Text List

Articulus 1

Articulus 1

An possibile fuerit cadere Angelum?

ARTICULUS I. An possibile fuerit cadere Angelum?

Hic autem tria queruntur ante Litteram, scilicet, An possibile fuit cadere An. gelum ? Secundum, Quid fuit suum primum peccatum ? Tertium, Quid appetiit ?

Ap primum objicitur sic : 1. Dicit Aristoteles, quod intellectus semper est rectus : phantasia autem recta, etnon recta : sed in Angelo non fuit movens appetitum nisi intellectus cum igitur impossibile sit quod ex recte movente eliciatur motus inordinatus vel peccatum, videtur quod Angelus cadere per peccatum non potuerit.

2. Item, In Angelo deiformis intellectus fuit : deiformis autem intellectus non errat: ergo Angelus numquam errat: ergo nec peccavit : quia omnis actus perversus est ex errorealiquo, ut dicit: Augustinus.

3. Item, Natura Angeli de se ordinata erat in bonum, nec erat quod deprime- | ret eam: ergo tendebat in illud, quia | omnia quae sunt, desiderant bonum: | tendendo autem in illud, peccare non | potuit : ergo ipse cadere non potuit, ut videtur.

4. Item, Omnis voluntas ex aliqua cognitione procedit : sed tunc Deum esse bonum super omnia cognovil : ergo cum affectus sequitur cognitionem, videtur quod etiam Deum super omnia dilexit : ergo numquam peccavit.

Sep conTRA hoc est : 1. Pugna quam quotidie experimur ab ipso, et tolum quod est in Lutéera.

2. Item, ratio: quia voluntas non est obligata cognito, licet non velit nisi quod cognoscit : ergo potest deflecti ab illo, quando voluerit : ergo possibile fuit Angelum peccare.

3. Item, Augustinus dicit, quod primi peccati causa non est nisi voluntas, scilicet bona quidem per naturam, sed deficiens & bono in actu : ergo cum Angelus babuerit liberam voluntatem, ipse potuit peccare, ut videtur.

Solutio. Dicendum ad primum, quod intellectus dupliciter consideratur, scilicet in comparatione ad objectum proprium : et hoc est verum simpliciter si est speculativus, vel bonum simpliciter si est practicus : et tunc numquam est non rectus, nec umquam errat : quia sic non procedit nisi ex principiis veri et boni simpliciter, et in illis non est error. Est alia consideratio intellectus in comparatione ad bonum proprium : et sic non movetur a bono secundum quod bonum, sed ad bonum secundum quod est proprium, et hoc est ut nunc et sibi bonum : et in hoc frequens est deceptio : et hoc modo non rectus fuit intellectus Angeli.

Ad aliud dicendum, quod deiformis est : quia non est indigens collatione et inquisitione ad eligendum, et accipiendum scientiam, sed non est deiformis ad hoc quod semper imitaretur Deum: et prime modo dictus, deflecti et peccare potest.

Ad aliud dicendum, quod omnis naturain quantum natura est, de se ordinata est in bonum: sed tamen per liberum arbitrium potest deflecti ab illo.

Ad aliud dicendum, quod si voluntas procedit ex cognitione, quod non sequitur ex hoc si haberetur cognitio alicujus, quod illud ametur: sed potius incidit fallacia consequentis, quia posita cognitione, voluntas non necessario vult cognitum: nec etiam tantum vult ipsum quantum cognoscit, et e converso quan— doque plus habet de affectu circa hoc quod cognoscit, ut patet in charitate in via, quae quandogue plus diligit quam cognoscit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1