Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum daemones vel Angeli corpora habeant? et, Utrum sit concedendum, quod Angeli in comparatione Dei corporei sint?

ARTICULUS I,. Utrum daemones vel Angeli corpora habeant? et, Utrum sit concedendum, quod Angeli in comparatione Dei corporei sint?

Circa primam partem quaeremus quinque, scilicet, An daemones vel Angeli: corpora habeant ? Secundo, Utrum corpora quandoque assumant ? Tertio, Quid sit assumere ? Quarto, de qua natura illa assumant. Quinto, de actibus quos in illis ope-- rantur. ,

Ap pRimvUM sic proceditur : Videtur enim, quod omnes Angeli per naturam corpora habeant:

1. Dicit enim Augustinus in libro IV de Civitate Dei: "Ob hoc enim et providentia divina eis, quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiorum corporum munera, ut illud quo eis preponimur, etiam isto. modo nobis com~ mendaretur multo majore cura excolendum esse quam corpus, ipsamque ex-— cellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, pre bonitate vite, qua illis preponimur, contemnere disceremus, habituri et nos immortalitatem corporum, non quam suppliciorum ezternitas torqueat, sed quam puritas precedat animorum." Ex hoc accipitur, quod demones habent corpora naturaliter sibi unita: ergo eadem ratione Angeli.

2. Item, Ibidem, "Sicut enim fieri potuit quod aeree volucres terrestribus nobis non solum non preeferantur, sed etiam subjiciantur propter rationalis anime, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri potuit, ut demones quamvis magis aerei sint, terrestribus nobis, non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior: sedideo eis homines praferendi, quoniam spei piorum hominum nequagquam illorum desperatio comparanda est." Ex hoc accipitur idem quod prius.

3. Item, Ibidem, "Ipse Apuleius terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe preponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris preponat Plato: ut intelligamus non eumdem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui videtur esse ordo in gradibus corporum: sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet, decentiorque superius." Ex hoc accipitur idem quod prius. ;

4. Item, Ibidem, " Apuleiusdiffiniens demones, ait eos esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, duratione aeterna. Horum vero quinque tria priora iulis esse nobis- cum communia, quartum proprium, quintum eos cum diis habere commune." Ex hoc accipitur idem quod prius.

5. Item, Ibidem, "Si virtuosi essent daemones et sapientes, non essent colendi: quanto minus non honore divino digna sunt aerea animalia, ad hoc rationalia, ut misera esse possint: ad hoc passiva, ut misera sint: ad hoc aeterna, ut miseriam finire non.possint." Et quia ad hoc multe suppetunt auctoritates, ideo iste sufficiant.

6. Per rationes objicitur sic: Dicit Gregorius in Homilia 10 in Evangelium, quod Judeis tamquam ratione utentibus, rationale animal preedicavit: et intelligitde Angelo: rationale autem animal compositum est ex corpore et anima: ergo Angeli babent corpora per naturam sibi unita.

7. Item, Bernardus in sermone 5 super Cantica, dicit sic: "Quoniam modo implent ministerium suum sine corpore, presertim apud viventes in corpore." Denique non est discurrere, neque de loco ad locum transire, nisi corporum.

8. Item, Ibidem, "Omnis spiritus preter increatum indiget corpore, animalis ut serviat, angelicus ut prodesse possit, humanus ut beatitudinem acquirat:" et hoc ibidem dicit sepius, scilicet in quatuor locis.

Item, Augustinus in libro III de Trinitate videtur hoc velle: ergo ita est.

Item, Ibidem arguunt Sancti, quod loquuntur, et comedunt, et alios actus corporales faciunt: ergo habent corpora, ut videtur: ergo oportet hoc dicere.

Sep in contrarium est quod dicit Dionysius in libris suis sepius, quod sunt divine mentes, et spiritualia lumina, immateriales, et incorporei. Et Damascenus,quod intellectuales existentes, substantie in intellectualibus locis sunt : ergo corpora non habent.

9. Item, A quibusdam objicitur sic, quod si duo composita sunt, quorum unum invenitur sine altero, necesse est et reliquum per se inveniri: est autem quedam compositio ex spirituali et corporali substantia, et corporalis invenitur sine spirituali: ergo et spiritualis sine corporali: ergo necesse est aliquam spiritualem per se sine corpore esse.

10. Item, Gradus sunt in spiritualibus substantiis, scilicet vegetativi, et sensitivi, rationalis, et intellectualis. Et vegetativum invenitur per se, et sensitivum et vegetativum simul, et rationale cum his duobus : intellectivus autem nullius corporis est actus : ergo intellectua~ lis substantia sine corpore debet inveniri.

Sep rune ulterius queritur, Utrum concedendum sit, quod Angeli in comparatione Dei corporei sint, et in se spirituales et incorporei ?

Videtur quod sic: quia 1. Hoc expresse dicunt Gregorius et Damascenus.

2. Item, Quidquid loco continetur et exigit locum quo concluditur, corpus est : Angelus autem loco continetur : ergo Angelus ad minus respective corpus est.

3. Item, Nihil recipit actiones corporis agentis secundum qualitatem corpoream et materialem, nisi corpus : demones recipiunt actiones corporis agentis secundum qualitatem corpoream, quia caliditatem: ergo habent corpora, ut videtur.

Sotruno. Apud quosdam Patres, ut sunt beatus Bernardus et alii, inter opinabilia illud ponebatur, Utrum Angeli haberent corpora, vel non? Unde dicit Bernardus in sermone 5 super Cantica: "Cxterum Angelica corpora, utrumnam ipsis spiritibus naturalia sint, sicut hominibus sua, et sint animalia sicut homines, immortalia tamen, quod nondum sunt homines: porro ipsa corpora mutent et versent in forma et specie qua volunt quando apparcre volunt: densan- tes et solidantes ea quantum volunt : cum tamen in sui veritate pre subtilitate na ture impalpabilia sunt, et nostris om.. nino inattingibilia visibus: an vero sim. plici spiritualis substantia subsistentes, corpora cum opus est sumant, rursum. que expleto opere ponant, in eamdem de qua sumpta sunt materiam dissolvenda; nolo ut a me requiratis. Videntur Patres de hujusmodi diversa sensisse, nec mihj perspicuum est unde alterutrum doceam, et nescire me fateor. Sed et nostris profectibus non multum conferre arbitror harum rerum notitiam." Ex hoc accipitur quod antiquitus opinati sunt Sancti diversa circa ista: sed modo veritas magis dis. cussa est, et inventus est Augustinus ista ex hypothesi. dixisse, et opiniones aliorum referendo: et ideo nullo modo dubitandum est quin Angeli spirituales sint substantiae, et nulla corpora naturaliter habent sibi unita.

Ap omnes auctoritates primas dicendum, jj quod ibi Augustinus loguitur ex hypothesi contra Platonicos, quod si supponeretur demones naturaliter habere corpora aerea, quod adhuc non essent colendi pro diis ab hominibus: quia homi-: nes preferuntur eis dignitate anime: et indignius non est colendum a digniori. Et hocita esse quilibet diligenter circumstantias Lifterae considerans, inveniet.

Ap inLup quod objicitur de Gregorio, dicendum quod animal dicitur duobus modis, scilicet proprie, et tunc dicitur a natura animalis, et sic Angeli non sunt animalia : et a proprietate aliquando large, quae proprietas est vivere et sensibilium habere cognitionem, et sic vocatur rationale animal Angelus : quia cum homine convenit in potestate ratiocinandi, licet non in modo.

Ad aliud dicendum, quod Angeli bene. discurrunt sine corpore, sed non commetiendo se loco: et hoc modo intelligit Bernardus in dicto suo: quia commetiendo se non moventur nisi assumpte corpore. ,

Ad aliud dicendum, quod Angelus in ministerio non indiget corpore universaliter, sed in quodam secundum quod facit in presentia sensuum ad solatium eorum quibus apparet: etde hoc debet intelligi dictum Bernardi, si aliquid dicit. Sed tamen ipse etiam Bernardus relinquit dictum suum in dubio: et ideo nihil dicto suo probari potest.

Ad aliud dicendum, quod tales actus fiunt assumptis corporibus non sibi unitis, de quibus infra queretur.

Ad aliud dicendum, quod licet cstensum sit supra, quod illud argumentum non valet: tamen concedo illud.

Ap ip quod ulterius queritur, dicendum quod Angeli nec in se nec in comparatione ad Deum corpora sunt: quoniam impossibile est quod. aliquid in comparatione ad alterum sit corpus, et in se non corpus.

Ap picta autem Bernardi, Gregorii et Damasceni dicendum, quod corporei dicuntur quantum ad convenientiam cum corpore remotam, et hoc est loco circumterminari, cum Deus non _ terminetur loco: sed tamen non circumterminantur nisi diffinitive, cum corpus circumscriptive sit in loco.

Ad aliud dicendum, quod puto istam esse falsam, quod Angelus ad sui existentiam vel opus proprium loco indigeat, tamen quidam hoc dicunt: sed in quodam ministerio propter nostram indigentiam, necessarium est corpus assumere.

Ab uLtimum dicendum, quod hoc omnino absurdum est, et valde alienum, quod demones indigent corpore, ut igne possint torqueri : quia secundum hoc etiam anime nostre exute corporibus indigerent - corporibus, quando vadunt ad infernum vel purgatorium.

Qualiter autem ille ignis agat in spiritualem substantiam ? dicendum quod agit ut instrumentum justitie vindicantis, sicut supra dictum est, et in fine libri IV Sententiarum probatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1