Text List

Articulus 16

Articulus 16

An veritas est simplex et incommutabilis?

ARTICULUS XVI. An veritas est simplex et incommutabilis?

Quinto queritur, Utrum veritas sit simplex et incommutabilis ?

Videtur autem, quod non sit simplex : quia

4. Dicit Boetius, quod omne quod est, esse suum aliud habet, et aliud id quod est: et excipitur primum in quo non est hoc et hoc. Ergo videtur, quod veritas non sit simplex.

2. Item, Avicenna dicit, quod illud a quo aliquid negari potest, compositum et non simplex est: sed multa negantur a veritate : ergo non est simplex.

3. Item, Boetius dicit, quod in omni simplici idem est esse et quo habet: sed in veritate non est idem, ut probatum est prius: quia ipsa non est essentia, licet habeat essentiam : ergo non est simplex.

SED CONTRA : Veritas est de primis dispositionibus entis: ergo non habet aliquid prius ex quo componatur: ergo est simplex.

Si dicas, quod est creatura, et ita est _ ab alio: hoc nihil est : quia causa efficiens non facit rem esse compositam, cum sit extrinseca ad rem.

Prareres queritur, Utrum sit immutabilis 2

Et videtur, quod sic: quia 1. Anselmus dicit, quod veritas signi est in signo, re existente, et non existente2; quia me sedere significat me sedere, sive res ita se habeat, sive’ non: ergo facit quod debet: ergo rectum est: ergo verum. : ,

2. Item dicit, quod veritas signi manet, sive signum sit, sive non sit: et hoc probat sic: Detur signum non esse, aut rectum est significari rem quae non habet signum, aut non. Si non: ergo si detur ei signum, illud signum non facit quod debet : ergo non erit rectum: ergo et non verum, quod falsum est. Si autem rectum est significari, illa rectitudo aliquid erit, aut signi, aut signati. Non signati. Propatio : quia cum dicitur, hoc rectum est significari, intelligitur significatio significari: ergo illud est rectitudo signi, quia aliter rectitudo signi et signati esset una, quod non potest esse: ergo rectitudo signi manet, non manente signo: ergo est immutabilis.

Prarerea, Videtur etiam veritas rei esse immutabilis: quia quae mutabilitas cadit in istam veritatem, triangulus rectilineus habet tres angulos aequales duobus rectis : vel in istam, duo et tria sunt quinque ? Videtur, quod nulla.

SED CONTRA: 1. Psal. x1, 2: Diminute sunt veritates a filiis hominum. Diminutio autem quedam mutatio est.

2. Item, Augustinus dicit, quod quandoque veritas in intellectu est minor, et aliquando major, et aliquando xqualis intellectui : haec mutationes quedam sunt.

Solutio. Dicendum, quod veritas est forma prima in genere suo, sicut et bonitas, et unitas, et entitas, licet ordinem habeant, ut prius dictum est : et ideo non credo aliquam illarum esse compositam ex quo est et esse, secundum quod est dicit aliquid ens in se, in quo diffunditur esse quod est actus essentiae : sed bene concedo,'quod veritas in se habet plures intellectus, quia habet intellectum essentiae oblique, ut cujus est: et habet intellectum propriam, et ideo non equipollet Deo in simplicitate. Et similiter dicendum puto de omni forma quae prima est in genere suo.

Si autem tu objicias dicendo, quod essentia est ens, et veritas vera, unitas una, et bonitas bona. Dico, quod omnes istee quidem inveniuntur ab Augustino in libro de 7rinitate, ubi etiam ista invenitur, albedo est alba, et nigredo nigra: quam tamen negat Philosophus :' et ideo patet, quod improprie loquitur Augustinus. Notatur enim concretum poni circa abstractum. Nec valet quod dicitur communiter, quod intentiones prime super se reflectuntur. Unde enim habetur hec? quia hoc contra rationem est: et auctoritas non dicit quod usus quorumdam induxit: quia simplicissima minime possunt significari ut subjecta respectu earumdem formarum quas significant. Unde bene invenitur, quod unitas est qua quaelibet res est una.

Si autem dicas, quod Augustinus dicit: dico, quod dicit, quod unitas est una, et bonitas est bona: sed non, quod prima reflectantur super se. Salvando ergo Augustinum, dicendum est sic, quod sicut ens quod sonat concretionem, dicitur de abstracto in quantum est intellectus primus, et de concretis per compositionem: ita est in aliis primis. Sed improprie sunt locutiones: cum enim dicitur, essentia est ens, idem est ac si dicatur, essentia est essentia : et tunc nulla notatur compositio sive concretio ex quod est et quo est. Et similiter cum dicitur, veritas est vera, idem est ac si dicatur, veritas est veritas, et ita de aliis.

Et per hoc patet solutio ad id quod queritur de simplicitate veritatis.

Ad 10 quod queritur de incommutabilitate, dicendum ut prius dictum est, quod veritas habet aliquam incommutabilitatem per hoc quod est exemplata a prima veritate simpliciter immutabili: sed non simpliciter est immutabilis, in’ quantum est ex nihilo.

Ad objecta autem Anselmi, bene concedo primum distinguendo de duplici veritate : quia signum quod est enuntiatio, quaamdam habet veritatem compositionis: et haec effecta esta re, et mutatur ipsa re mutata : et ideo dicit Philosophus, quod una et eadem oratio mutatione rei susceptibilis est contrariorum, scilicet veritatis, et falsitatis. Aliam habet in rectitudine significandi, secundum quod est in genere signorum: et haec non mutatur re mutata, et de hac loquitur Anselmus.

Qvop autem ulterius loquitur de ista, utrum illa maneat signo non existente, et videtur probare: ego non consentio, nisi secundum unum modum qui in sequenti questione manifestabitur. Ad argumentum suum sic respondeo: Cum dicit, Signo non existente rectum est significari rem: dico, quod verum est rectitudine aptitudinis rei ad consignificandum, vel habere signum: et haec rectitudo non ponit aliquam rectitudinem esse nisi in potentia, et in actum reducetur, cum habebit signum. Ad hoc autem quod objicit, quod non potest esse rectitudo rei: quia res significari debet illa rectitudine, et non potest esse idem signatum et signans: dico, quod non potest esse idem eodem modo, sed rei rectitudo per se est significabilis, et ideo nata est habere signum, et haec habitudo ponitur, cum dicitur: Rectum est significari rem quae non habet signum. Et sic patet, quod non valet argumentum, nisi hoc modo fiat: Rectum est significari : et omne rectum habet exemplar suae significabilitatis in prima veritate, qua regulatur et declaratur in prima luce: sic enim verum est, quod illa rectitudo semper manet, quia illa est prima veritas, ut infra patebit.

Ad id quod queritur de veritate quorumdam impossibilium aliter se habere.. Dico, quod talia habent immutabilitatem comparationis, et non simpliciter. Veritas enim hujus, triangulus rectilineus, etc., habet immutabilitatem ex eo quod subjectum ponit causam praedicati : triangulus enim rectilineus supponit angulum quemlibet exteriorem cum interiori equipollere duobus sibi oppositis, et exteriorem cum interiori aequipollere duobus rectis : et ideo necessario interior cum duobus oppositis equipollet duobus rectis : et ita est in aliis mathematicis. haec autem immutabilitas est quedam secundum quod magis accedunt ad primam veritatem, et per hoc quod simpliciora sunt quam ea quae sunt in materia per, esse, quae dupliciter mutabilia sunt, scilicet per esse, et in quantum sunt creature.

Ad id autem quod objicitur in opposi-~ tum, dicendum quod diminuitur veritas in eo quod iste diminuitur in bono naturali sub veritate, et non aliter, nisi loquamur de veritate creata secundum suum esse, non secundum suam rutionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16