Text List

Articulus 13

Articulus 13

An Deus potuit facere Angelum malum ?

ARTICULUS XIII. An Deus potuit facere Angelum malum ?

Secundo, Queritur propter errorem qui ponitur in Littera, Utrum Deus potuit facere Angelum malum ?

Videtur, quod sic : quia 4. Qui operatur voluntate, operatur quod vult, et non est dicere cur ita facit: sed Deus operatur voluntate : ergo potest facere quod vult ergo potest facere malum Angelum.

2. Item, Apostolus ad Roman. rx, 21: An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ? Et. constat, quod loquitur de Deo : ergo videtur, quod possit facere Angelum malum et hominem.

3. Item, Ipse fecit eos quos futuros scivit esse malos : ergo eadem ratione potuit facere malos.

SED CONTRA : 1. Dicit Augustinus, quod Deus non est illius rei ultor, cujus est factor : si er- go ipse fecit Angelum malum, ipse non posset esse ultor mali, quod falsum est : ergo non potest facere Angelum malum.

2. Item, Boni est adducere bona : sed Deus est optimum : ergo non facit nisi bonum.

3. Item, Boetius dicit, quod hac est — ratio boni, quia est a bono primo : sed Deus est bonum primum: ergo nihil mali potest esse ab eo.

4. Item, Augustinus: "Sapiens non facit id quo sit opus suum deterius :" ergo multo minus facit opus pravum : sed Deus est sapientissimus : ergo non potest aliquid esse malum, secundum quod est ab ipso.

Solutio. Concedo, quod Deus nulla sua potentia, neque ordinata sua sapientia, neque absoluta, potest facere malum | opus : quia hoc non est posse, sed est extreme insipientie et impotentie. Unde dico, quod fecit Angelum bonum : sed poterat facere meliorem, si voluisset.

Ab primum dicendum, quod verum est, quod Deus fecit Angelum sicut voluit : sed non potuit facere malum : quia nihil facit nisi quod est volitum suum, et suum _ in quo ipse factus est, et nec Honus: 1 nec volitum numguam est malum.

Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas intelligitur de opere Dei quo scit quosdam futuros malos, quos tamen ipse fecit bonos. Unde locutio est impropria, cum dicit, quod fuerit vas in contumeliam, ita scilicet quod pre positio. notet consecutionem, et non finem, id est, quod terminetur in contumeliam : sed contumelia non est finis movens efficientem.

Ad aliud dicendum, quod nihil est simile : quia illi quos scit futuros malos, fiunt mali sine Deo auctore : quos tamen ipse facit : quia in eis non vult interrumpere cursum nature: et etiam quia scit ad quae bona, mala eorum poterunt prodesse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13