Text List

Articulus 19

Articulus 19

An omne verum a quocumque dicatur, a Spiritu sancto est ?

ARTICULUS XIX. An omne verum a quocumque dicatur, a Spiritu sancto est ?

Deinde queritur de hoc quod dicit Magister in capitulo O, ibi, "Verum a gquocumque dicatur, a Spiritu sancto est."

Hoc enim videtur falsum, cum multa vera sint mala.

Item, Est verum in mathematicis, ad quod non exigitur Spiritus sanctus, ut videtur.

Irem, Cum veritas attribuatur Filio, et non Spiritui sancto : quare non dicit, quod veritas dicatur a Filio potius quam a Spiritu sancto ?

Soxrvutio. Dicendum, quod secundum Glossam non intelligitur generaliter, sed de vero pertinente ad pietatem, quod est dicere ‘corde, ore, et opere: quia dicit Anselmus, quod potior est dictio operis, quam oris t ; et dat exemplum de aliquo existente in horto a quo queritur que sint herbe venenose, et quae salubres : qui judicat verbo venenosas dicendo eas salubres, et comedit alias quas dicit venenosas : quia ille potius dicit opere, quam ore.

Dicatur igitur secundum hoc, quod dicere est manifestare, et dicere veritatem est manifestare veritatem : et haec manifestatio perfecta est, quando nulla parte obumbratur : et hoc non fit, nisi verum pertinens ad pietatem secundum affectum et operis ostensionem dicatur. Et hoc est dictum secundum Glossam, et sic cessant objectiones.

Sed propter disputationem Magistrorum curiosis potest aliter satisfieri, quod hoe intelligitur de omni vero secundum quod verum est manifestativum cujuslibet esse cujuscumque : et tunc dicemus, quod nihil dicitur sic manifestando a quo abstrahatur inspiratio Spiritus, sicut dicit Augustinus in libro Soliloguiorum, et supra positum est 2, quod in omni intellectu veri necesse est adesse illuminationem Spiritus, quam Philosophi illuminationem intelligentiae vocaverunt : eo quod omne veri judicium est. secundum regulam veritatis prime. Et tunc generaliter est verum. -

AD PRIMuM ergo dicendum, quod qualiter verum quo dicitur malum fieri, est verum sicut a veritate prima, in prece~ denti questione expeditum est.

Ad aliud dicendum, quod licet Filius’ sit veritas, tamen sibi non convenit manifestare verum per inspirationem : quia hoc est docere interius, et hoc convenit Spiritui sancto, sicut Christus dicit - Docebit vos omnem veritatem :... et Guz ventura sunt annuntiabit vobis, Quidam autem faciunt vim in hoc quod quod dicit Apostolus, Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto . Quia adjicit causam quasi moventem, et dicit continentiam quasi contineatur verum in Spiritu sancto, licet non moveat dicentem. Sed hoc videtur frivolum : quia Ambrosii auctoritas exponens dictum Apostoli ponit a Spiritu sancto. Sed verum est, quod non oportet, qui hoc modo verum dicit, quod ha~ beat Spiritum sanctum, ut patet ex predictis.

Quedam autem ad hoc valentia notata sunt supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19