Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum idem liberum arbitrium quod fuit in bonis et malis Angelis ante confirmationem, sit in eisdem post confirmationem ?

ARTICULUS I. Utrum idem liberum arbitrium quod fuit in bonis et malis Angelis ante confirmationem, sit in eisdem post confirmationem ?

Incidit autem hic triplex questio, scilicet, Utrum idem liberum arbitrium quod fuit in bonis et malis ante confirmationem, sit in eisdem post confirmationem ? Secundo, Utrum liberius sit in confirmatis, aut non confirmatis bonis ? Tertio, Utrum liberius sit in bonis quam in malis, vel e converso ?

Aliae enim omnes queestiones quae circa hoc queri possent, in preecedentibus sunt determinate.

Ap PRIMUM sic proceditur : 1. Immobile et mobile dividunt ens simpliciter et non conveniunt eidem : ante confirmationem liberum arbitrium est flexibile sive mobile a bono, et post est immobile : ergo non est idem.

2. Preterea, Nihil idem susceptibile est oppositarum differentiarum manens ideo numero et specie : mobile et immobile sunt opposite differentie : ergo non sunt ejusdem liberi arbitrii manentis idem specie et numero.

SED CONTRA : 4. Immortalitas primi status, et immortalitas secundi status non differunt per substantiam potentiea, licet differant per habitus susceptos : sicut autem potentia se habet ad immorttalitatem primam et secundam, ita liberum arbitrium se habet ad libertatem istam et illam : ergo est idem in substantia liberum arbitrium.

2. Ttem, Libertas a coactione et liberlas a miseria non differunt per subje- ctum : sed ante confirmationem fuit in eis libertas a coactione, sed post libertas a miseria : ergo ista non differunt per substantiam potentia, ut videtur.

Solutio. Dicendum, quod una est potentia et eadem, ut probatum est in ultimis omnibus.

Dicenpum autem ad primum, quod mobile et immobile quando referuntur ad eadem principia, tune dividunt ens : sed non, quando referuntur ad diversa : unde mobile per naturam potest esse idem cum immobili per gratiam et gloriam.

Ad aliud dicendum, quod non sunt opposite differentie : quia non egrediuntur ab uno per eamdem divisionem : quia immutabilitas est ex libertate gratie et gloriw, mobilitas autem ex libertate nature solius : et ista non reducuntur ad divisionem unam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1