Text List

Articulus 5

Articulus 5

An per intellectum remaneat hypostasis subtracia proprietate ?

ARTICULUS V. An per intellectum remaneat hypostasis subtracia proprietate ?

Quinto queritur, Utrum per intellectum remaneat hypostasis subtracta proprietate ?

Videtur autem quod sic: 1. Pater enim ab eodem habet quod est quis, et quod est Pater: aut non ab eodem. Si ab eodem: sed Filius etiam est quis: ergo ab eodem habet quo Pater: quis enim et quis in eo quod hujusmodi, non habent dilferentiam : sed Pater paternitate habet quod est quis: ergo et Filius, quod falsum est: ergo non ab eodem habet: ergo separata per intellectum paternitate a Patre, adhuc est Pater quis, et Filius quis et Spiritus sanctus similiter : sed non est quis, nisi hypostasis : ergo hypostases remanent abstracta personalitate.

2. Item, Omne quod cadit in diffininitione alterius, potest remanere illo separato ab eo quod addit id in cujus diffinitione cadit: hypostasis cadit in diffinitione persone : ergo separato illo quod addit persona, adhuc remanet hypostasis : sed non addit nisi proprieta— tem: ergo separata proprietate, adhuc remanet hypostasis.

3. Item, Cum dico distinguens et distinctum, duo dico : sed duorum quodlibet unum separabile esta reliquo, quod nonest inratione ejus : distinguens autem non est in ratione distincti secundum id quod est, licet forte sit in ratione ejus secundum quod distinctum est : cum ergo hypostasis dicat distinctum secundum id quod est, videtur per intellectum remanere si proprietates separentur.

SED CONTRA : 1. Persone non habent numerum nisi factum per relationes : ergo remotis relationibus non remanet nisi unitas : non ergo hypostasis, quia hypostasis numeratur in divinis. Prima probatur per Boetium, qui dicit, quod essentia continet unitatem, sola autem relatio multiplicat trinitatem. Et per Anselmum in libro de Processione Spiritus sancti, qui dicit, quod tres in omnibus ibi idem sunt, ubi non distinguit oppositionis relatio : et ergo conclusio sequitur.

2. Item, Nullus intellectus aliquid distinguit in natura aliqua, nisi habeat principium aliquod diversitatis, vel divisionis, vel distinctionis : sed in divinis non est principium distinctionis nisi oppositionis relatio : ergo cessante illo principio, nihil distinguitur in divinis. Si forte dicas, quod remanet hypostasis seipsa distincta ab alia : hoc est heresis Arii apertissima : quia tune essent tres substantiae divise per id quod substantiae sunt, et per hoc tres dii essent. Si autem dicas, quod remanet hypostasis, sed non potest numerari, sed remanet in ratione alicujus unius. Contra : Illud unum, aut idem numero erit in omnibus personis, aut diversum. Siidem : tunc tres essent una hypostasis, quod falsum est. Si diversum : ergo proprietas essentialiter dividit ipsum, sicut fit divisio in inferioribus, quod falsum est.

Solutio. Sine prajudicio loqguendo dico, quod non potest abstrahi proprietas personalis a persona, ita quod aliquid remaneat : nec natura enim manet, nec hypostasis : et hoc sic probatur : Abstractio non potest esse nisi duobus modis, scilicet universalis a particulari, vel forme a materia in qua est, vel ab eo in quo est ut in materia. Si primo modo loquamur de abstractione, tunc commune abstrahitur ab incommunicabili, et non e converso : quia abstractum sim-~ plicius est quam id a quo fit abstractio, et etiam non potest abstrahi aliquid ab alio in quo est per potentiam tantum, sed in quo est per actum : unde cum superiora sint in inferioribus actu, et sint simpliciora eis, abstrahuntur ab eis, et none converso: et ideo individuatione vel singularitate abstracta ab hoc homine, nihil remanet de isto homine. Et hoc modo non potest fieri abstractio nature communis a personis divinis : quia nihil simplicius est natura quam persona, nec est universalis ad illam, sed ut idem, nisi forte velis large loqui de abstractione, ut dicas eam abstrahi : quia sine personis intelligi potest, ut Judi et Pagani eam intelligunt. Si autem logquamur de abstractione forme a subjecto in quo est, iterum non potest haec fieri in divinis : quia proprietates in divinis non habent ante se subjectum vel suppositum, sed potius ipse sunt suppositum, ut paternitas et Pater, et sic de aliis: licet enim supposito Patre supponatur paternitas, tamen proprietas proprie loquendo nihil est in Patre, ita quod ly iz notet diversitatem proprietatis ad substantiam ejusdem. Sed hoc verum est, quod aliquid convenit proprietati, quod non hypostasi, scilicet distinguere : et aliquid convenit hypostasi quod non convenit proprietati, scilicet distinctum esse: unde proprietates secundum quod per se significantur, non significantur ut res, sed potius ut rationes personarum : persone autem secundum quod in se significantur ut res : paternitas enim in divinis potius est ratio Patris quam res : et hoc dico, ut sumuntur vocabulis abstractivis : cum ergo per intellectum (ut probat objectio) proprietas sit ante hypostasim, ut distinguens eam, et suum esse est esse distinctum, et nihil aliud, oportet quod remota proprietate, nihil remaneat de hypostasi. Sed non est ita in inferioribus : quia esse in hypostasibus inferioribus non est esse distincti tantum, imo est esse cujusdam nature et substantiae in se subsistentis, non inindigentis proprietate ad hoc quod sit, sed ad hoc ut cognoscatur. Sic autem non est in divinis: quia si hypostasis haberet ab aliquo esse hypostasis, et ab alio esse distincti, oporteret quod in esse hypostasis per substantiam absolute di- ctam una personarum distingueretur ab alia, sicut in inferioribus : et hoc fuit heresis Arii. Unde oportet dicere, quod ab eodem habet esse hypostasis et esse distincti.

Dicendum ergo ad primum, quod ab eodem habet Pater quod est Pater, et quod est quis. Et si dicas, quod Filius est quis, dico quod ly quis non est eis commune per intentionem unam, sed potius per proportionem habitudinis unam ad diversa : quia Pater est quis habitudine hypostasis ad suam proprietatem, et Filius est quis habitudine suae hypostasis ad suam proprietatem : et he habitudines faciunt commune proportionis, vel proportionabilitatis, quae adhuc minor communitas est.

Ad aliud dicendum, quod hypostasis cadit in intellectu persone, non ut diversum in re, ut dictum est, sed ut idem non eodem modo significatum per nomen : et ideo illa objectio non procedit.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, distinguens et distinctum, secundum rationem intelligendi duo dicuntur, nec tamen unum separabile est a reliquo quia distinctum non habet esse distincti nisi a distinguente : et hoc jam dictum est: quia hoc est suum esse secundum hypostasim, licet non sit suum esse secundum naturam: quia in natura non numeratur, nec numerabilis est hypostasis : unde hypostasis ut hypostasis est in divinis, et distincti esse, licet in nomine habitudinem ad distinguens importet, et non distinctionem.

Si autem objicias, quod non intellecta paternitate, adhuc Pater est quis, quia innascibilis : hoc nihil est quia infra ostendetur, quod innascibilitas non est proprietas personalis, sed persone potius: et non est quis in aliqua natura nisi a distinguente personalitatem, id est, personalitatem faciendo. Unde Pater tunc esset innascibilis, sicut natura divina est innascibilis, et non a proprie- tate distinguente ab alia persona ejusdem nature, sed potius sicut attributo nature suae distinguente ab aliis rebus que non sunt secum ineadem essentia.

Rationes autem adducte in contrarium, videntur mihi necessariae : licet quidam in hoc articulo aliter dicant, ut patet inspicienti scripta eorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5