Articulus 4
Articulus 4
Qualiter se habet hypostasis ad personam ?
1. Supra positam diffinitio claudit in se distinctionem, cum dicitur, Persona est individua substantia rationalis nature : hypostasis autem non claudit in se factam distinctionem.
2. Praeterea, Magister dicit sepe, quod proprietates sunt in hypostasibus: non autem sunt in ipsis nisi sicut in distinctis : ergo hypostases sine proprietati~ bus sunt distinguibiles.
SED CONTRA : 1. In divinis nihil est in posse : ergo idem est ibi distinguibile et distinctum : ergo idem est hypostasis et persona.
2. Item, Damascenus dicit, quod in omnibus idem sunt praeter ingenerationem, et generationem, et processionem : ergo quidquid est ante hoc, est de unitate essentiae : ergo si hypostasis est ante hoc, est de unitate essentiae : sed hoc falsum est: ergo hypostasis habet intellectum proprietatis : ergo idem est quod persona.
Solutio. Dicendum, quod in divinis nihil est in potentia sicut probat objectio : et ideo hypostasis secundum rem est persona: et bene concedo ulterius, quod supposita hypostasi supponitur persona : quia hypostasi convenit quidquid convenit person, scilicet dis— tingui, generari, generare, procedere, et omnia hujugmodi.
Veruin est tamen quod aliter significatur per nomen hypostasis, et aliter per nomen persone. Et ad hoc intelligendum, notandum quod in inferioribus sunt quatuor, scilicet res nature, subjectum, suppositum, individuum, quibus etiam in natura rationali adjicitur quintum quod est persona : et rem nature intelligimus compositum ex materia et forma, vel quod est et quo est, in natura et sub natura communi, et hoc est hoc aliquid in natura. Suppositum autem addit rei nature respectum ad naturam communem, cui supponitur ut incommunicabile. Subjectum autem, ut dicit Philosophus, est ens in se completum, occasio alteri existendi in eo: et hoc habet respectum ad accidens, licet non sit in intellectu sui nominis habitus accidentis : et hoc vocatur ab Aristotele substantia, et a Graecis Snéoractc. Individuum autem est habens accidentia individuantia. Persona autem in rationali natura dicit incommunicabile secundum modum, praeter solum _ intellectum compositionis, quiin divinis non est. A Sanctis autem inveniuntur posita quatuor, scilicet res natures quam ponit Hilarius, et suppositum, et hypostasim, et personam : individuum enim et singulare non proprie sunt in divinis. Et res natura erit in divinis hic, quis, vel aliquis in natura divina : suppositum autem per habitudinem ad naturam communem : hypostasis autem per habitudinem ad proprietatem : sed persona hypostasis distincta proprietate.
Ad Hoc ergo quod objicitur primo, dicendum quod non sequitur ex hoc quod sint distinguibiles : sed sequitur ex hoc quod important in nomine habitudinem distincti ad distinguens, quam habitudinem non importat nomen persone, sed potius importat ipsum dis~ tinctum secundum quod est distinctum : sicut cum dico, hoc celum est celum, ly hoc celum importat habitudinem materiae ad formam, ut dicit Philosophus : non tamen sequitur, quod materia illa umquam fuerit sine forma secundum naturam.
On this page