Articulus 2
Articulus 2
Utrum Angelus sit creatus in beatitudine ?
Et videtur, quod sic: quia 1. Ita dicit Augustinus in libro de Correptione et gratia: "Angeli etsi creati sunt beati, erat tamen quod beatitudini eorum adderetur:" ergo beati facti sunt.
2. Beatitudo enim consistit in visione Verbi: Angeli autem in primo statu viderunt Verbum: ergo in primo statu fuerunt beati. Prima probatur per dictum Augustini, quod "formabantur Angeli per conversionem ad Verbum, videndo illud." Secunpa probatur per hoc quod non potuit Angelus videre creaturam fiendam in Verbo, nisi videret Verbum : ergo videtur, quod fuit beatus.
3. Item, Augustinus in libro IL super Genesim dicit sic: "Non sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut visibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicerent , qui ex quo creali sunt, ipsa Verbi aternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur : atque inde ista despicientes secundum id quod intus vident, vel recte facta probant, vel peccata improbant ?." Ergo si perfruuntur ex quo facti sunt, videtur quod beatj facti sunt.
4. Item, Augustinus in libro IV super Genesim : "Mane est cum cognitione creature in laudem Creatoris assurgitur ?:" ergo patet, quod fruebantur, et videbant, et laudabant: isti autem actus videntur esse beatitudinis : ergo videtur, quod facti sunt beati.
SED CONTRA: In Littera habetur, quod beatus non est, qui sui casus est incertus: sed Angeli sui casus erant incerti: cum ergo a principio non fuerunt confirmati, videtur quod ipsi non fuerunt beati.
Solutio. Dicendum, quod Magister satis innuit solutionem hujus questionis in Littera, quod beatitudo dicitur multis modis : scilicet secundum optimum statum naturalium sine miseria, et sic primus homo et Angelus primus, uterque secundum suum statum fuit beatus. Quandoque dicitur beatitudo species beatitudinis, et sic dicitur : Beatus vir qui timet Dominum . Quandoque dicitur status omnium bonorum aggregatione perfectus : sic soli conlirmati cum Deo dicuntur esse beati. Quandoque dicitur status omnium bonorum, quae substantialiter sunt ipsum quod dicitur beatum: et sic nihil est beatum nisi solus Deus. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod secundum eos quidicunt, quod Angelus non est creatus in gratia, oportet dicere, quod | dupliciter contingit videre Verbum, sci- licet ut est ars et ratio fiendorum, et ut est objectum beatitudinis. Primo modo viderunt Angeli: secundo modo viderunt beati.
Si autem queritur, Qualiter contingit unum separari ab alio? Dico quod in comparatione ad actum anime, vel spiritualis substantia, hoc leve est: quia ea que non separantur in re, bene separat intellectus: et contingit unum et idem intelligere in ratione una et non in alia: cum etiam speculum illud zternum voluntarium est, et ostendit se sicut vult, et in qua ratione vult, et quantum et quando vult.
On this page