Articulus 3
Articulus 3
Quare nihil potest fieri contra permissionem, et tamen aliquid fit contra praeceptum et consilium et prohibitionem ?
ARTICULUS III. Quare nihil potest fieri contra permissionem, et tamen aliquid fit contra praeceptum et consilium et prohibitionem ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, circa initium : "Ipsius namque permissione omnia fiunt mala, etc."
Dubium enim est quare nihil potest fieri contra permissionem : et aliquid fit contra praeceptum, et consilium, et prohibitionem.
4, Permissio enim cum sit respectu mali, plus distat a voluntate beneplaciti, quam praeceptum vel consilium, quod est respectu boni: ergo minus debet fieri contra praeceptum, quam contra permis— sionem.
2. Item, Super illud Psalmi civ, 37: Eduxit eos cum argento et auro, dicit Glossa quod idem est aliquando preceptum et permissum : ergo si fit aliquid contra praeceptum, potest etiam aliquid fieri contra permissionem.
3. Item, Secundum Glossam illam videntus esse unum signum praeceptum, et permissio : ergo non sunt quinque, sicut supra dictum est.
Solutio. Dicendum ad primum, quod nihil fit contra permissionem, ut supra diximus : quia illa conjuncta est operi sicut operatio : unde hoc non est, quia est respectu mali, sed ratione existentiae operis : et ideo non oportet, quod sic sit in precepto vel consilio respectu cujus adhuc est libertas faciendi vel non fa- ciendi. Unde objectio illa ponit non causam pro causa: quia non est causa, quod contra eam non possit fieri vicinitas ad voluntatem beneplaciti vel distantia.
Ad aliud dicendum, quod idem secundum idem et respectu ejusdem non potest esse praceptum et permissum, sed respectu diversorum, scilicet ut permissum respectu eorum qui ex avaritia asportaverunt : et praeceptum respectu eorum qui ex obedientia. Et per hoc patet etiam responsio ad sequens.
Notandum tamen, quod permissio dicitur quatuor modis, scilicet respectu et haec proprie vocatur concessio, sicut I ad Corinth vu, 25: De virginibus praeceptum Domini non habeo, etc., super illud, Quod si non se continent, nubant® : et super illud, Cuz vult nubat, tantum in Domino: dicit Glossa quod permittit virginibus nubere, id est, concedit. Dicitur etiam Deus permittere quod non prohibetur, et est respectu mali venialis, ut super illad, Irascimini, et nolite peccare’, dicit Glossa quod permittit quod est necessitatis. Dicitur etiam permitii quod non puni- tur temporali peena, licet puniatur eterna, ut Matth. xix, 8, permittitur libellus repudii dari uxoribus ad duritiam cordis eorum, ut dicit Dominus’. Quarto, dici- tur permitti quod non impeditur, et tamen cohibetur cum sit malum,: et hoc tantummodo est permissio signum voluntatis divine.
On this page