Articulus 4
Articulus 4
An sicut inter bonos alii praesunt aliis, ita etiam inter malos alii alis presunt, et sit in eis ordo praelationis qui cessabit post diem iudicit ?
ARTICULUS IV. An sicut inter bonos alii praesunt aliis, ita etiam inter malos alii alis presunt, et sit in eis ordo praelationis qui cessabit post diem iudicit ?
Hoc enim non videtur verum : quia 1. Bonum habet rationem ordinis, malum autem ordinis corruptionem : ergo cum Angeli ceciderunt a bono, videntur. etiam cecidisse ab ordinis ratione.
2. Item, Gradus solet accipi pro dignitate altitudinis : sed ab omni dignitate ceciderunt : ergo ab omni ordinis ratione, ut videtur. .
3. Item, Videtur quod omnes cadere debuerunt in gradus unius vyitil tantum, ut scilicet omnes uni vitio preessent, quia omnes uno peccato peccaverunt : ergo et una poena debuerunt puniri : ergo in uno vitio damnationis gradus accipere debuerunt. ;
4. Preterea, Qualiter hoc est verum,. quod dicit in Zittera, quod usque ad diem judicii Angeli Angelis, etc. ? Infra enim dicit Magister, quod ordo non est tantum secundum officia, sed etiam secundum gradus nature et gratia : istos autem gradus non habebunt eaquales post diem judicii : ergo videtur, quod ordines manebunt, et non destruentur.
Soxutio. Dicendum, quod duplex est ordo, scilicet comparationis secundum altitudinem majorem vel minorem, et ille est ordo potestatis propriae : et ab illo non ceciderunt : quia potestas justa est semper, etiam quae committitur malis. Altus est ordo perfectionis ad finem : et ab illo prorsus ceciderunt demones. Ad aliud dicendum, quod licet indignissimi sint, tamen per hoc ordinan- tur a Dei justitia ad officia quae bonis Angelis competere non possunt, ut tor— quere malos, et exercere justos, et hujusmodi. ,
On this page