Text List

Articulus 2

Articulus 2

In quo consistit conformitas voluntatis divinae et nostrae ?

ARTICULUS II. In quo consistit conformitas voluntatis divinae et nostrae ?

Secundo queritur, In quo consistat ista conformitas voluntatum ?

Videtur autem, quod esse non possit in aliquo. 1. In creatis enim voluntatibus non est conformitas nisi in volito, quod est ratio — voluntatis et causa et objectum : sed in divinis voluntas non causatur ex volito, sed potius e converso, sicut supra habitum est : ergo videtur, quod numquam possit esse conformitas in voluntate.

2. Praeterea, Demus, quod sit in volito : in Littera probatur quod haec non est conformitas meritoria : de illa autem tantum queritur : ergo penes volitum unum non attenditur conformitas.

3. Si forte dicatur, quod est conformitas in fine voluntatis, qui finis est volitus a Deo : ut scilicet homo velit quod vult, propter aliquid quod vult Deus. Tunc si aligquis vellet furari ut pasceret pauperes, ille conformaret suam voluntatem voluntati divine : quia Deus vult pauperes pasci, propter quod ille vult furari : ergo videtur, quod nec in ratione voluntatis, ut probat prima ratio, nec in volito, nec in fine voluntatis potest esse conformitas ista.

4. Si forte dicas, quod debemus aliquid velle quod scimus eum velle. Adhuc est instandum: quia scio eum velle quod operatur : et tamen possum illud’ velle demeritorie, sicut est in Littera de exemplo duorum filiorum in morte patris.

Unrenivus queritur, Cui voluntati debeamus nos conformare, utrum voluntati signi, vel voluntati beneplaciti ?

Videtur autem, quod voluntati beneplaciti : quia .

1. Major est conformitas ad voluntatem quae simpliciter est voluntas, quam ad illam quae est tantum secundum quid : voluntas autem beneplaciti simpliciter est voluntas, signi autem secundum quid : ergo debet esse conformitas ad beneplacitum.

2. Item, Quandoque est de hoc quod non vult Deus : ergo tunc essemus secundum quid conformes, et simpliciter difformes in voluntate.

SED CONTRA : Nemo potest velle nisi cognitum : voluntas beneplaciti incognita est nobis : ergo non tenemur conformari illi in voluntate beneplaciti.

PRATEREA queritur, Cui signo magis conformari debeamus ?

Videtur autem, quod precepto : quia ad precepta obligamur : ergo cum ad conformitatem voluntatis etiam obligemur, conformitas erit secundum preceptum.

SED CONTRA : 1. Prohibitio etiam obligat : ergo ad illam tenemur conformari.

2. Item, Operatio dicit et ostendit beneplacitum Dei, quia quidquid operatur, de hoc est beneplacitum suum : cum ergo maxima conformitas sit beneplaciti, maxime tenemur nos conformare voluntati operationis.

Utrerivs queritur propter quosdam, Utrum teneamur conformare nos in voluntate voluntati signi qua est permissio ?

Videtur, quod sic : quia si Deus nollet, non fieret id quod permittit : ergo debet nobis placere, ut videtur : quia aliter sus voluntali non concordamus.

Soivutio. Dicendum, quod est confor- mitas secundum quid, et conformitas simpliciter. Conformitas secundum quid est jo volito tantum : et haec sola nec de- meritoria, nec meritoria est : quia consistit in sola materia voluntatis, et materiale principium est ad opposita, et potest informari quocumque modo, sive bene, sive male. Conformitas autem simpliciter est secundum duos modos, scilicet perfectione vie, et perfectione patrie : et perfectione vie adhuc duobus modis, scilicet sufficientiae, et copie. Perfectio sufficientiae est in duobus, scilicet in forma volendi, et fine voluntatis, et non in materia necessario, sed quandoque sic, et quandoque non. Dico autem formam volendi charitatem : ut ex simili charitate velim quidquid volo, ex qua Deus vult hoc quod vult : et finis voluntatis est propter quod est, ut est gloria Dei ad quam omnis nostra voluntas refertur. Heec duo sufficiunt etiam diversitate voliti, ut patet in Littera de exemplo boni filii. Perfectio autem patrie est secundum quatuor modos, ut velit idem, et ex eadem forma, et propter idem, et quod Deus vult eum velle : et primum est ut materia circa quam est voluntas, secundum ut forma, tertium at finis, quartum ut motivum effectivum.

Ad primum ergo dicendum, quod in hoe non attenditur voluntas : quia hoc est proprietas divine voluntatis, secundum quod est causa creaturarum : et hoc modo non comparatur ad nos.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio non tangit nisi illam conformitatem, quae est secundum quid, et non simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod in hoc nulla est conformitas : quia Deus non vult ut faciamus mala propter bona.

Ad aliud etiam concedilur, quod noa est conformitas nisi secundum quid et imperfecta.

Ad id quod ulterius queritur, dico sine prejudicio, quod quia nescimus beneplacitum Dei, sufficit si conformamur precepto et operationi : si autem sciremus beneplacitum, bene concedo, quod illi magis teneremur conformari.

Ad id quod objicitur de prohibitione, dicendum quod illa consistit potius in nolente quam in volente : et ideo in illa non est simpliciter confirmatio.

Ad id quod objicitur de permissione, dicendum quod sicut habitum est, Deus non vult hoc quod permittit : sed ipsum fit praeter voluntatem Dei : et ideo penes illam nulla est conformitas. Et hujus quidam propter objectionem factam contrarium dicunt : et hoc reputo errorem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2