Text List

Articulus 3

Articulus 3

Queritur de tempore et modo suggestio-. nis aliorum Angelorum : et quare pugna sit attributa Michaeli ? et, Qui sunt rudentes quibus detractt sunt ?

ARTICULUS III. Queritur de tempore et modo suggestio-. nis aliorum Angelorum : et quare pugna sit attributa Michaeli ? et, Qui sunt rudentes quibus detractt sunt ?

Tertio, Queritur de tempore et modo suggestionis.

1. Non enim poterat uno momento fieri, quod Angelus primus in malitiam consentiret, et eam aliisin quam ipse consensit persuaderet : et illi sibi consentirent, et postea omnes simul illud obtinere niterentur : ergo videtur, quod per aliquod tempus ipse malus fuit in ccelo.

2. Item, Hoc videtur, Apocal. xu, 7, ubi dicitur, quod factum est prelium. magnum in celo : Michael et Angeli ejus pugnabant cum dracone, etc. In pugna autem illa mora fuit, ut videtur.

3. Item, Hoc videtur, Il Petr. u,- 4, ubi dicitur : Si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, etc. : tractus autem moram dicit.

4. Item, Apocaf. xu, 4 dicitur,. quod cauda Luciferi traxit decimam partem stellarum, et misit in terram : tractus autem caude dicit persuasionem et consensum malitia, quae omnia moram important.

SED CONTRA : Quod est in hominibus mors, hoc est in Angelis casus : ergo statim ut malitiam concepit, deformatus est, et deorsum pressus pondere iniquitatis : sed in tempore non consenserunt : ergo videtur, quod sine mora et sine persuasione simul cum ipso consenserunt, et cum ipso statim deorsum premebantur.

Uxrerivs queritur, Quare pugna hec Michaeli attribuitur, cum ipse non legatur esse de superioribus, cum habeat usum officii exteriorum, et in Daniele expresse habetur, quod sit princeps Judeorum , et a Sanctis quod modo sit princeps Ecclesiae?

Urerivs queritur, Qui sunt rudentes quibus detracti sunt in hune caliginosum aerem cruciandi in tartaro in die judicii?

Sorutio. Dicendum, quod alia persuasio ibi non fuit nisi occasionalis, scilicet quia videntes illum esse excellentissimam creaturam, appropinquarunt per consensum desiderio suo, ut in ipso promoverentur : et ideo occasionalis persuasio dicitur cauda sua qua traxit eos : et hec simul fuit cum suo desiderio tempore, sed non causa, vel natura: et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod pugna ilila anagogice exposita, nihil aliud dicit nisi contrarietatem appetituum bonorum et malorum Angelorum, conversorum et aversorum.

Ad aliud dicendum, quod detractio per rudentes est condemnatio sanctorum Angelorum per applicationem sententie quam de casu acceperunt a Domino.

Ad aliud patet solutio per antedicta.

Api quod ulterius queritur, Quare Michaeli attribuitur pugna ?

Dicendum, quod secundum Litteram illa pugna refertur ad Ecclesiam : et sic exponit Glossa ibidem, et tunc merito pugnat pro Ecclesia prepositus Ecclesia. Si autem anagogice exponitur, tunc pugna illa attribuitur Michaeli gratia nominis, non ordinis: quia Michael, Quis ut Deus interpretatur, qui recte pugnare dicitur contra eum qui ut Deus esse desiderat. ,

Ap ALiup accipiatur expositio Glossae que dicit sic: Rudentes sunt funes quibus naute velasuspendunt, ut flante aura portus tranquillitatem relinquant, seque semper ambiguis flatibus credant : quibus rudentibus convenienter immundorum spirituum conamina comparantur, qui mox ut stante superbia impulsi, se adversus Creatorem erexerunt, et ipsis elatio nis sue conatibus in abyssi profundum sunt rapti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3