Articulus 2
Articulus 2
Utrum Pater est Pater, quia genuit, vel genuit quia est Pater ? et, An proprietates determinent personas, et unde venit determinatum ?
ARTICULUS II. Utrum Pater est Pater, quia genuit, vel genuit quia est Pater ? et, An proprietates determinent personas, et unde venit determinatum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in secundo capitulo B, "Semper Pater est, quia semper genuit Filium, etc."
Videtur enim ex hoc, quod sit Pater, quia genuit: ergo secundum rationem intelligendi, prius est generare quam esse Patrem.
SED CONTRA : 1. Non generat nisi persona distincta: non enim sunt actus nisi particularium distinctorum : ergo generans est persona distincta: non autem distinguitur nisi paternitate : ergo Pater est ante generationem secundum modum intelligendi: et ita non Pater est, quia genuit: sed potius genuit, quia Pater est.
2. Item, Separemus per intellectum proprietatem a personis: aut igitur aliquid remanet, aut nihil. Si nihil: tune habeo propositum, quod _ proprietates faciunt personas: et sic genuit, quia est Pater. Si aliquid: aut illud est essentia sola, aut aliquid aliud. Si essentia sola: ergo proprietas adveniens determinat essentiam, et ponitur circa eam, quod supra est improbatum, et iterum infra improbabitur. Si aliquid aliud: aut hoc est distinctum in personis, aut non. Si distinctum : ergo in divinis aliquid est distinctum ante distinguens secundum rationem: quia nihil distinguit nisi proprietas, et illam posuimus non esse. Si illud non est distinctum: ergo est essentia: quia nihil est indistinctum in personis nisi essentia, et ex illo sequitur, ut prius, quod circa essentiam ponuntur notiones, et quod determinant eam, quod falsum est.
Item, In secunda parte hujus distinctionis dicit Magister, quod proprietates determinant personas: et queritur, Unde veniat determinatum ? Bene enim videmus unde veniat indeterminatum in personis, scilicet essentiam : et bene videmus unde veniat determinans, quia hoc est proprietas. Tertium autem quod est determinatum, cum illud manere non possit sublata proprietate, queritur, unde veniat ? Non enim potest dici, quod hoc secundum modum intelligendi sit proprietas : quia tune idem esset secundum intellectum determinans, et determinatum, quod esse non potest.
Irem, Objiciunt quidam: Aut generat quia Pater, aut_quia Deus, aut quia Deus Pater, aut quia innascibilis, aut quia principium spirativum: non enim pluribus modis potest considerari. Si generaret, quia Deus : cum ergo Filius sit Deus, et ipse generaret, quod falsum est. Si generaret, quia Pater: hoc est contra Anselmum in libro de Processione Spiritus sancti: quia dicit, quod ridiculum est dicere, quod propter relationem Patris tota essentia divina sit in Filio. Unde Anselmus ibidem dicit, quod generat, quia Deus: et spirat, quia Deus. Si quia Deus Pater: hoc esse non potest,
cum gratia neutrius conveniat ei, ut jam probatum est. Item, in Litfera videtur dici, quod potius ipse est Deus Pater, quia generat, quam e converso generat, quia Deus Pater est. Si autem quia innascibilis : hoc non videtur: quia sic non comparatur ad Filium, sed potius ad?principium ante se per privationem. Si autem quia est principium spirativum: tunc potius Spirat, quam generet. . Praeterea, Cum idem principium sit Filius, et Filius generaret. Ergo videtur, quod nullo modo conveniat ei generare.
Soxrctio. Dicendum sine prejudicio, sicut etiam supra diximus in questione de hypostasi, quod in divinis aliter est quam in inferioribus: quia in inferioribus relationes sunt tantum relationes, et ex mutationibus innascuntur. In divinis autem non tantum sunt relationes, sed etiam proprietates, et etiam habent actum quemdam similem differentiae constitutive in hoc quod constituunt personas: et ideo in superioribus relationes sunt ante actus notionales secundum intellectum, ut probant objectiones: et Augustini dictum quod hic dicit, referendum est ad relationes secundum quod relationes tantum sunt: quia verum est, quod Pater non refertur ad Filium in quantum persona constituta in seipso, sed potius quia genuit ipsum.
Av Hoc quod ulterius queritur, Si separentur notiones sive proprietates, utrum aliquid remaneat, vel nihil? Dicendum meo judicio, quia nihil manet nisi essentia forte quae commune est in personis, non ut determinatum a proprietatibus.
Et quod ulterius queritur, Unde venit id quod distinguitur ex quo non ma-— net? Dicendum, ut supra, quod distinguens secundum quod distinguens, non est nisi in distincto: et distinctum secundum quod _ distinctum, non est nisi in distinguente. In divinis autem non accipiuntur proprietates ut entia quedam, sed tantum secundum actum distinguendi: nec hypostases ut entes quidam absolute per substantiam divisi, sed tantum ut per ad aliquid divisi : quod tamen in divinis non est accidens secundum rem, sed substantiale: et ideo uno posito, ponitur utrumque: et altero sublato, aufertur utrumque: etita patet solutio ad totum quod de hoc est quesitum.
Ad id quod ulterius queritur, Utrum generat quia Pater, etc. Dico, quod generat quia Deus Pater: et Anselmus cum dicit, quod generat quia Deus, non tangit nisi partem cause: quia virtus generandi est a natura in Patre, sed actus et proprietas est Patris.
Ad id quod contra objicitur, jam patet solutio: quia ostensum est, quod quia Pater, generat: et non quia generat, est Pater. Sunt tamen quidam qui dicunt, quod generat, quia innascibilis, quia sic querit socium cui communicet delicias suas. Sed illi, salva pace eorum, non intelligunt questionem: quia cum queritur, Utrum quia Pater, vel e converso, queritur de ratione generantis, ut est generans, et non quare generet.
On this page