Articulus 1
Articulus 1
Quid sit hypostasis ?
Hic queritur, Quid sit hypostasis, et utrum sit in divinis eadem ratione qua in inferioribus, et quomodo se habeat ad essentiam, et etiam qualiter se habeat ad personam, et utrum ipsa per intellectum remaneat, abstracta personalitate a persona vel non ?
Ad primuM proceditur sic : 1. Hic in Littera dicit Hieronymus, quod hypostasis, secundum quod dicimus tres hypostases, est subsistens persona perfecta : hoc enim colligitur ex Littera.
2. Hoc etiam videtur dicere Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi sic: "Longe significantius nature rationalis individuam substantiam 6nostdsews NOMiIne vocantes." Ergo secundum usum Greecorum Sxdcrac¢ est individua substantia rationalis nature : ergo idem quod persona. Sed contra: Hypostasis cadit in diffinittone persone : quia supra est posita diffinitio persone, quod est hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente.
3. Praterea objicitur fortius, Hypostasis aut quid absolutum dicit in divinis, aut respectivum. Si absolutum : ergo dicit essentiam : sed hac non distinguitur : ergo hypostasis non distinguitur, quod falsum est: quia etiam secundum Sanctos et Magistros hypostasis distinguitur proprietate. Si autem dicit relationem. Contra : Relatio in divinis est distinguens: ergo hypostasis est distinguens, non distincta, quod iterum est falsum, ut dicit Magister infra ', quia Pater non dicit tantum proprietatem, sed hypostasim distinctam proprietate : ergo videtur, quod hypostasis nullo modo possit aliquid significare in divinis.
4. Si forte dicas, quod dicit substantiam primam unde etiam idem est indotacte apud Graecos, et sebstantia prima apud Latinos, ut dicit Boetius. ConTRA : ila substantia prima est ens absolutum : in nullo autem absoluto distinguuntur Pater et Filius : ergo in hypostasi non distinguuntur, quod est contra Sanctos.
3. Item, Si in aliquo substantiali distinguerentur, aliquid substantialiter esset in uno, quod non esset in alio, quod heresis est. -
6. Item, Magis separantur in inferioribus, quae separantur per totam hypostasim, quam illa quae per quo est tantum, vel per quod est tantum separantur. Pro- BATIO. Sit, quod aliqui uniantur in quo est, et non in quod est : isti separantur in parte sue essentiae, et non in toto. Sit etiam, quod aliqui uniantur in quod est, et non in quo est: isti etiam non separantur nisi in parte sue essentia. Sed qui separatas habent hypostases, in toto separantur. Ergo videtur, quod si alia est hypostasis Patris et Filii in divinis, quod haec sit major alietas, quam si essent alii in natura sola : et hoc argumentum procedit, si hypostasis dicit substantiam individuam : ergo videtur, quod Pater et Filius non distinguantur in hypostasibus, nisi hypostasis dicat proprietatem solam.
Soxutio. Difficile est hic vitare inconveniens. Potest tamen dici, quod dupliciter potest considerari nomen hypostasis, scilicet secundum id quod est hypostasis, et secundum quod significatur pernomen. Et si consideratur secundum id quod est hypostasis, tunc verum est quod idem est quod persona. Si autem consideretur secundum quod significatur per nomen, tune dicit distinctum non determinans rationem distinctionis : persona autem dicit distinctum determinando rationem distinctionis in communi: Pater autem et Filius dicunt distinctum determinando rationem distinctionis in specle.
Ad aliud dicendum, quod Boetius loquitur de usu nominis apud Grecos, cujus usus ratio assignata est supra distinctione precedenti .
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod. hypostasis cadit in diffinitione persone : non quod minus sit secundum rem, sed quia minus dicit secundum modum significandi per nomen.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis dicit suppositum relative : et ideo hypostasis relativum est et ad alterum : et ideo in hypostasibus persone non unum, sed potius in essentia. Et si queratur ratio hujus, dico sine prejudicio, quod in divinis aliter est quam in inferioribus: quia in inferioribus relatio est accidens, et utriusque naturam servat : et secundum quod est relatio, est ad alterum : secundum autem quod est accidens, sic est in relativo tantum. In divinis autem relatio est relatio, et non accidens, sed potius substantia : et ideo ibi non est accidens relativum, sed ipsum suppositum relativi realiter seipso relativum : et tamen substantia ens per seipsam, hoc modo quo substantiam dicimus suppositum. Hoc autem modo substantiam accipiendo, scilicet pro supposito perfecto, quod quis est, vel aliquis : in divinis persone non communicant in substantia, sed distinguuntur: et suppositum hoc modo est ad aliquid, et substantia in se perfecta: et hac non repugnant in divinis, ut jam ostensum est. Unde bene concedo, quod in omnibus quae simpliciter absoluta sunt, conveniunt persone, et sunt unum : ex hoc tamen non sequitur, quod in hujusmodi substantia quae suppositum est, sint unum: quia non video qualiter ex hoc. non sequitur heresis Sabellii.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod id quod dicit hypostasis, dicit per modum substantiae prime non determinans proprietatem distinguentem ex nomine suo : sed haec substantia est substantia relativi, licet non dicat eam per modum relativi vel relationis : et non est secundum modum intelligendi substantia que communis est tribus, licet realiter sit illa : et ideo illa substantia distinguitur.
Et quod objicitur, quod idem secundum modum intelligendi non potest esse distinguens et distinctum. Dicendum, quod hoc verum est: tamen idem re potest esse distinguens, et distinctum, et non distinctum : quia essentia et persona et relatio sunt idem re, et relatio est distin- guens, et persona distincta, et essentia non distincta.
Ad aliud dicendum, quod si in aliquo substantiali simpliciter absoluto distinguerentur persone, tunc verum esset quod non in omnibus essent unum : sed substantiale quod est hypostasis, non est simpliciter absolutum : est enim relatum per modum absoluti dictum, et ideo non potest illud impedire unitatem personarum in essentia.
Ad aliud dicendum, quod in inferioribus secus est quam in superioribus : quia hypostases in inferioribus differunt per materiam et formam et per substantiam compositam : hypostases autem in superioribus distinguuntur per existentia modum, ut supra dictum est : et ille modus existentiae significatur ut relatio, et ut in relativo : et secundum quod significatur ut relatio, sic causat in divinis notiones : secundum autem quod significatur in relativo, sic est distinctivus hypostasum.
On this page