens : ergo prima veritas et veritas simplex non possunt etiam cogitari non esse, ita quod remaneat inteiligere aliquod in aliqua intelligibili natura. -
Si iterum velles dicere, quod hoc est verum de prima veritate. Contra : Prima veritas est quidem in omnibus, sed nihil denominatur ab ipsa : cum enim dicimus, haec res habet essentiam, non intelligimus de divina essentia : ergo cum dicimus, hoc-verum est verum, non erit verum veritate prima, licet veritas prima sit inipso : ergo cum dicit Augustinus, quod pereunte vero non perit veritas, non intelligit de prima veritate, sed de veritate creata, ut videtur. —
Sed contra : Anselmus dicit in libro de Verriate: "Cum dixi in Monologio meo, quando non fuit verum, quia futurum erat aliquid : non ita dixi, ac si absque principio ista oratio fuisset, que assereret futurum aliquid esse : aut ista veritas esset Deus : sed quoniam non potest intelligi, quando oratio ista esset, veritas illi deesset, ut per hoc quia non intelligitur, quando ista veritas esse non potuit, si esset oratio in qua esse posset, intelligatur illa veritas sine principio fuisse, quae prima causa est hujus veritatis ‘." Ex hoc accipiuntur duo, scilicet excusatio Anselmi de hoc quod dicitur dixisse, quod veritas enuntiationum fuerit ab aeterno, et quod veritas non est eterna.
Soxutio. Dicendum, quod nulla veritas est aterna, nisi veritas increata: et quia illa est una et simplex, ideo illa sola veritas est ab aeterno.
Ad id autem quod primo objicitur, dicendum secundum ea quae dicta sunt supra , ubi ostensum est, quod licet indivisa sint essentia et proprietas et persone, tamen omne esse quod est in divinis, dependet ab essentia : Pater enim essentia est, et proprietas non habet esse nisi essentia : et ideo licet proprietates sint distinguentes, tamen non faciunt nisi plures personas, et non plures veritates personarum : sed una sola est veritas trium, sicut una essentia.
Si autem tu objicias de enuntiationibus et propositionibus : dico, quod talis compositio et complexio non est in divinis, sed in intellectu nostro componente et dividente, sicut vult Philosophus. Dicit enim in III de Anima, quod indi- visibilium est intelligentia jin his in quibus non est falsum, nec etiam verum po- | sitionis : ubi autem falsum et verum est, jam compositio quaedam intellectuum est : et hoc praecipue verum est in divinis. Unde tales enuntiationes per modum compositionum reducende sunt ad res simplices: et tunc res ille erunt persone, quarum pluralitas non efficit diversas veritates, sed unam.
Ad aliud dicendum, quod bene conce~ do, quod Deus ab aeterno scivit quae modo scit, et quod ab aeterno scivit’ plura - et ab aterno omnia, et quod scivit te fore et me, et sic de aliis: et quod haec ab aeterno sunt vera in mente sua: sed ex hoc non sequitur, quod simpliciter sint plura vera ab aeterno, vel plures veritates ab aeterno. Et ad hoc intelligendum, notandum, quod cum dicitur, Deus scit omnia vel plura ab aeterno: bene concedo, sicut probatum est hic, et supra °, quod scientia ponit scibile secundum aliquem modum, et non simpliciter : et ponit distinctionem et pluralitatem scibilium secundum quid, et non simpliciter : quia enim scibile dependet a scientia, sicut effectus a causa cujus ratio est causa ipsa, sicut ratio artificii im artifice : ideo sensus est, Deus scit hoc vel illud futurum ab aeterno, id est, ratio hujus vel illus est in Deo, secundum quam videt hoc et illud. Unde bene concedo, quod rationes plurium verorum in Deo sunt ab aeterno. Et hee, plura vera in Deo sunt ab aeterno, non ita proprie concedenda : quia cum dicitur plura vera, ibi magis importatur distinctio pluralitatis ex parte rerum, quam cum dicitur rationes plures. Res autem ut sunt in causa, non sunt distinctae, licet distinctio earum. sciatur, eo quod ratio distinctionis etiam est in causa secundum quid, ut prius dictum est. Et haec nullo modo concedenda est, et plures veritates ab aeterno in Deo sunt, quia veritas dicit ut abstra- ctum, et pertinet ad essentiam : sicut et scientia qua sciuntur hujusmodi, licet sit plurium, non tamen est plures, sed una tantum. Ex hoc ulterius patet, quod multo minus concedendum est, quando simpliciter sine determinatione proponitur sic, plura vera sunt ab aterno, et plures veritates ab aeterno : sicut enim supra dictum est, cum dicitur, verum in Deo, vel veritas in Deo, vel creatura in Deo, per determinationem trahitur terminus cui adjungitur extra rationem suam, et ponitur tantum esse secundum quid, ut in causa quae est efficiens et intelligens.
Ad id quod ulterius queritur, Utrum veritas possit destrui, et inceperit ? Dico, quod aut loquitur de prima veritate, aut de creata. Si de prima, bene concedo quod non potest interire, et non incepit.
Si autem queras, Utrum possit intelligi non esse? Dico, quod illius questionis duplex est sensus: aut enim sic intelligitur, quod ponatur non essc, et hoc ipsum postea intelligendum sit, ut actus intelligendi transeat super illud: et dico, quod hoc est impossibile. ProBATIO: quia non fit judicium nisi secundum rationem veritatis : ergo necesse esset primam veritatem poni postquam posita est non esse: unde hoc repugnat posito.
Ad hoc autem quod objicitur de bono quod ponit Boetius non esse, dicendum quod nihil est simile: quia bonum est perfectio affectus, et sine illa bene perficitur intellectus : sed hoc verum est, quod sicut in intellectu perit intelligere prima veritate non supposita, ita ex parte affectus peritamare non supposita prima bonitate: quia si prima bonitas non est, non erit aliquod bonum exemplatum ab ipsa: et cum omne bonum per relationem ad ipsam sit bonum, non erit aliquid bonum: ergo nihil erit ratio amoris in affectu, sicut nihil erit ratio judicii in intellectu, si prima veritas non sit per eamdem rationem. Potest etiam intelligi questio illa, quod ponatur simul intellectum et veritatem non esse, et hoc potest poni per impossibile. Si autem queratur de creata veritate, dico quod illa incepit et non desinit, sed desineret nisi a prima veritate contineretur.
Si autem objicias sic: Si incepit: ergo verum est ipsam aliquando non fuisse: dico, quod bene sequitur: quia non ab eterno fuit, ita quod non fiat vis in aliquando quod dicit tempus, sed sumatur transsumptive ut dicat ordinem eternitatis ad tempus: quia modo verum est dicere, quod aliquando ab aeterno non fuit veritas, et postea fuit.
Si autem inferas ex hoc: ergo antequam incepit, verum fuit dicere, qucd veritas erit: dico, quod non sequitur: quia nihil fuit verum ante hoc veritate creata, nec hoc, nec illud, nec propositio fuit, nec enuntiabile, ut supra dictum est in questione de eodem.
Si autem sic inferas: Veritas non fuit ab aeterno, aut fuit ab aeterno: haec est divisio per contradictoria. Dico, quod hc, veritas non fuit ab aeterno, non est contradictoria illius, nisi negatio referatur ad totum, et negetly ab aeterno: et tunc vera est negativa, et affirmativa falsa.
Ad id quod ulterius queritur de intellectu Augustini: dico sine prejudicio, quod Augustinus intendit probare immortalitatem anime ex immortalitate veritatis create, sed non ex aeternitate: et hoc sic patet: Ea quae per creationem sunt a prima veritate, sunt etiam ex nihilo: et ideo sicut aliquid habent per quod sunt mutabilia, ita aliquid habent per quod accedunt ad immobilem veritatem quantum possunt: quedam quidem in singulari, sicut incorruptibiles substantie: quedam autem in ratione universali, sicut ea quae abstrahuntur a motu et materia in qua habent esse et mutationem, et hoc modo ratio veritatis in anima est, sicut in subjecto, et habet mutabilitatem secundum qucd est creatura, sed non habet mutabilitatem per esse, quia remota est ab eo in quo habet esse: et hoc est quod dicit Augustinus, quod pereunte vero non perit veritas, id est, ratio veritatis. Cum igitur veritas sic dicta non possit destrui, licet inceperit: quia ratio ejus manet, et non manet nisi in subjecto quod est intellectus, oportet intellectivam animam esse perpetuam et immortalem. Et hance puto esse sententiam Augustini. Alii dicunt, quod sic arguit, probando animam esse capacem veritatis prima: quia nihil capax est illius quod sit mortale, ideo sequitur animam esse immortalem.
_ Siautem queras tu, Utrum possibile sit veritatem creatam interire ? Dico, quod sic, si Deus voluerit, sed non simpliciter. Si autem petas ut ponatur, et tunc inferas: ergo veritatem interisse est verum : ergo verum est aliquid, et verifate verum : ergo veritas est vel erit postquam interiit. Dico, quod si nos nullum verum et nullam veritatem ponamus esse, non erit hac vera, veritatem inter— isse est verum: haec enim repugnat posito. Et si dicas, quod hoc est inconveniens secundum Philosophum : quia contingit enuntiare quod non est non esse. Respondeo, quod inconveniens magnum est, sed ex hypothesi tua sequitur hoc: ideo non est inconveniens in disputatione: et per hoc etiam patet solutio ad totum.
On this page