Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quid sit verbum?

ARTICULUS III. Quid sit verbum?

Deinde queritur de tertia parte distinctionis, ibi, E, "Hic non est pretermit~ tendum, etc.," ubi dicit, quod verbum, et imago, et genitor, et hujusmodi, easdem dicunt hypostases et notiones, quas di— cunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Sed quia de genitore satis dictum est supra ?,et de imagine infra habebitur tractatus, querantur hic de verbo quinque, scilicet, Quid sit verbum, et, quae conveniant verbo? Quid sit summo spiritui dicere? Utrum sit verbum essentiale sicut dicere quandoque? et, Ad cujus verbi similitudinem in inferioribus dicatur ?

Crraca PRIMUM proceditur sic : 4. Dicit Augustinus in libro X de Trinitate : "Verbum quod nunc discernere et insinuare intendimus, est cum amore notitiat." Ergo verbum est notitia amata: sed notitia non dicitur personaliter : ergo videtur, quod nec verbum : hoc est contra ea quae hic determinantur.

2. Item, Augustinus, in libro LX XXIII Questionum dicit, quod Greece Aoyos et verbum et rationem Latine significat : sed hoc loco, In principio erat Verbum:s, melius interpretamur ut significetur non solum respectus ad Patrem, sed etiam ad illa que per Verbum facta sunt operativa potentia. Cum ergo operativa potentia sit essentalis,”et non tantum personalis, videtur quod verbum non semper sit Filius.

3. Preeterea, Verbum dicitur expressio conceptus in corde dicentis, id est, per intellectum intuentis : et hoc nons emper est notitia amata, sicut ibidem, in libro 1X de Trinttates dicit Augustinus : ergo videtur, quod male diffinitur per notitiam amatam. Dicit enim Augustinus quod quorumdam notitiam improbamus.

4, Item, Verbum est de re de qua ‘est, et manifestivum illius : cum ergo dicens se manifestet, non videtur idem dicere distinctionem personalem : et ita non convenit Filio.

5. Item, Quare est hoc, quod Filius natus exprimitur in canone per Verbum: cum Filius magis dicat distinctionem et personalem perfectionem in natura communi, quam Verbum ?

Soxutio. Dicendum, quod Augustinus diffinit verbum secundum quod manife— statur in imagine in qua procedit ver- bum a mente, sicut Filius a Patre, sicut dicitur in Psalmo xuiv, 2: Hructavit cor meum verbum bonum. Et quia non perfecte est aequalitas, ut dicit Augustinus, nisi cum mens dicit se, et tunc semper est notitia cum amore : quia tantam dicit se, quanta est: et tantam se amat, quanta est : et ideo tunc semper verbum est cum amore. ;

Ad pRimuM ergo dicendum, quod notitia dicitur dupliciter, scilicet ars sive sapientia, et haec essentialiter convenit tribus : sed appropriatur Filio. Notitia etiam dicitur dicentis, ut procedens a dicente quae est ut manifestativa dicentis, et non ut habita abipso dicente ut forma rei scibilis : et haec dicitur personaliter, quia illud est verbum quod relative dicitur : et de hac Augustinus intendit.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus in libro LXXXIIT Questionum accipit verbum secundum quod notat effectum in creatura, et per consequens significat essentialiter et personaliter, vel essentiam in persona : et ideo non est ad propositum : quia Augustinus intendit, quod in Evangelio significat utroque modo, scilicet personaliter cum dicitur, In principio erat Verbum: essentialiter autem connotando notionem, cum dicitur, Omnia per ipsum, scilicet Verbum, facta sunt , et sine ipso factum est nihil quod factum est.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod dicens non manifestat se nisi eo quod procedit ab ipso : et ipse processus dicit distinctionem personalem. In hoc enim, ut dicit Damascenus, abundat Dei verbum a nostro verbo, sicut Dei spiritus a nostro spiritu.

Ad aliud respondendum est per verbum Chrysostomi in secunda homilia super Joannem, ubi dicit sic "Verbum vocavit Evangelista : quia enim debet do- cere, quod hoc Verbum unigenitus est Filius Dei : ut non passibilem quis existimet generationem, preveniens Verbi nuncupatione omnem destruit perniciosam suspicionem, et esse ex eo Filium ostendens et impassibiliter."

Ex hoc colligitur, quod Sancti volunt verbum esse id quod immaterialiter procedit a dicente, manifestans complete dicentem, in eo quod in se non habet plus nec minus quam dicens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3