Text List

Articulus 2

Articulus 2

An Angeli boni et mali possunt assumere corpora? et, Ad quid indigeant corporibus assumptis? et, Quid hujusmodi corpora moveat ? .

ARTICULUS II. An Angeli boni et mali possunt assumere corpora? et, Ad quid indigeant corporibus assumptis? et, Quid hujusmodi corpora moveat ? .

Secundo queritur, Utrum assumant quandoque corpora ?

Videtur autem, quod sit impossibile eos corpora assumere : 1. Necesse est enim, quod inter omne assumens et assumptum sit proportio: nulla autem proportio est inter Angelum et corpus: ergo impossibile est. ipsum assumere corpus.

2. Item, Sicut se habet spiritus per substantiam unibilis corpori ad corpus, ita se habet spiritus non unibilis per substantiam corpori ad separationem a corpore: sed spiritus per substantiam unibilis corpori non fit nisi in corpore facto : ergo alius spiritus numquam est nisi a corpore separatus : ergo numquam assumunt corpora.

3. Item, Quid est quod moveat corpus ad vestiendum Angelum ? aut enim hoc erit natura, aut ars. Si natura: ergo per naturam uniretur ei, quod falsum est. Praterea, Natura qua movetur corpus, est calidum, et frigidum, et alia hujusmodi qualitates elementales: nulla autem talium movet corpus ad Angelum. Si autem dicas, quod ars: omnis autem ars movens et mutans corpus, indiget instrumento: ergo videtur, quod instrumento indigeat: et quod est illud? Si dicas, quod Deus format eis corpus, sicut videtur dici in Zittera: secundum hoc facile est solvere: quia si Deus vellet, etiam ipsi spiritus converterentur in corpora: sed hoc videtur esse fictum : ergo videtur, quod totum sit in prestiglis quibusdam factum, quod legitur de corpo-

ribus demonum et beatorum Angelorum.

4. Sed etiam videtur, quod non indigeant assumptione corporum: Angeli enim boni non indigent nisi propter nos : si indigent propter nos, nos autem non indigemus ab eis nisi custodia, et quod arceant demones, et quod illuminent animas:et haec omnia nobilius faciunt non assumpto corpore quam assumpto : ergo videtur, quod superfluum sit assumi corpus. -

3. Preterea, Cum anima nostra spiritus sit, facilius applicatur ei spiritus quam corpus : ergo etiam inutile esset assumi corpus.

6. Similiter, Deemones intendunt principaliter animarum subversionem ; et hoc magis consequuntur spiritualibus tentationibus quam corporalibus apparitionibus : quia visi fugerentur si corpora assumerent: ergo superfluum est omnino corpus assumi.

Sep contra est quod dicit Bernardus in sermone V super Cantica: "Itaque cum absque corporis adminiculo nec bestialis spiritus conditionis civilis solvere debitum, nec spiritualis cceelestisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam proximo quam etiam sibi sufficiens: sit consulere ad salutem: liquet omnem creatum spiritum sive ut juvet, sive ut juvetur simul et juvet, corporeo prorsus indigere solatio." Ex hoc accipitur, quod indiget corporis assumptione in ministerio boni, et exercitio mali: et quia de hoc multa inveniuntur de facili, sufficiant ista.

Solutio. Hic aberraverunt quidam scrutantes scrutinio, dicentes Angelos numquam posse assumere corpora, ut quidam Philosophi Judeorum, sed dicunt eis obedire formas imaginum : et ista non nisi in prestigiis imaginum fuisse, et non in veritate corporum assumptorum : praecipue propter inconve- nientia quae videbantur sequi postering. in hac questione. Alii autem volenteg evadere, finxerunt quod naturaliter ha.: berent corpora sibi unita. Doctores ay. tem Catholici medii vadunt, dicentes nog habere quidem sibi corpora unita natu. raliter, sed assumere pro voluntate oe ordinatione Dei.

Er secunpum hoc dicendum ad primum, quod non est proportio naturalis formee ad materiam, vel motoris natura. lis ad mobile suum inter Angelum et corpus assumptum. Sed proportio cor. poris attenditur ad actum ministerii injuncti quod exercet Dei ordinatione in corpore: et ideo misso ad tale officium obedit corpus adjunctum, sive illud cor~" pus sit organicum, ut corpus asine, et. serpentis: sive animatum et formatum: ad hoc, ut illain quibus tres apparuerunt Abrahe. Et per hoc patet solutio ad primum. .

Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia alius est ordo spiritus separati, et alius spiritus conjuncti cum corpore per naturam: quia spiritus creatus separatus est ordinatus, ut operetur circa spiritum conjunctum cum corpore: et ideo actus operis quandoque exigit as-" sumptionem corporis.

Ad aliud dicendum, quod corpus illud yg non movet nisi voluntas Angeli : sicut enim in precedenti distinctione habitum est, haec potestas consequitur natu-. ram Angeliin quantum superiorem corpore, ut natura inferior obediat ei ad nutum, et praecipue in his actibus qui sunt secundum ordinationem divinam in ministrando vel exercendo electos : tamen bene potest esse, quod mediantibus seminibus elementaribus subito movent. et vertunt in species diversas.

Ad aliud dicendum, quod non in om- il nibus ministeriis vel exercitiis qua fa- _ ciunt circa nos indigent corpore, sed in quibusdam indigent corpore ut operentur ad sensum, et in quibusdam forma ima- |

ginaria corporis ut operentur ad phantasiam, et in quibusdam speciebus intelligibilibus ut operentur ad. intellectum : tamen bene concedo, quod demon non immediate potest supra intellectum, licet possit ordinare phantasmata, et etiam illuminare aliquo modo lumine sui intellectus, ut infra patebit,. ad decipiendum intellectum hominis.

Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur quia efficacius et perfectius instruitur et decipitur homo quandoque ex sensu quam ex imaginatione vel intelligibilibus : et hoc propter connaturalitatem nostri intellectus, qui omnia intelligibilia sua haurire consuevit ex sensu et sensibilibus : et quia sensus particularis in proprio sensato non decipitur: phantasia etiam, et etiam componens intellectus qui est ex phantasmate frequenter errant.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2