Text List

Articulus 9

Articulus 9

An daemon victus ab uno Sanctorum, potest alium tentare et vincere, et an eumdem in eodem peccato ?

ARTICULUS IX. An daemon victus ab uno Sanctorum, potest alium tentare et vincere, et an eumdem in eodem peccato ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Origenes: "Puto, inquit, sane, quia Sancti repugnantes, etc."

Ad hoc enim facit etiam ratio : quia 1. Aliter non esset aequalis pugna : quia si daemones possent imminuere militum nostrorum numerum, et nos non possemus diminuere exercitum ipsorum, non esset aequalis pugna : ergo videtur, quod vieti ab uno Sancto, alium tentare non possunt ad minus in eodem genere peccati, ut dicit Magister.

2. Ivem, Ipse dicit in Littera, quod demon qui Adam primum vicit, victus est a Christo : et ideo religatus et captus : ergo videtur, quod similiter sit in aliis Sanctis vincentibus suos demones.

3. Irem, Nos videmus hoc in consuetudine hominum, quod aliquis vincens hostem suum, non vincit eum tantum ne sibi noceat, sed etiam ne noceat amicis suis : ergo similiter videtur esse in victoria spirituali : ergo videtur, quod amittunt potestatem impugnandi alios, cum perlecte vincuntur ab uno, ad minus in illo peccato.

SED CONTRA : 1. Quia secundum hoc in novissimis temporibus minimam deberent habere potestatem tentandi, imminuto eorum numero a principio mundi per multa Sanctorum millia : sed hoc falsum est : quia illa tempora gravioris erunt tentationis quam umquam fuerunt tempora super terram.

2. Trem, Post mille annos solvetur Satanas in fine mundi, et tentabit iterum alios, qui perfecte victus est a Christo : ergo etiam alii victi etiam possunt tentare.

3. Irem, Potestas tentandi non datur eis ad vincere, sed potestas ad exercendum Sanctos dicitur eis tradi : sed exercitium potest facere victus, sicut non victus : ergo videtur, quod non sit ratio quare illi auferetur potestas tentandi.

4, Yrem, Queritur de tertia opinione que hic non ponitur, quae dicit, quod victus perfecte ab uno Sancto, non potest eumdem tentare plus de eodem peccato. Queritur enim, Quid est perfecte vincere ? quamdiu enim durat pugna non est perfecta victoria : sed quamdiu durat vita, tamdiu durat pugna : ergo videtur, quod perfecta victoria non fit ante mortem.

Si dicas, quod in una actuali tentatione una actualis est victoria : secundum hoc una die possum vincere mille demones, et ita multos possum abjicere a me: et hoc mirum est si verum est, et ad minus nullo modo potest probari. 51 autem perficitur pugna in morte, tunc nulla questio est : quia tunc non in hoc nec in alio, nec ipse nec alius tentare potest.

Preterea quaeritur, Quid dicantur milje anni, post quos solvetur Satanas jam enim elapsi sunt mille ducenti quadraginta sex anni: et adhuc non est solutus.

Solutio. Ego confiteor me nescire quid de ista questione sit verum : sed judicio Dei sit relinquendum, utrum ex victoria Sanctorum suspendantur aliqui a pugna illorum peccatorum, in quibus vincantur, an aliter sit. Sed hoc videtur mihi, quod omnes in fine pugnabunt ex omnibus viribus, scientes quod modicum tempus habent. Sed ultima opinio non placet mihi : quia nulla fulcitur ratione, vel auctoritate, ut patet in objectione in contrarium.

Ap vLtimum ergo dicendum, quod milJe anni sunt hic accipiendi non a quantitate, sed a figura numeri : quia cubitus numerus et quadratus finis et radix perfecti numeri sunt : perfectio enim est in fine, et denarius est finalis limes digitalium numerorum : centenarius autem numerus est finalis limes decadum numerorum per digitales numeros : et millenarius numerus est finalis limes decadum numeri centenariorum numeratorum per decadem : et ideo significat perfectam collationem numeri Sanctorum, qui quadrati sunt virtute politica, et triformi perfectione surgunt, fide, spe, et charitate : et tunc erit finis mundi quando solvetur Satanas. .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9