Articulus 7
Articulus 7
An Angeli meruerint suam beatitudinem, et si meruerint, utrum ante vel post acceptam gloriam ?
ARTICULUS VII. An Angeli meruerint suam beatitudinem, et si meruerint, utrum ante vel post acceptam gloriam ?
Est enim hic questio, Utrum Angeli merverint suam beatitudinem ? et si meruerunt, Utrum ante vel post ?
Videtur autem, quod meruerint : quia 1. Beatitudo est in ratione premu : ergo non debet in toto dari, sed etiam reddi meritis : ergo oportuit habere merita ad receptionem beatitudinis.
2. Item, Aut datur dignis, aut indignis. Si dignis : cum non sit dignus, nisi qui meruit, videtur quod non datur nisi merito.
3. Item, Anselmus dicit, quod hoc fuit peccatum diaboli : quia voluit habere sine merito, quod per meritum accepisset, si stetisset : ergo alii non cadentes per meritum acceperunt.
4. Item, Constat, quod in conversione motum liberi arbitrii habuerunt, et informatum gratia : quia habetur in Littera, quod converti sine gratia non potuerunt : omnis autem motus liberi arbitrii gratia informatus, est merito-~ rus : ergo per meritum habuerunt.
SED CONTRA : Conversio et confirmatio simul fuerunt : sed post confirmationem non habent meritum, nec ante conversionem, si creati sunt in naturalibus, ut dicit Magister : nec confirmatio fuit eis meritum, sed gloria : ergo numquam meruerunt, ut videtur. ,
Videtur quod sic : quia 1. Sape videmus, quod miles ante stipendia militie accipit, et postea meretur ea: ergo videtur, quod similiter potuit fieri in Angelo.
2. Item, Aliter nihil valerent eis optima et dignissima obsequia quae faciunt circa nos, si non mererentur eis : ergo videtur, quod merentur.
3. Item, Charitas meretur : ergo major charitas plus valet in meritum : sed maxima est charitas eorum : ergo maxime merentur.
SED CONTRA : 1. Si inferiores merentur, tunc videtur injuste agi cum superioribus : quia ipsi non mittuntur ut ex merito cresceret gloria eorum.
2. Item, Si merentur : ergo aliquid glories eorum dependet ab obsequio hominum, quod absurdum reputo.
3. Item, Detur quod merentur : et ponamus unum.de inferioribus mereri, et non de superioribus : ergo tantum potest inferior mereri, quod ascendit in gradum superiorum: ergo potest mutare ordines suos, quod absurdum est.
Soturio. Hic sunt tres opiniones, quarum due quasi a paucis tenentur : tertia autem est celebrior. Et harum duas tangit Magister in Zittera: quarum prima est, quod non meruerunt nec post, nec ante : alia, quod meruerunt post. Et neutra istarum multum tenetur. Tertia est quod convertendo sé ad Deum meruerunt : et meritum illud precessit — premium causa, non tempore : et illa etiam tangitur in Littera. Sed per opera que faciunt circa nos, merentur premia accidentalia : sicut gaudere de profectu custodi#, et hujusmodi: et illa est via communis fere omnium. Sed cum quis diceret, quod Angeli creati sunt in gratia, illi non esset dubium quin meritum precessisset et causa, et tempore: et hoc puto verum esse secundum intentionem Augustini et Anselmi.
Sustinendo tamen communem viam,, dicere possumus ad quesita, concedendg:. prima quatuor de merito quod precedit. causa : et hoc sufficit ad primum. he
Ad id autem quod contra objicitur,: patet quod non tenet nisi de precessiong: secundum tempus : et sic meritum nop: precessit : et si sequitur, hoc erit respe-, ctu premii accidentalis. .
On this page