Text List

Articulus 18

Articulus 18

An omne verum sit a veritate prima efficienter ?

ARTICULUS XVII. An omne verum sit a veritate prima efficienter ?

Secundo queritur, Utrum omne verum sit a veritate prima? et hoc est de intentione Littere.

Videtur autem, quod sic: quia 1. Dicit Philosophus, quod ex eo quod res est, vel non est, oratio vera vel falsa est et hoc concessum est supra. Cum igitur verum fundetur in ente, et omne ens sit ab ente primo, erit omne verum a veritate prima. Sep contRA hoc est quod Magister objicit in Littera sic : "Quod mala fiunt, est verum :" ergo quod mala fiunt, est a veritate prima, sicut a causa efficiente et exemplari.

Si autem tu dicas secundum quosdam, quod veritas est duplex, scilicet complexi, et incomplexi et veritas rei : ect intelligitur dictum Augustini quo dicit, quod omne verum est a veritate prima, de veritate rei, et de veritate signi incomplexi, sed non de omni veritate complexorum. Contra : Omnis veritas quae est in complexo, reducitur ad incomplexa et habitudines ipsorum. Similiter omnis veritas signi reducitur ad veritatem rei, sicut ad causam. Sed constat, quod si effectus est a Deo, oportet quod etiam causa sit a Deo, et e converso. Ergo veritate rerum complexarum existente a Deo, oportet etiam veritates signorum complexorum esse a Deo, et e converso.

Ideo veniunt ali aliter solvendo, dicentes quod est compositio multiplex, vel divisio, scilicet positionis, et privationis, et negationis. Positionis, ut cum dicitur, Petrus est homo, vel homo est animal. Privationis, ut cum dicitur, Petrus est cecus. Negationis, ut cum dicitur, Petrus non est homo, homo non est lapis, vel tragelaphus non est fligax, et hujusmodi. Sed iterum hoc nihil valet’: quia licet privatio nihil sit in se, tamen relinquit ens, et secundum hoc’ad ens_refertur: et de veritate negativarum supra ostensum: est, quod’ reducitur ad’ ens. Supponamus autem, quod omne ens sit ab ente primo. Ergo et verum quod fundatur in ente.

Si autem forte tu velis-solvere, sicut dicit Magister in Littera, per instantiam argumentationis, ut cum dico sic : Sit, quod tu dicis hominem esse ,asinum : et ergo qui audio hoc, dico sic, audio te loquentem : te loqui est verum : ergo audio verum. Non sequitur, imo audio falsum : et hoc fit ideo, quia variatur medium in prima et in secunda. Cum enim dicitur, ego audio te loquentem, actus audiendi transit super hoc quod dico, fe loquentem, gratia attributi tantum, scili- cet loquentem. Cum autem dicitur, te loqui est verum, non dicitur verum de hoc quod dico, ée logui, ratione attributi, sed ratione coherentiae et compositionis unius cum alio. Unde cum postea infertur, ergo ego audio verum, non sequitur conclusio : quia significatur ac si actus audiendi transeat super locutionem tuam, ratione veritatis dicti alicujus quod tu dicas : et hocnon potest esse, quia posi— tum est te dicere falsum, scilicet hominem esse asinum.

Magistri autem exemplum est, per quod infert instantiam istud, "Deus prohibet furtum fieri: furtum fieri est verum: ergo Deus prohibet verum." Patet, quod non sequitur: quia in prima actus prohibitionis non cadit nisi ratione suppositi super dictum sequens, et non ratione coherentia vel compositionis. Cum autem dicitur, furtum fieri est verum, respicitur furtum fieri ratione compositionis, et coherentie: et ideo conclusio non sequitur. Si, inquam, solvere vis cum Magistro. Conrra : Cum dicitur, Iste furatur, vera est propositio: aut fundatur verum in subjecto et actu composito cum ipso sine deformitate : aut in compositione cum deformitate. Si primo modo : separata ergo deformitate adhuc erit vera locutio, quod falsum est: quia si deformitas separetur ab actu, haec locutio erit falsa, iste furatur, vel iste peccat, vel iste facit malum. Ergo verum respicit compositionem deformitatis cum actu in subjecto. Hac autem compositio realiter aliquid est : et taceo de signo, quia de hoc Magister instat : ergo haec compositio est ab ente primo: ergo veritas ejus a veritate prima, ut videtur.

Solutio. Dicendum, quod aliud est de veritate signi, et aliud de veritate rei: quia sicut supra dictum est, omne quod quocumque modo est, rectum est significari, et hoc non est malum: et ideo illa veritas signi quam habet in quantum est signum, semper est a veritate prima : sed quia hac deberet mensurare ulterius veritatem rei, ut esset adequatio sigin et signati, adjacet haec enti compositionis privative et falso : sicut figura corporis humani, quae signum est anime et vite, adjacet corpori mortuo : tunc enim privative ens et falsum deflectuntur a rectitudine signi.

Si autem loquamur de veritate compositionis secundum rem: tunc dico, quod veritas illa reducitur in veritatem primam, sicut entitas ejus reducitur ad ens : non enim omne ens_ revertitur in ens primum sicut in causam totam sui et immediatam, sed tantum ens perfectum : sunt enim sub Deo alia agentia, ut natura, et voluntas. Unde sicut est compositio alicujus cum actu deformi, ita causatur : est autem compositio deficiens ex parte actus deformis : ergo immediate reducitur ad causam deficientem, que est verum deficiens a vero primo, et est liberum arbitrium. Tamen quidquid entis est in ipsa veritate compositionis, revertitur in veritatem primam. Et exemplum hujus supra positum est, quod Deus in talibus veris compositis est, sicut virtus influens motum in tibiam, quae xqualiter influit et in rectam unius cruris, et in curvam alterius cruris : et ideo quidquid gressus est in claudicatione, reducitur ad virtutem influentem motum, quia ab ipsa est totum, sed de claudicationis defectu nihil est ab ipsa. Ita quidquid entis et veritatis est in talibus compositionibus, est ab ente et veritate prima, sed nihil de defectu : et secundum quod veritas rei est solum de qua loquimur, illa etiam deficit, ubi deficit ens. Et secundum hanc responsionem non sequitur, quod malum sit a Deo, vel malum fieri sit a Deo.

Si autem queras, In quo fundatur veritas signi ? Dico, quod in re universali, et illa bene est a Deo, sicut prius dictum est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18