Articulus 2
Articulus 2
Utrum liberum arbitrium liberius sit in non confirmatis, sicut in nobis, quam in confirmatis, puta bonis Angelis ?
ARTICULUS I. Utrum liberum arbitrium liberius sit in non confirmatis, sicut in nobis, quam in confirmatis, puta bonis Angelis ?
Videtur autem quod sic : 1. Quanto enim potentia in plura potest, tanto videtur esse liberior ; in plura autem potest. esse potentia quae potest in bonum et in malum, quam illa que potest in bonum tantum : ergo videtur illa esse liberior: et haec est in nobis : ergo in nobis liberum arbitrium est liberius, quam in Angelis confirmatis.
2. Item, Quanto potentia in actu suo vel opere magis recedit a modo potentia naturali, tanto videtur esse liberior : sed potentia quae potest facere bonum et non facere bonum et contrarium, magis recedit quam illa quae potest facere bonum tantum et non contrarium bono : igitur cum nostrum sit tale, et confirmatorum Angelorum sit tantum ad bonum, videtur in nobis esse liberius quam in aliis confirmatis.
Sep contra hoc est : quia 1. Quanto potentia paucioribus indiget ad expeditionem actus, tanto liberior est: Angeli autem non indigent etate, inguisitione, et experimento, et arte, et doctrina ut eligant bonum : nos autem omnibus his indigemus : ergo, etc.
2. Item, Obligatio ad materiam tollit libertatem : ergo quanto magis potentia separatur a materia, tanto magis est libera : sed plus separatur quae non unitur corpori, quam illa quae unitur : ergo magis est libera : Angeli autem liberum arbitrium non unitur corpori : ergo, etc.
Soturio. Ad hoc dicendum est, quod liberum arbitrium confirmatorum Angelorum liberius est quam nostrum : est enim completum in libertate liberum arbitrium quod nec ex natura necex habitu confirmationis servire potest : liberius autem potest hoc, quod. potest quedam per naturam et habitum, sed cadens a bono, redire potest : et infimam habet libertatem, quod non potest in bonum nisi per naturam, et per habitum conjunctum in malo.
Ap primum ergo dicendum, quod pluralitas eorum in quae potest, non est lbertatis, nisi illa pertineat ad posse et libertatem, et non ad impotentiam et servitutem : non enim dicitur potentior vel liberior, qui potest vincere unum et potest vinci ab alio, quam qui potest vincere tantum : quia vinci est non posse. Ita etiam vinci posse a peccato extrema impotentia et servitus est : et idem est posse facere malum, et posse vinci a malo, licet modo significandi differant.
Ad aliud dicendum, quod per Posse facere malum magis liberum arbitriyn: obhgatur materiae et materialibus, quain recedat ab eis : eo quod omne maluy provenit ex aversione ab incommutabi} bono, et conversione ad bonum commy, tabile : et ideo illud non dicit dissimij tudinem ad potentiam materia non oblj. gatam, sed potius accessum ponit aq illam.
On this page