Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISLO TEXTUS.

"Nune de proprietatibus personarum, quas frequenter, etc."

Hic incipit pars illa quae est de proprietatibus distinguentibus personas.

Et dividitur in tres partes. In prima determinat Magister de proprietatibus ommibus sive propriis, sive appropriatis, sive ab aeterno, sive ex tempore Deo convenientibus. In secunda, determinat de comparatione personarum ad invicem secundum hujusmodi proprietates: et haec incipit infra, Dist. XXXII, ibi, A, "Hic oritur questio ex praedictis dedu- cta." In tertia, agit de comparatione proprietatum ad essentiam et personam, ibi, Dist. XX XIII, A, "Post supradicta interius considerari atque inguiri oportet, etc."

Prima harum adhuc subdivitur in tres. Sunt enim proprietates appropriate ab wterno personis convenientes : et de his agit primo. Sunt etiam proprietates appropriate ex tempore Deo convenientes : et de his agit secundo, infra, Dist. XXX, ibi, A, "Sunt enim quedam quae ex tempore de Deo, etc." Sunt etiam proprietates personis appropriate non proprie, tamen ab aeterno convenientes : de quibus agit tertio, ibi, Dist. XXXI, A, "Praeterea considerari oportet, cum tres persone coaequales sibi sint, etc."

Harum prior subdividitur adhuc in tres : in guarum prima determinat tres proprietates personales in communi. In secunda determinat proprietatem Patris que est persone non personalis : et hac incipit in Distinct. XXVIII, ibi, A, "Preterea considerari oportet, quod non tantum tres, etc." Tertio, determinat proprietatem persone non personalem, qux est communiter Patris et Filii, sed non Spiritus sancti: et haec incipit, infra, Distinct. X XIX, ibi,.A, "Hst Praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem, etc."

Adhuc prior istaruin subdividitur in duas. In prima determinat de tribus proprietatibus personalibus prout propriis nominibus significantur. In secunda prout significantur aliis nominibus, ibi, Dist. XXVIT, A, "Mic quert potest, Utrum proprietates quas Hilarius posuté, etc."

Distinctio autem ista dividitur in duas partes : in quarum prima determinat de nomine hypostasis, eo quod proprictates ad hypostasim referuntur. In secunda, determinat de proprietatibus, ibi, B, "Jam de proprietatibus personarum, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus