Articulus 1
Articulus 1
An voluntas Det semper sit efficax 7
Videtur autem, quod non. 1. Ponamus aliquem esse predestinatum : constat, quod beneplacitum Dei est ut salvetur. Quero igitur : aut iste potest peccare ex libero arbitrio, aut non? Si sic: ponatur mori statim in peccato illo : tunc enim damnabitur, et voluntas Dei impeditur.
2. Item, Mala fiunt sicut videmus omni die : aut ergo voluntate beneplaciti, aut contra voluntatem beneplaciti. Si voluntate beneplaciti: ergo Deus vult mala : et qui vult mala, malam habet voluntatem : ergo Deus secundum hoc malam posset habere voluntatem, quod absurdum est. Si autem contra voluntatem Dei: tune habetur propositum, quia tune impeditur voluntas.
3. Item, Nobilius et potentius est, contra quod nihil fit et nihil praeter ipsum, quam contra quod nihil fit et aliquid preter ipsum: ergo nobilior videretur voluntas Dei, si nihil fieret contra eam, et nihil praeter eam: ergo videtur, quod mala non debent dici fieri praeter eam, ut solvendo praedictam rationem dicit Magister in Lidéera.
4, Item, Genes. xu, 44: "Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti". Si hoc ergo est de posse hominis, ut nihil fiat praeter ipsum, multo magis est de posse voluntatis divine.
Solutio. Hoc leve est determinare, si revocentur ad memoriam praehabita quia concedendum est, quod mala fiunt preter voluntatem divinam, sicut dicit Magister, et in ultima auctoritate accipitur absque pro contra.
Av primum autem dicendum, quod si predestinatus est iste, voluntas beneplaciti est de salute, et absque dubio salvabitur : et tamen bene potest non salvari, sed non est compossibile voluntati beneplaciti, quod moriatur in peccato, licet sit possibile in se, et hoc supra ostensum est.
Ad suivup dicendum, quod est voluntas in se considerata, et de hac procedit ratio dicta : et est voluntas gubernans alia, et de illius ratione est, quod non compellit ea quae sub se sunt, ne propriam naturam tollat ab eis: quia aliter destrueretur ratio laudis et virtutis, ut supra dictum est: et sic praeter illam voluntatem potest aliquid fieri.
On this page