Articulus 6
Articulus 6
An Angeli mali semper peccent, et omnis corum actus sit malus ?
1. Quia, If ad Corinth. v1, 15, super illud, Quae conventio Christi ad Belial ? dicit Glossa : Sicut Christus omnia bene, sic diabolus omnia male agit.
2. Item, I Joan. m, 8, super illud, 48 initio diabolus peccat, dicit Glossa : Incipiens peccare, continuo peccat usque in finem.
3. Item, Augustinus dicit in libro de Civitate Dei : "Mens demonum passionum vitiis oppressa atque subjugata, quidquid naturaliter rationis habet, tan. to acrius ad fallendum intendit, quanto major eos possidet nocendi cupiditas."
4, Item, Super illud Apostoli ad Roman. xiv, 23 : Omne quod non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa, quod tota vita infidelium est peccatum. Cum igitur demon amplioris malitiae sit quam infidelis : videtur, quod demon ita sit coactus ad malum, quod numquam. aliquid facit nisi malum.
6. Item, Habac. 1, 17: Continue interficere non cessat 2. Et loquitur de figura diaboli de Naboth : ergo videtur, quod ab ipso numquam egreditur actus bonus.
7. Item, Confirmatio bonorum et obstinatio malorum se habent per opposita : sed ex bonis numquam potest egredi actus malus : ergo ex malis numquam potest egredi actus bonus : ergo videtur, quod coacti sunt ad malum.
Sed contra hoc videtur esse 1. Quod dicitur, Jacob. u,19 : Demones credunt, et contremiscunt : credere autem bonum est: ergo non omnino sunt obstinati in malo.
2. Item, Exivit de corporibus obsessis imperante Domino: et hoc bonum fuit: ergo non omnino in malo confirmatus.
3. Item, Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum : licet ergo confirmaverit in se bonum Angelum, ut malum velle non possit, tamen non debuit ita permittere ut obstinatus effice- retur malus, ut bonum omnino velle non posset.
4. Si dicas, quod coactus credit, et coactus cum murmure exivit de corporibus obsessis. Contra: Dicit Augustinus, quod cwtera facere potest homo nolens : credere autem non nisi volens: si ergo demon credit, volens Grodili : non ergo coactus.
5. Item, Cum exivit de corporibus obsessis, ad minus consensit in actum : et hoc volens fecit : ergo aliquid boni vult.
6. Item, Synderesis in nullo tota exstinguitur: ergo nec in ipso: sed ejus officium est remur murare, et hoc est bonum: ergo aliquid boni est in ipso. Si dicas, quod non remurmurat in eo. Contra: Quia remurmuratio est poena vermis quae (sicut Isaias dicit) non moritur.
7. Item, Natura in toto non est deleta: ergo nec operationes naturales : et ille sunt aliquid boni : ergo non omnino est obstinatus in malo.
8. Item, Dionysius dicit de demonibus, quod bonum et optimum concupiscunt, ut esse, vivere, et intelligere : hoc autem est bonum : non ergo omnino in malo obstinati sunt.
Sicut enim Angelus appetiit equalitatem in posse, ita homo aequalitatem in scientia : ergo tantum peccat unus, sicut alius : cum igitur homo cadens non statim fuerit obstinatus, sed habuerit locum
SED CONTRA : 1. Suum liberum arbitrium non est coactum: ergo potest velle bonum gratie: quicumque autem efficaciter quan- tum in se est vult bonum: ergo ipse preparat se ad hoc, et sufficit illud: ergo demon potest redire ad gratiam, ut dixit Origenes.
2. Sidicas quod homo peccavit sua~ ~ dente alio, Angelus autem non: et ideo homo per alium redimi potuit, sed non Angelus. Hoc nihil esse videtur: quia per se vel per alium peccare sunt circumstantie non variantes peccatum secundum genus vel speciem: ergo non aggravant peccatum in infinitum unius super peccatum alterius: ergo Angelus admitti debuit ad poenitentiam, licet sustinere debuerit graviorem quam homo.
3. Si dicas, quod ratio in homine obnubilata fuit carne, et ideo excusabilius fuit suum peccatum : Angelus autem peccavit contra deiformem intellectum, et ideo inexcusabile. Contra: Licet minus clara fuerit ratio in homine, tamen non in infinitum distabat ab intellectu Angeli: in utroque enim erat scriptum jus naturale : ergo non debuit casus unius aggravari in infinitum super alterum, ut videtur : quod si concedatur, est hoc contra, Apocal. xu, 8, ubi dicitur, quod non valuerunt, negue locus inventus est corum amplius in calo.
4. Item, Damascenus dicit : "Quod est in hominibus mors, hoc est in Angelis casus :" quia sicut homines post mortem, ita Angeli post casum sunt insusceptibiles poenitentia.
2. Hoc etiam videtur ex hoc quod quae faciunt, procedunt ex mala radice, et mala intentione : ergo peccant.
3. Item, Si ex casu haberent amplius non posse peccare, tunc casus videretur eis in aliquo patrocinari : et hoc non est verum : ergo videtur, quod diabolus peccat continue.
Sed contra : Si continue crescit poena ejus et peccatum, videtur quod poena ejus possit fieri infinita : quia incrementum non habebit finem.
2. Item, Cum peccatum adimat bonum nature, videtur quod totum possit adimi, cum ipsum sit finitum, et non sit ratio quare sequens peccatum minus tollat de bono naturali quam preecedens.
3. Item, Post mortem homo non peccat, nec demeretur amplius : ergo videtur, quod nec diabolus post casum.
Solutio. Dicendum, quod actus diaboli dupliciter potest attendi, scilicet secundum suum substantiam, et sic aliquando potest esse de genere bonorum : et secundum circumstantiam facientis, et sic semper est malus, ut mihi videtur, et ex mala procedit voluntate, et obstinatus est in illo. Causam autem obstinationis diversi diversimode assignant. Quidam enim dicunt (sicut tactum est in objiciendo) quod causa est : quia per se et non per alium, et contra deiformem intellectum peccavit. Alii autem quod quia simplex est diabolus, ideo totum convertit se ad quod se convertit : et ideo cum convertit se ad malum, totus heret malo: et cum convertit se ad bonum, totus adheret bono: Sed hance solutionem reputo stultam: quia licet simplex sit in divisione essentie, non tamen simplex quantitate virtutis quae in multa potest: et hoc patet in virtute ministrativa, ministrata, et assistrice in Angelis bonis. Alii autem quibus magis videtur consentiendum, quod liberum arbitrium datum est ad viam, ut per rationem videat ve~ rum et falsum, et verum et verius: non quod sistat in utroque, sed in uno, scilicet quod est prima veritas : et per voluntatem probet bonum et melius, et sistat omnia male, et non omnia mala: in optimo : et ideo quando est conjuncta summo bono et primo vero, ita infor. matur quod non invenit amplius quo deflectatur : et ex opposito quando usque ad terminum vie deflectitur, infligitur gj ex ordine justitia non posse recedere a malo cuiconjuncta est per electionem - et haec est causa obstinationis. Et hoc ae. cipitur in Ezechiele, xxxu, 26 et seq., ubi dicitur de sepulcris regis Babylonis, et Mosoch et Thubal, etc. Et subjungi. tur, quod gladii eorum sunt sub capitibus eorum, et iniquitates eorum in ossibus eorum. Et per gladium intelligitur af. fectus actus peccati quo pugnaverunt contra Deum. Per iniquitaies autem in osstbus intelligitur immobilis radicatio habitus in viribus anime.
Ev secunpum hoc dicendum ad primum, quod Glossa dicit, quod diabolus egit omnia male, et non omnia mala: quia faciendo peccat : sed tamen ex facto non est ei semper causa peccati.
Ad aliud dicendum, quod intendit vivacilatem ingenii contra nos: sed tamen restringitur quandoque ut eliciat factum quod est de genere bonorum, licet non bene fiat.
Ap Atiup dicendum, quod cum dicitur, Tota vita infidelium est peccatum, hoc est, in peccato : quia non remittitur eis umquam neque veniale, neque mortale sine gratia : non tamen omnis actus eorum in substantia malus est, nec etiam omnia male faciunt : quia saepe per totam vitam infideles habent aliquas virtutes politicas : et actus illarum neque mali sunt, neque mali fiunt.
Ad aliud dicendum, quod superbia in affectu semper ascendit, licet in effectu reprimatur. Per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod contrarian- tur confirmationis et obstinationis status quoad affectum, et non quoad opus.
Ap noc quod objicitur in contrarium, dicendum quod credere demonum est sicut conclusio et non sicut principium : coguntur enim ex ipsa apertione veritatis, sicut protervus ex violentia demonstrationis. Et ideo non loquitur de illo Augustinus : sed potius de illo quod est sicul argumentum rerum non apparentium, de quo tractatur in III libro Sententiarum.
Ad aliud dicendum, quod exitus bonus fuit: sed modus exeundi malus: quia cum indignatione et murmure exivit.
Ad aliud dicendum, quod Deus non condemnat ultra condignum : quia condignum esset ut ad nihilum redigeret eum qui se tam superbe opposuit : sed infligit ei non posse vel velle averti ex ordine justitie reddente pro meritis.
Ad aliud dicendum, quod synderesis remurmurat contra tria, scilicet bonum omissum, malum commissum, et malum pone. Et in diabolo dicunt exstinctam quoad duo prima, sed non quoad ter_tium. Et hoc non est laudis, sed vituperii: quia hoc est remurmurare ordini justitie divine. Sed hoc mirum videtur: quia synderesis est vermis cujus proprius actus est rodere propter delictum vel peccatum, et testificari esse dignum pena qui taha commisit : et hoc remanet in testem justitie divine, et in cumulum damnationis. Et ideo mihi videtur, quod remurmurat in damnatis etiam malo culpe commisse : sed non sequitur motus propter aflectum oppositi : sed ille non _estactus suus, sed potius nature quae non omnino in eo est destructa.
Ap vicrom Dionysii dicendum, quod. ipse loquitur quoad naturam : et non sequitur aliquis motus deliberationis il- lam coucupiscentiam, sed potius indignatio et aversio: quia etiam suo esse indignatur, et su nature: intellecte: in quan— tum jacet sub poenis oppressa per justitiam.
Ad id quod ulterius queritur, patet solutio per ante dicta, et quia Angelus, et quare sit obstinatus, sed non homo : quia homo cecidit in via, sed non a via: Angelus autem in termino vie, et ideo a via in obstinationem.
Si aurem queratur, Quare unus habuit longiorem viam quam alius? Dico, quod Angelus non ista cognovit ut ex illis disceret Verbum: sed potius ex Verbo revelante ista cognovit, et juxta Verbum creatus est. Homo autem positus est super creaturas mundi, ut in his videret Verbum, et per omnia transiens veniret ad herendum Verbo : et ideo conveniens fuit hominilongiorem ponere viam quam Angelo. Sunt tamen ille rationes bone quas tangunt Magistri, ut patet objiciendo. Alia etiam tangitur a Sanctis, quod divina prescientia falli et frustrari non poterat de homine. Si autem primus homo locum pecenitentie non habuisset, nullus umgquam de suis salvus fuisset, et perisset genus humanum in uno: et frustrata fuisset prascientia quae multos previderat salvandos de hominibus, Natura autem Angelica separata est, et non potuit perire, quibusdam pereuntibus. Kt ideo preescientia salvabatur in aliis.
Ap wm autem quod contra objicitur, dicendum quod demon non vult bonum, et (meo judicio) immobiliter vult malum : et ita loquendo de potestate ex habitu procedente, non potest velle nisi malum : sed ex natura potest velle bonum : sed natura illa oppressa est radicatione habitus, ut numquam possit prorumpere in actum. Et ideo nulla est objectio illa.
Av autup dicendum, quod illa non est causa principalis, sed concausa : sed potius illa est causa quae dicta est.
Ad aliud dicendum, quod hc potest bene esse una causa: quia sine proportione distant intellectus deiformis et ratio obnubilata, licet utrumque sit finitum : bene enim contingit duo esse - finita, et tamen proportionem non habere, sicut diameter quadrati, et costa sive latus. Alia etiam causa est, quod ea a quibus ceciderunt, non sunt proportionata, sicut immortalitas spiritus et animalis corporis, et paradisus spirituum et corporum : et contemplatio creaturarum in Verbo, et contemplatio Verbi in creaturis : et illa fecerunt ingratitudinem esse improportionate quantitatis.
Videtur mihi, quod non: et ad dictum Isaie dico, quod loquitur de pena et tormento accidentali, scilicet quod est vermis conscientia, et puniri pro pluribus, sed non puniri acrius et igne acerbiori.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum esset nisi hoc ipsum quod sic procedit ex mala voluntate, esset ei supplicium, et ideo potius est. pena : et si habet culpam, non est demeritoria majoris mali, nisi per accidens, ut mihi videtur. Sunt: tamen qui consentiunt ei quod dicit.: Isaias, et sic probant objecta.
Ad aliud dicendum, quod non profuit © eis casus: sed potius hoc est eis omni q pena major obstinatio in perversitate male voluntatis, sicut dicit Bernardus ; "In aeternum non obtinebit quod vult: et quod non vult, in perpetuum sustine-. bit."
Tili qui sunt de alia opinione respondent ad ea quae sunt in contrarium. Ad primum dicentes, quod crescit poena eo. rum usque ad diem judicii : quia usque tunc peccare possunt allis nocendo.
On this page