Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quod est primum peccatum Angeli ?

ARTICULUS II. Quod est primum peccatum Angeli ?

Secundo queritur, Quod fuit primum peccatum demonis ?

Videtur autem quod avaritia : quia 1. Dicit Apostolus, quod radix omnis mali est cupiditas : peccatum autem diaboli fuit radix omnis mali, quia ipsum fuit primum : ergo ilud fuit avaritia.

2. Item, Dicit Augustinus quod ex ipsa diabolus est diabolus: ergo ipsa fuit primum peccatum.

3. Item, Super illud Psaimi txxix, 47:: Incensaigni, dicit Glossa, quod omne peccatum, aut est ex timore male humiliante, aut ex amore male inflammante: et quia etiam timor ex amore sui provenit : cum ergo cupiditas sit nimius amor proprii boni, videtur quod ex avaritia processerit malum Angeli.

ITEM VIDETUR, quod ex superbia, quia 1. lta dicitur, Eccl. x, 15: Initium omnis peccati est superbia.

2. Item, Augustinus dicit, et omnes alii, quod Angelus primo peccavit ex superbia : ergo, etc.

3. Item, Psal. xxxv, 12: Non veniat mihi pes superbie, ete.: ergo primi pec— catoris pes fuit superbiw : sed ille est Angelus : ergo primum peccatum Angeli fuit superbia.

SED videtur, quod omissio : quia cum vidit decorem suum, et altitudinem divinam, debuit conferre quod non debuerit se extollere supra Deum, vel ad equalitatem Dei: et non contulit : ergo omisit: ergo omissio fuit primum peccatum.

Item videtur, quod infidelitas : quia nemo sapiens nititur aliquid obtinere quod non credit posse fieri: sed Angelus sapientissimus fuit: ergo non nitebatur aliquid obtinere quod non credidit posse fieri : sed nitebatur obtinere Dei equalitatem, ut dicitur in Littera : ergo credidit hoc posse fieri prius: sed hoc est infidelitas, quod aliquid posset squari Deo: ergo videtur, quod infidelitas fuerit primum peccatum Angeli.

Solutio. Dicendum, quod primum peccatum absolute fuit superbia: quia appetitus dignitatis indebitus, proprie vilium superbiae est.

Ap primum dicendum, quod avaritia sive cupiditas tribus modis dicitur. Uno modo dicitur habitualis placentia boni sui, et sic est idem quod libido, et hoc modo dicitur radix omnis mali, sed ipsum nullum est speciale peccatum. Alio modo dicitur voluntas actualis immoderata boni commutabilis: et sic adhuc non distinguitur in speciem vitii: quia omne vitium immoderato appetitu vult aliquod bonum commutabile : quod patet ex definitione peccati quam dat Augustinus, quod "peccatum est, spreto incommutabili bono, rebus commutatabilibus adherere:" et sic comitatur omne peccatum, et sic non est radix. Tertio modo dicitur avaritia immoderatus appetitus habendi res promittentes suff. cientiam in vita, quae sunt divitia, ¢ pecunia : et sic sumitur proprie, et eg unum capitalium vitiorum : et hoc mod) patet, quod non fuit primum peccatun Angeli: et per hoc patet solutio ad trig prima: quia illa procedunt secunduy quod avaritia est radix, et non pecca. tum.

Ad id quod objicitur de superbia, eou1 dem modo dicendum quod saperbia dicitur tribus modis. Uno modo est appe-. titus habitualis altitudinis: et ille est initium omnis peccati : quia nisi se poneret in alto super voluntatem preacipientis et precepti, non peccaret : et sic est initium : et est idem in substantia cum avaritia quae radix est, ut dicit Au gustinus. Caveamus superbiam et avaritiam, non duo mala, sed unum malum. Sed tamen differunt in ratione ejus cujus sunt principia: quia sunt in pec. cato duo, scilicet aversio, et conversio. Ex parte conversionis ad bonum commutabile est avaritia radix : ex parte aversionis radix superbia. Et quia radicis est dare humorem et succum, et succus dilectionis est ex parte conversionis : ideo avaritia dicitur radiz. Quia autem aversio est forma peccati, quia facit ipsum malum, et hoc est peccati et apostasie initium : ideo superbia dicitur proprie inzfinm, non radix, et initium apostatandi a Deo: et ideo utrumque scriptum est, initium omnis peccati superbia : et initium apostatandi a Deo superbia . Alio modo dicitur superbiaappetitus immoderatus extollendi in quocumgue, et sic est commune vitium quod continet sub se inanem gloriam, et hypocrisim, et jactantiam, et hujusmodi que querunt excellere. Tertio modo dicitur propriissime appetitus excellendi in gradu dignitatis sive prelationis, et sic est unum capitalium vitiorum, et est primum peccatum demonis, quia ipse desideravit perfectionem potestatis super alios in gradu dignitatis et prelationis.

Api quod objicitur de omissione, solvitur communiter, quia haec est falsa, quod ipse tenebatur conferre : quia aliter quam conferendo potuit evadere. Preterea, si contulisset, adhuc non erat necessarium ut non appeteret, etiam post collationem : et ideo objectio nulla est.

Ap vuttimum dicendum, quod electio precessit qua cupiebat illam altitudinem. Preterea, ipse non appetiit aqualitatem equiparantiae in omnibus, sed in eo ad quod pervenisset si stetisset : et ideo in eo nulla fuit infidelitas. Tamen dicunt quidam, quod triplex est judicium, scilicet rationis ut est speculativi, et rationis ut est de operabilibus, et rationis ut est sententians de opere a se faciendo : et in hoc ultimo solo errat, non in duobus primis : et ideo erravit secundum quod omnis malus est ignorans, et non in infidelitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2