Text List

Articulus 9

Articulus 9

Utrum in quatuor attributis angelice nature Angeli suscipiant magis et minus, et intendantur et remittantur ?

ARTICULUS IX. Utrum in quatuor attributis angelice nature Angeli suscipiant magis et minus, et intendantur et remittantur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Hic considerandum est, utrum in substantia spiritual, etc."

Hic enim dicit Magister, quod in istis recipiunt magis et minus Angeli: et hoc non videtur: quia

1. Quecumque sequuntur speciem in quantum species est, sicut species non recipit magis et minus, ita illa non recipiunt magis et minus, ut videtur.

2. Item, Videtur hoc in singulis: quod enim unus non sit simplicior alio, videtur, quia quecumque nominant rem ut in termino, non suscipiunt intensionem et remissionem, nec magis nec minus: simplicitas autem nominat ut in termino: ergo non recipit magis et minus.

3. Item, Omnis simplicitas tollit compositionem : sed inter composita unum non est compositius alio, quia privationes non intenduntur nec remittuntur ; ergo neque simplicitas.

4. Item, Indivisibilium non est unum indivisibilius alio: sed simplicitas ponit indivisibilitatem : ergo videtur, quod unus non sit simplicior alio.

5. Item, Videtur idem de discretione personali : quia si differunt in illa, tuncilla differentia notabilis erit inter summum et minimum Angelum. Sxp contra: Eadem discretione personali qua summus discernitur a minimo, e converso minimus discernitur a summo : ergo non suscipiunt magis et minus, ut videtur.

6. Item, De perspicacitate memorandi vel intelligendi vel volendi videtur, quod non suscipiat magis et minus : quia istam diversitatem si est in eis secundum intellectum, necesse est reducere ad aliqua principia causantia ipsam, sicut in nobis velocitas ingenii reducitur in calidum bene movens, et in humidum bene mobile: et bonitas memoriae in siccum non facile delebile, et siccum retinens, et hujusmodi : constat autem quod talia principia non invenimus in Angelo : ergo videtur, quod omnes sint ejusdem perspicacitatis.

7. Eodem modo videtur de libero arbitrio : quia libertas haec non est nisi a coactione, a peccato, et a miseria, ut habebitur infra : et constat quod omnes illas libertates habent : ergo in libero arbitrio non suscipiunt magis et minus.

Solutio. Dicendum, quod in tribus attributis suscipiunt Angeli magis et minus : sed non possum videre qualiter suscipiant magis et minus in quarto, scilicet in discretione personali: et ideo argumentum ad hoc factum concedo.

Ap primum autem respondeo, quod hicet ista sequantur naturam communem in Angelis, tamen fundantur super naturam secundum suum esse quod. habet in Angelo: et quia suum esse non est unum, ideo etiam illa non sunt uno modo : et est simile de ingenio apud nos quod sequitur naturam humanam_ secundum esse quod habet in hoc homine, et in illo: et ideo non est uno modo. Si autem sequerentur naturam communem secundum se, ut habere tres angulos sequitur triangulum, bene concederem quod non reciperent magis et minus. Et haec solutio non dicit causam.

Aliter potest dici, quod ista attributa considerantur in comparatione ad naturam communem, et sic non recipiunt magis et minus: et in comparatione ad actum, et sic recipiunt. Et haec solutio est minus bona.

Ad aliud dicendum, quod simplicitas in Angelo non dicitur nisi secundum quid: unde etiam Magister in Littera quandoque exponit per subtilitatem essentia, quandoque per tenuitatem : sed verum est ubi simplicitas absolute dicitur, ibi nominari rem in termino: et-hoc non est nisi in Deo solo.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod omnis simplicitas tollit compositionem absolute: sed verum est quod tollit aliquam, illam scilicet quae est ex partibus quantitativis quantitate molis: licet relinquat compositionem essentie et subjecti et accidentis, et illam que est ex partibus virtualibus : et ideo non dicit omnimodam privationem compositionis.

Ad aliud dicendum, quod indivisibilium in eo quod indivisibilia, non est unum indivisibilius altero : sed possunt esse alia ratione divisibilia per partium intellectum, licet non dividantur per effectum : et in illa ratione potest esse unum indivisibilius alio, sicut Deus indivisibilior Angelo: et in aliis est hoc etiam facile videre.

Ab sequrens mihi videtur concedendum esse.

Ad aliud dicendum, qued diversitas in perspicacitate memorandi et inteihgendi in aliis reducitur ad eadem principia : sed non in nobis: quia in nobis oppositarum complexionum condiliones vigent in memoriis, et ingeniis : quia melancholici in memoria, et sanguinei in ingenio : sed in Angelis memoria non est nisi tentio notitia memoris simplicis, et intelligentia est intuitio reiin notitia illa : et ideo reducuntur in unum principium : et hoc est eis diversitas in subtilitate essentie : hance enim consequitur id quod quidam habent formas magis simplices, et quidam minus simplices, ut infra determinabitur.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi sint liberi omnes a coactione per naiuram, non tamen eque expediti ad actum : quia meliora naturalia magis sunt ad actum expedita. Et similiter gratia om- nes liberat eque a culpa, quia minima gratia nullam culpam relinguit, et hac est liberas quantum ad terminum a quo: sed non eque sunt liberi quantum ad terminum ad quem: quia minor gratia non eque habilitat ad actum sicut major. Et eodem modo est de gloria quoad liberationem a miseria, et in comparatione ad actum glorie. Sed tamen hic Magister non loguitur nisi de libertate naturali, que est a coactione : quia non agit nisi de naturalibus Angelorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9