Text List

Articulus 1

Articulus 1

An idem sit genuisse Filium, et esse Patrem ?

ARTICULUS I. An idem sit genuisse Filium, et esse Patrem ?

Incidit autem hic questio primo de intentione Magistri, Utrum idem sit ge-- nuisse Filium, et esse Patrem ?

1. Et inducit unam rationem Magisterin Littera, quod non sit idem : quia si esset idem, cui conveniret unum, conveniret et aliud: sed essentiae divine convenit esse Patrem : ergo essentisee divine convenit genuisse Filium, quod falsum est.

2. Ad idem potest objici sic : Non idem est si baptismus fiat in nomine genitoris et geniti, et in nomine Patris et Filii : si enim fiat in nomine genitoris et geniti et doni, non reputatur baptismus : sed si fiat in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, baptismus reputatur ergo videtur, quod non idem significent.

3. Praeterea, Magister dicit in tertio capitulo istius partis, quod cum dicitur pater, significatur hypostasis cum proprietate (alias, paternitate) : cum autem dicitur genuit, non significatur nisi pro- prietas : ergo non idem significatur, ut videtur.

1. Sed contra videtur, quod haec sit Sed eo) falsa, essentia est Pater, sicut hec, essentia genuit : si enim essentia est Pater, non est Pater nisi Filii: ergo haec est vera, essentia est Pater Filii : ergo sequitur ulterius, quod essentia genuit Filium, et quod essentia dicitur relative, et quod distinguitur : quae omnia supra negata sunt : ergo videtur, quod probatio Magistri nihil valeat.

2. Item, Si aliae sunt iste proprietates quam ille, tune, eadem ratione etiam alie sunt, cum dicitur, Pater distinguitur a Filio, et refertur ad Filium, et producit Filium : ergo multe valde essent relationes : ergo videtur, quod sint penitus eedem.

Sonvutio. Dicendum ad hoc, quod sunt eedem re sub alio modo significandi. Iste autem modus significandi diversus est, propter tria: quorum primum et precipuum est quod Magister tangit in Littera, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt nomina hypostasum et proprietatum : generari autem et generare sunt nomina proprietatum tantum. Secunda ratio est : quia cum pater significet proprietatem concretive, et generare concretive, diversus est modus concretionis : cum enim dicitur album, significatur subjectum cum albedine, eo quod ipsum est substantia nominis : cum autem dicitur albescere, significatur accidens inhwrens sine subjecto et hoc ideo est quia actus habet in se substantiam, sicut a qua sit: et licet sit in aliqua substantia secundum quod est accidens, tamen quia significatur ut actus, non significatur in ipso hujusmodi substantia in qua sit : et ideo significatur ut non claudens in suo significato subjectum et substantiam. Tertium est: quia generare et hujusmodi significant proprietates in genere, et non in specie: non enim sequitur si aliquid generat aliquid, quod sit pater ejus : nec si ali- quid generatur, quod sit filius ejus, sicut habemus ab Augustino determinatum ‘. His habitis, concedende sunt rationes primo inducte.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quodcum dicitur, essentia est Pater, duplex est locutio ex eo quod ly Pater potest teneri adjective, et sic est falsa, et in hoc sensu improbatur : vel substantive, et in hoc sensu conceditur a Magistro, hoc est, essentia est ille qui est Pater. Ad aliud dicendum, quod non potest multiplicatio fieri ultra tres proprietates personales : quia hujusmodi verba, distinguere, et referre, et hujusmodi, significant potius id quod consequitur ex proprietatibus, quam proprietates, et non specificant eas. Ergo cum genus nihil addat supra speciem, et non connumeretur ei, non dicuntur notiones speciales hujusmodi verba : tamen nota quod Porretani infinitas ponentes notiones, illas concesserunt objectiones.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1