Articulus 10
Articulus 10
An Angeli qui erant natura magis subtiles, erant sapientia magis perspicaces : tta quod gratia proportionata sit nature : et sic sit eis data, aut secundum conatum liberi arbitrii ?
ARTICULUS X. An Angeli qui erant natura magis subtiles, erant sapientia magis perspicaces : tta quod gratia proportionata sit nature : et sic sit eis data, aut secundum conatum liberi arbitrii ?
Deinde queriturde hoc quod dicit, ibi, B, versus finem: "Qui enim naturamagis subtiles, et sapientia amplius perspicaces, etc."
Videtur hoc esse falsum. 1. Ponamus enim eum qui minora naturalia habet se ample preparare : cum igitur Deus respicit conatum nostrum, videtur quod illi plus infundit de gratia.
2. Item, Ponamus quod aliquis habens gratiam cum minoribus naturalibus tota die insistat bonis operibus devote, et alius cum non adeo bonis non insistat : constat quod justus remunerator Deus remunerat illius laborem augendo sibi gratiam, et alii non: ergo gratia non respondet naturalibus solum, ut videtur dicere Magister.
SED CONTRA : . 4. Matth. xxv, 13: Dedit unicuique secundum propriam viriutem. Et dicit Glossa, hoc est, secundum capacitatem naturalium. .
2. Item, Detur quod non impleat na- turam : ergo aliquid quod aptum est eum recipere, remanet vacuum, quod est impossibile, cum dicat Dionysius, quod Dei bonitas diffundit se super omnes intellectuales vultus, secundum uniuscujusque propriam analogiam.
4, Item, Gratia est in libero arbitrio, ut dicit Augustinus, ut sessor in equo, et agens in actu: ista autem semper sunt proportionata: ergo secundum quantitatem naturalium est quantitas gratuitorum.
5. Item, In Angelis non est reducere diversitatem gratie ad aliquod precedens diversum, nisiad diversitatem naturalium : quia non precessit conatus, vel meritum, praecipue secundum illos qui dicunt Angelum creatum in gratia: ergo ad minus in Angelis data est gratia secundum distinctionem gradus naturalis.
Soxrvutio. Dicendum, quod non generaliter verum est, quod gratia proportionetur nature, sicut probant prime objectiones. Sed tamen hoc verum puto esse in Angelis : quia ego opinor, quod creati sunt in gratia, sicut consequenter ostendam : et ideo concedo ultimum ob- jectum : sed tamen illi qui sunt de opi- . nione Magistri possunt dicere, quod in Angelo gratie receptionem precessit preparatio aliqua, quam etiam respexit Deus. Et per hoc patet solutio ad ultimum.
Ap primum ergo dicendum, quod Glossa vocat ibi naturalium capacitatem, et potentiam naturalem, et conatum ipsius, secundum quod dicimus, quod quidquid antecedit gratiam in nobis, de naturalibus est.
Ad aliud dicendum, quod minima gratia implet naturam et superabundat. Probatio autem hujus est, quod gratia minima elevat naturam super se. Et ideo illa objectio non cogit : quia non propter hoc remanet vacuum, quod scilicet majorem gratiam non confert. In auctoritate autem Dionysii, analogia accipitur respectu bonorum naturalium, et non respectu gratuitorum : et patet hoc diligenter inspicienti ibrum suum.
On this page