Text List

Articulus 12

Articulus 12

An omnes Angeli in gratia creati sunt, vel in simplict natura ?

ARTICULUS XII,. An omnes Angeli in gratia creati sunt, vel in simplict natura ?

Incidunt autem circa primum _ tres questiones, quarum prima est, Utrum omnes Angeli in gratia vel simplici bonitate nature facti sunt ? _

Secunda, Utrum omnis boni Auctor. Angelum, vel aliquem malum facere potuit ?

Tertia, Utrum quamvis non malitiam,. tamen in malitia existentem facere potuerit, sicut videtur velle prima opinio quam inducit ?

AD PRIMUM praecipue per auctoritates est procedendum : quia circa statum Angeli deficit nostra ratio. -

Videtur igitur, quod omnes tam ili, qui ceciderunt, quam illi qui steterunt, sunt in creati gratia.

1. Dicit enim Anselmus in libro de Casu diaboli, sic : "Whi Angeli qui maluerunt illud plus quod nondum Deus illis dare volebat, quam stare in justitia in qua facti erant, eadem justitia judi- cante, et illud propter quod illum contempserunt nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum amiserunt :" ergo omnes creati sunt in justitia.

2. Item, Idem, in libro Cur Deus homo, in principio libri: "Ad hoc factam esse rationalem naturam certum est, ut super omnia summum bonum eligeret et amaret, non propter aliud, sed propter optimum. Si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amat. At hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc justa et rationalis facta est ." Ecce simul hic habetur et auctoritas, et ratio auctoritatis.

3. Item, Ibidem, "Quamdiu eligendo et amando justa faciet ad quod facta est, misera erit: quia indigens erit, contra voluntatem non habendo quod desiderat, quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura ita facta est, ut summo bono fruendo beata esset." Ex hoc accipitur, quod etiam beata facta est. Et hoc tamen infra discutietur.

4. Item, Augustinus in libro XIII Confessionum : "Beata creatura quae non novit aliud, cum tamen ipsa esset aliud, nisi de dono tuo, quod superfertur super omne mutabile : mox ut facta est, attolleretur sine intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, Fiat lux, et facta est lux. In nobis enim distinguitur tempus : quia tenebre fuimus, et lux efficimur : in illa vero ut dictum est, quid esset nisi illuminaretur : et ita dictum est, quod non prius fuerit superflua et tenebrosa : et sic apparet eam semper fuisse lucem : non ut aliter esset, et ad lumen indeficlens conversa lux esset. Qui potest, intelligat. Qui non potest, oret ut a Deo accipiat." Ecce ex hac auctoritate accipiuntur duo, scilicet, quod in gratia et beatitudine creati sunt, et solutio ejus quod consuevit objici, quod per coelum informis intelligitur Angeli natura : quia dicit, quod illa distinctio fit, ut notetur causa conversionis, non intervallum quia creans ipsam convertit vocando eam, et non ipsa seipsam.

5. Item, Idem, in libro XII Confessionum : "Doctor famuli tui (Moyses scilicet) cum te commemorat in principio fecisse ccoelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim ccoelum cceli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quaamquam nequaquam tibi Trinitati cozterna, particeps tamen zwternitatis tue valde, mutabilitatem suam pre duicedine felicissime contemplationis tue cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inherendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem tempo rum." Ex hoc iterum patet, quod ex quo facta est, in gratia, in beatitudine, et in contemplatione est.

6. Item, Augustinus in libro XIT de Civitate Det : "Nullo quidem modo secundum aliquod. spatium temporis prius erant spiritus illi tenebre, quos Angelos dicimus : sed simul ut facti sunt, lux facti sunt : non tantum ita creati sunt, ut quoguo modo essent, et quoquo modo viverent : sed etiam illuminati, ut sapienter beateque viverent. Ab hac illuminatione aversi sunt quidam Angeli : et ideo non obtinuerunt excellentiam sapientis beateque vite, quae procul dubio non nisi vita sterna est." Ex hac auctoritate patet, quod etiam absurdum reputat Angelos non esse creatos in gratia. ,

7. Item, Augustinus, ibidem, "Qui creavit Angelum cum voluntate bona, simul erat condens naturam, et largiens gratiam : numquam enim sine bona voluntate et casto amore sanctos Angelos fuisse credendum est."

8. Item, Augustinus in libro de Correptione et gratia : "Angeli etsi beati erant antequam caderent, erat tamen quod beatitudini eorum adderetur - si perstitissent, donec summe beatitudinis plenitudinem tamquam premium permansionis suscepissent."

9. Item, Augustinus in libro de Fide ad Petrum : "Angelos Deus creavit aeternos, et eis facultatem cognoscendse diligendeque deitatis inseruit : quos ita creavit, ut ipsi illum diligerent."

10. Item, Ibidem, "Angeli atque homines pro eo quod rationales facti sunt, eternitatis atque beatitudinis Dei in ipsa nature spiritualis creatione divinitus munus acceperunt, ita scilicet ut si dilectioni sui Creatoris jugiter inhesissent, simul xterni beatique mansissent : si vero proprio libertatis arbitrio contra sul Creatoris imperium propriam niterentur facere voluntatem, pro demeritis a contumacibus beatitudo discederet."

11. Item, Augustinus super Genesim ad litteram dicit, quod illa creatura semper dies est :quia in ea non superiorislucis abscessus, sed inferioris cognitionis distinctio mane facit et vesperam : ergo non est dicere quod creata sit sine gratia.

12. Ad idem sunt tres rationes : Deus enim uno modo se offert semper sicut sol: ergo cum nihil sit obstaculum, effundit semper lucem gratia suae: in primo autem puncto creationis Angeli nullum fuit obstaculum : ergo infudit ei gratiam.

13. Item, Si creati sunt ante gratiam, quero, utrum movebantur voluntate vel intellectu. deliberando, aut non? Si non, tunc cum potuerunt, otiosi fuerunt.

14. Preterea, Fictum est dicere, quod non moti sunt. Si movebantur, ille actus potuit informari charitate : ergo Deus informavit eum qui nullum invenit in eis obstaculum.

15. Preterea, Quae esset causa quod indifferentes creasset ? Non potest dici ut mererentur gratiam, quia nullus meretur gratiam primam : ergo nulla causa esset : non enim potest dici, quod hoc ideo fecit ut gratia a natura distingueretur, quia aliter modis multis distingui potest, et potuit ergo videtur esse figmentum, quod creati sunt sine gras tia.

SED CONTRA : 1. Augustinus super Genesim ad litte~ ram dixit sic super illud: "In principio creavit Deus, etc." Exordium creatura. insinuatur adhuc informitate imperfe. ctienis : fit autem Filii commemoratio, quod etiam Verbum est, eo quod scriptum est, Dixit Deus, fiat : ut per id quod principium est, insinuet exordium creature existentis ab wlo adhuc imperfe. cte : per illud autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creature revocate ad Deum, ut formaretur inherendo Creatori :. Ex hoc accipitur, quod creatura prius facta est informis, et postea formata.

2. Item, Ibidem, "Creatura quamquam . spiritualis et intellectualis vel rationalis,. que videtur illi Verbo propinquior, potest habere informem vitam : quia sicut non hoc est ei esse quod vivere, ita nec hoc est ei vivere quod sapienter vivere et beate vivere." Ex hoc accipitur idem quod prius.

3. Item, Ibidem, "A quo existit creatura spiritualis ut sit utque vivat, ad. illum convertitur, ut sapienter et beate vivat.":

4, Ad idem objicitur per rationem + quia prior est status vie quam patria : ergo prius etiam debet esse status nature quam gratiae quia sicut se habet meritum ad premium, ita natura ad gratiam. | :

3. Item, In naturis potentia pracedit. actum : ergo et in esse gratie potentia que est in solis naturalibus, debet pre cedere habitum gratie : ergo videtur, quod conveniat eis in naturalibus creari:.

6. Item, Quecumque dantur inaqualiter his quae sunt ejusdem nature, illa non dantur cum natura : quia in omni bus quae dantur cum natura, est aequalic tas : sed gratia inaequaliter data est Angelis : ergo non est data cum naiura.

Solutio. Sine preejudicio videtur mihi, quod opinio Sanctorum sit, quod Angelus creatus sit in gratia : et ideo suscipiendo illam positionem, solvam objectiones quae fuerunt ex verbis Augustini, sicut Augustinus solvit ea, scilicet, quod illa dicuntur ad distinctionem esse, et non temporis. Unde vult, quod exordium creature sit in naturalibus ordine nature ante gratiam, et non ordine temporis. Similiter cum dicit, Jn principio creavit, significat Deum ut principium nature : et cum dixit, Fiat lux, significat eamdem vocantem ad formam, non ordine temporis, sed nature : quia nihil vocatur, nisi quod est, ad hoc praecipue quod informetur gratia : et ita dicebat Prepositivus.

Ad aliud dicendum, quod bene poterat moveri cognitione et dilectione naturali ad nature exercitium, non tamen motu meritorio : quia dicit Augustinus quod Angelus habuit, unde stare potuit : sed non habuit, unde posset proficere. Tloc tamen secundum aliam opinionem intelligitur de profectu ad confirmatio~ nem, et non de profectu ad meritum.

Ad aliud dicendum, quod ratio jam dicta est, quare indifferentes creavit. Sed tamen hoc dico, quod quantum possum intelligere de mente originalium, Sancti plane fuerunt istius opinionis, quod creati sunt in naturalibus et gratuitis simul.

Ap RATIONES autem dicemus, quod licet Deus uno modo se habeat, tamen est agens voluntarium : et cum dat unum donum, vult experiri eum cui dat vires suas : et ideo voluit, quod Angelus probaret se in naturalibus, et videret quod non sibi sufficeret, et sic magis gratus esset de gratia quam acciperet suo tempore.

AD OBJECTIONEM quartam dicendum, quod status vie habet se ad confirmationem beatitudinis sicut tempore prece- dens : et hoc est ideo, quia beatitudo pendet aliquo modo ex merito, ut infra habebitur : sed natura non potest mereri gratiam : etideo non est simile hinc et inde. .

Si aurem volumus sustinere aliam opinionem, quod creati sunt in solis naturalibus, tunc lucem in verbis Augustini glossabimus pro splendore naturalium, et gratiam dicemus innocentie.

Ad aliud dicendum, quod haec propositio est falsa, quod ea quae dantur cum natura, dantur aequaliter : sed data cum natura referuntur ad actum et habitum : quia nec natura est aequalis, ut supra habitum est : tamen non est probatum si Angeli sint ejusdem nature et speciei.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12