Articulus 12
Articulus 12
An magicis virtutibus et mathematicis uti sit malum ? et, An noceant figure mathematics ?
ARTICULUS XII. An magicis virtutibus et mathematicis uti sit malum ? et, An noceant figure mathematics ?
Utrum talibus magicis uti virtutibus et mathematicis sit malum et apostasia a fide, ut dicunt quidam ?
Videtur enim quod non : quia 1. Non homo, sed demon operatur : ergo non refertur operatio illa ad hominem.
2. Item, Frequenter sunt talia valde utilia, scilicet inventio perditorum, cau~ tela a furibus, et manifestatio latronum : ergo videtur, quod talia non sint mala.
Quaeritur etiam de figuris mathematicorum, qui nullas conjurationes et nulla sacrificia nec incantationes faciunt, sed tantum operantes ad adspectus stellarum, quandoque utilia preedicunt : ergo in talibus nulla videtur apostasia.
Item, Nonne Deus contulit vim herbis, et verbis : ergo multo magis stellis : ergo in talibus non est malum. Sep conTRA hoc sunt verba Augustini multiplicia in tractatu super Genesim, et in libris de Doctrina Christiana et de Civitate Dei, qui dicit, quod omnia faciunt operibus daemonum.
Solutio. Dicendum, quod in talibus est apostasia vel oris, vel operis. Si enim per invocationes, conjurationes, sacrifi- cia, suffumigationes, et adorationes fiunt, tune aperte pactum initur cum demone, et tunc est apostasia oris ibi. Si autem non fit nisi opere simplici, tunc est apostasia operis : quia illud opus exspecta-~ tur a demone : et exspectare aliquid a demone vel velle aliquid percipere per ipsum, semper est fidei contumelia, et ideo apostasia.
On this page