Articulus 4
Articulus 4
Que sunt quae a Sanctis attribuunt verbo, et penes quid accipiuntur ?
Et accipiantur de hoc quatuor auctoritates, scilicet Hieronymi in Prowmio galeato, ubi dicit sic : "Adyos Greece multa significat : nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam singula sunt que subsistunt : quae universa recte intelligimus in Christo."
Item, Damnascenus dicit, quod "Verbum Dei est subsistens in se, electivum, et operativum, et omnipotens?."
Basilius autem dicit sic: "Filio Dei attribuuntur sensus, sapientia, virtus, lumen, verbum : sensus, quo omnia cognoscuntur ; sapientia, qua omnia disponuntur : virtus, qua omnia perficiuntur : lumen, quo omnia declarantur : verbum, quo omnia enuntian— tur."
Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicit, quod "Deus dicitur verbum : quia sapientiae et intellectus lar- gitor, ut omnium habens causas in se, ut per omnia capiens et incedens, ut omni simplicitate simplicior." Cum igitur sunt tot diversitates Sanctorum circa attributa Filii, quae omnia conveniunt ei secundum quod verbum, et non secundum quod Filius : queritur, penes quid accipiantur.
4. Item, Cum Filius eo dicatur Verbum, quo Filius, ut infra patebit, queritur, Utrum ipse dici possit verba plura, sicut bene dicitur rationes plures, et idez plures ?
2. Praeterea, Cum ratio dicatur hic ratio rei, et non ratio ratiocinantis actus, quia ille non convenit Deo, eo quod compositus sit ab uno procedens in alium, secundum quem modum convenit ei supputatio ? Illa enim videtur consistere in multiplicatione quadam actuali finita, et ita repugnat simplicitati verbi, ut videtur.
3. Praeterea, Quod sit causa uniuscujusque, hoc non videtur esse appropriatum Filio, sed potius Patri cui attribuitur potentia, cum omnis causa magis sonet potentiam quam verbum.
4. Item, Ea quae dicit Damascenus non videntur esse propria, sed essentia~ lia omnibus personis, vel nulli posse convenire : subsistere enim in se, et esse operativum, et omnipotens, non magis convenit uni quam alii, et sic non sunt propria Filii. Electivum autem esse, cum non sit electio nisi ignorati, ut idem Damascenus dicit, non videtur alicui competere: non enim eligitur nisi de quo ante fuit inquisitio et consilium : et consilium habetur de dubio vel ignorato.
Solutio. Dicendum, quod dictum Hieronymi explanat multiplicitatem nominis apud usum Grecorum, licet omnia ad Filium possunt retorqueri : et hoc verum est, quod revertuntur ad ipsum, secundum quod ipse est Verbum. Et duplex est consideratio Filii in quantum est Verbum, scilicet secundum quod accipitur notionaliter tantum : vel secundum quod accipitur notionaliter, connotando essentiam per respectum ad creaturas, Primo modo dicitur verbum. Secundo modo potest accipi tribus modis, scilicet in ratione finis qui est forma exemplaris, et sic dicitur ratio rei. Secundo modo, in ratione formalis exemplaris, et sic dicitur supputatio propter respectum exemplarium ad numerum proportionis existentia rerum. Tertio modo, secundum causam efficientem per formam exemplarem, et sic dicitur causa per quam subsistunt res. Nec hoc est inconveniens : quia exemplar extra habet haec tria in se, scilicet quod finis est, et quod exemplar, et quod est operativum, in quantum est intellectus pratici: et sic se habet exemplar arce in artifice qui facit arcam,
Damascenus autem, ut mihi videtur, non intendit assignare proprietatem Verbi in quantum est Verbum, sed ea que ostendunt ineo perfectionem persone in comparatione ad nostrum verbum, quod est imperfectum, et accidens intellectus. haec autem perfectio est in duobus, scilicet in substantia, et potestate. In substantia tangit, cum dicit subsistens per se, sicut convenit persone subsistere. Dicit enim Boetius, quod subsistentia est id quod in se et per se est, et nuilo indiget ad hoc ut sit. In potestate autem dupliciter, scilicet naturali, et illa quae est ad opus extra. Naturalis exprimitur per hoe quod dicit electivum, quasi potens ex propria electione voluntatis ab libitum. Ad extra autem est potestas, vel ante opus indeterminate completa, et sic est omnipotens : vel in opere, et sic est operativum. Et bene concedo, quod hoc convenit cuilibet persone divine, ut ostendens perfectionem personalem in ipsa.
Hoc autem quod dicit Basilius, ad Filium retorquetur secundum quod est Verbum connotans respectum ad creaturas, et effectum in creaturis : et ideo non convenit ab wterno Filio, nisi secundum habitum, et non secundum actum. Notandum igitur, quod verbum est intellectus practici, secundum quod a Basilio accipitur : et sic habet aliquid cognitionis, et aliquid operis. Secundum autem quod habet aliquid cognitionis, illa est dupliciter, scilicet absolute, aut ordinata ad alium. Siad alium : tunc est verbum quo fit enuntiatio : quia hoc operatur in nobis. Si absolute: aut est per modum principii ad cognoscendum, et sic est lumen, quo omnia nobis declarantur. Aut per modum cogniti : et hoc est duobus modis, scilicet simpliciter, vel in ordine ad Deum : et primo modo est sensus, secundo modo sapientia : quia, ut ipse dicit, sapientia consistit in ordine. Si autem habet opus : tune est potentia ultimata quie summa est.
Divisio autem Dionysii accipitur tota secundum quod verbum connotat respectum ad creaturas, et connotat effectum in eis. Hle autem effectus attenditur dupliciter, scilicet secundum actum proprium verbi et immediatum : vel secundum id cujus vel de quo est verbum : proprius enim actus verbi est dare sapientiam et intellectum per auditum interiorem, sicut dicit Psalmus Lxxxiv, 9: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : et sic est sapientiae et intellectus largitor. Si autem accipitur per comparationem ad rem de qua est : hoc contingit tribus modis, scilicet ut in causa, ut in effectu, ut in proprietate prime cause regentis effectum. Primo modo est omnium habens in se causas exemplares. Secundo modo omnia videns. Tertio modo est omni simplicitate simplicius : quia, ut dicit Philosophus, omnia regit penetrando, preterquam quod commisceatur eis.
Ad aliud dicendum, quod Filius non potest dici verba plura : quia verbum est proprie dicentis verbum ut principaliter principii: sed ratio habet imtentionem suam non ab eo a quo est, sed potius a parte ejus de quo est : et curn hoc multiplex sit, admittit pluralitatem. Tamen non proprie Filius dicitur esse ra— tiones plures, sed habere rationes plures : et licet ipse sit hoc quod habet, tamen diversus modus est intelligendi.
Av autup dicendum, quod supputatio non habet multitudinem ex parte supputantis, sed ex parte creature : et ideo illa multiplicitas non impedit simplicitatem, sicut nec multiplicitas idearum.
Ad aliud dicendum, quod est causa per quam res subsistunt, et haec est formalis, quae convenit exemplari: et est causa per quam sunt, et haec efficiens que attribuitur Patri.
On this page