Articulus 1
Articulus 1
An possibile sit nos conformare voluntatem nostram voluntati divine ?
Incidunt autem hic primo quinque dubia : quorum primum est, Utrum possibile sit nos voluntatem nostram conformare voluntati divine ? Secundum, In quo consistat illa conformitas ? Tertium autem, Si in pluribus est illa conformitas, utrum una aliam quandoque excludat, vel omnes possunt esse simul ?
Quartum autem, Utrum tenentur omnes ad conformitatem, vel non ? Quintum vero et ultimum, Utrum teneamur conformare in volito, quod non congruit nobis velle : sed tamen scimus illud Deum velle ?
Ad primum proceditur sic : 1. Infinite distantiae nulla est conformitas : voluntas Dei et voluntas hominis sunt infinite distantes : ergo nulla potest esse conformitas inter eas. celi a terra, sic exaliate sunt vie mee a viis vestris, et cogitationibus vestris. Ergo et voluntas a voluntate : ergo non est proportio vel conformitas.
3. Item, Super Psal. xxxu, 1: Hxsultate, justi, in Domino: dicit Glossa : Quantum distat Deus ab homine, tantum distat Dei voluntas a voluntate hominis. Ex quo sequitur idem,
SED CONTRA: 1. Quicumque fecerit voluntatem Patris met quit in cels est,ipse meus frater, ef soror, et mater est', Ergo possumus conformari in volito.
2. Item, super illud Psal. xxxu, 1: Rectos decet collaudatio : dicit Glossa : Recti sunt qui dirigunt corda sua secundum voluntatem Dei, quae regula est nostr voluntatis.
Soxutio. Dicendum, quod est conformitas assimilationis perfectee, vel proportionis determinate : et in hac non possumus conformari. Est etiam conformitas in aliquo, quae est conformitas imitans perfectionem suae voluntatis in volito et forma volendi et fine, et in hac possumus ei confirmari. Et per hoc patet solutio ad primum.
On this page