Text List

Articulus 2

Articulus 2

An malum ordinatum sit, aut inordinatum ?

ARTICULUS II. An malum ordinatum sit, aut inordinatum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Tam sapienter exquisita, etc."

Per hoc enim vult, quod malum sit ordinabile : et hoc non videtur : quia

1. Malum est corruptio ordinis: et quidquid corrumpit ordinem, est inordinabile : ergo malum est inordinabile.

2. Item, Nihil est adeo bene ordinatum, quod malum non corrumpat : ergo videtur, quod ordini contrarietur.

3. Item, Omne bonum determinatur secundum rationem ordinis, quia ipsum ordinatur ad alterum, aut ordo est ad ipsum sicut primum benum ad quod ordinatur illud : ergo ordinatur ad illud : ergo videtur, quod omne ordinatum sit bonum sed malum est ordinatum ergo malum-est bonum, quod falsum est.

SED CONTRA : Augustinus in libro XI de Civitate Dei, loquitur de ordine universi, quod est distinctum quibusdam antithetis interpositionibus mali : sicut dicit Ecclesiasticus, Creavit Deus omnia duplicia : unum contra unum, et duo contra duo, et contra malum bonum, et hujusmodi?. Item, Isa. xtv, 7 : Ego Dominus creans lucem, et faciens tenebras : creans ma- lum, et faciens bonum?. Et inducit Augustinus exemplum de musicis, in quibus facit harmoniam quandoque interpositio silentil. Ergo etiam malum inter- cipiens quandoque bonum, facit ad decorem et harmoniacam compositionem universi.

Solutio. Dicendum, quod malum de se et in se consideratum, nec ordinem, nec causam, nec intentionem, nec voluntatem habet, ut dicit Dionysius : sed est infoecundum, et pigrum : ad alterum tamen comparatum, habet ordinem qui tinctione'. non ponitur in ipso, sed in alio respectu ipsius : sicut pulchritudo albi juxta nigrum non ponitur in nigro, sed in comparatione ad nigrum in albo: et hoc modo loquitur Augustinus, et procedunt auctoritates induct. Rationes autem hic inducte procedunt primo modo. ordine, et in quo ponatur ut in subjecto,

Et quot modis bonum eliciatur ex tali supra est expeditum in praecedenti distinctione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2