Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum Deus Juste agit et bene cum homine, dans sibi pugnare contra pugilem qui est fortior eo ?

ARTICULUS VIII. Utrum Deus Juste agit et bene cum homine, dans sibi pugnare contra pugilem qui est fortior eo ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa finem : "Ipsum putant primum hominem tentasse."

Ex hoc enim videtur Deus injuste agere cum homine, cum dat sibi pugnare contra pugilem qui fortior est eo. Quod autem demon fortior sit eo, probatur,

1. Job, xu, 24: Non est super terram potestas quae comparetur et.

2. Item, In judicio hominum esset hoc injustum, quod aliquis debilis adjudica~- retur pugnare cum in infinitum fortiori : sed sit proportio inter pugnantes.

3. Item, Numquid sententiendum est quod debilis 4 debiliore tentetur daemone, et fortis a fortiore ?

Soturio. Dicendum, quod stultissimum reputo, quod sit proportio virium pugnantis demonis, et resistentis hominis : licet hoc quidam dixerunt. Pugna enim hac tota consistit in consensu : et hac voluntas @que libera est a coactione in omnibus rationalibus creaturis : ideo dicit Bernardus, quod debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Et in hoc ergo est aequalitas et possibilitas resistendi : et sic cessant omnes objectiones.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8