Articulus 3
Articulus 3
Uirum Angeli mali potuerunt prescire suum casum, vel non?
Et videtur, quod sic: quia 1. Deus summe diligens nostram salutem, omnes occasiones standi debuit dare: previsio autem casus est cautela juvans ad standum : ergo videtur, quod expediens fuerit casum praescire.
2. Item, Dominus revelavit Petro suum casum, dicens: Antequam gallus, etc.: ergo videtur, quod debuerit idem fecisse Angelo.
3. Item, Ponamus quod revelaverit ei, quod inconveniens sequeretur? Videtur, quod nullum: quia premonuit hominem ne caderet, quando dixerat : In quocumque die comederis ex eo, etc. 2: ergo videtur, quod bonum fuisset etiam daemoni,
4. Item, Dominus potuit hoc revelare, cujus potestasin nullo constringitur: ergo ille qui acciperet hanc revelationem, potuit hoc prescire.
1. Scientia non est nisi certorum et necessariorum : contingens autem fuit casus Angeliantequam fieret : ergo preescire non potuit, nisi forte a Deo cui nihil est contingens.
2. Si autem dicas, quod potuit habere aestimationem de casu suo. Contra : Dicit Anselmus: Detur, quod estimationem casus habuerit: aut voluit casum futurum, aut non: si voluit, ergo ipsa voluntate cadente, jam cecidit: ergo cecidit antequam caderet, quod falsum est. Si autem noluit: ergo doluit de casu futuro: et quanto plus doluit, tanto miserior fuit : ergo quanto plus casum prescivit, tanto miserior fuit: sed quanto plus doluit de casu, tanto fuit justior : et quanto justior, tanto debuit esse felicior: ergo a primo quanto plus doluit, tanto debuit esse felicior. Et prius habitum est, quod quanto plus doluit, tanto fuit miserior : ergo unde debuit esse felictor, inde fuit miserior, quod non patitur ordo justitias : ergo non potuit prescire casum.
3. Item, Tertia ratio est : Aut prasciendo casum, volebat tenere rectitudinem in qua creatus fuit, aut non. Si sic, ergo volebat perseverare in ea: quia nemo tenet eam nisi volendo perseverare : sed volendo perseverare, putabat se debere perseverare, et presciebat casum : ergo presciendo casum, putabat se debere perseverare, quod absurdum est. Si autem non volebat perseverare : ergo jam cecidit : ergo cecidit antequam caderet, quod non potest esse. cavisset, aut non. Si cavisset : aut amo—- re justitie, aut non. Constat, quod non amore justitie : quia hoc rei postmodum probavit eventus: et quando casus non cavetur amore justiti#, jam cor cecidit per affectum cadendi : ergo cecidit antequam caderet per cadendi affectum. Si autem non cavisset, tune inutilis fuisset ejus scientia, quod est impossibile, cum in Littera scribatur, quod scientia est fructus pietatis.
Soturio. Cam sanctis Doctoribus dicendum est, quod non potuit prescire suum casum, et causam satis tangit Anselmus objiciendo.
Av primum ergo dicendum, quod non fuisset occasio standi, sed potius desperandi : quia possibilitatem cadendi bene scivit, propter hoc quod non erat confirmatus : et iterum bene scivit, quod ca~ dens de stricta justitia aeternaliter puniri mereretur, sed ipse (ut dicit Anselmus) forte non putabat, quod Deus hoc faceret quod juste facere posset : et ideo cum queritur de prescientia casus, ex quo bene scivit possibilitatem casus, non queritur nisi de actu cadendi: et prescientia illius potius induceret desperationem quam cautelam.
AD aLiup dicendum, quod Petrus non accepit hoc tamquam ex prescientia dictum, sed tamquam admonitionem cau~ tele, quam non oportuit fieri demoni, quia bene scivit quod cavere debuit ne caderet.
Item, Non est simile de Petro: quia Petrus cecidit non a statu poenitendi, sed. in statu cum possibilitate resurgendi ; sed demon cadens, simul cum hoc a statu poenitendi cecidit : quia ut dicit Damascenus : "Quod est in hominibus mors, hocest in Angelis casus."
Ad aliud patet solutio per rationes Anselmi, qui deducit ad multa inconve-. nientia. Et praeter ea sunt duo : quae dam poena tristitie precederet culpam, et inducerentur Angeli cadentes in tristitiam desperationis suffocaniem, antequam aliquid mali meruissent.
On this page