Articulus 5
Articulus 5
Queritur de actibus Angelorum : An boni possunt comedere, et mali generare? et, Unde mali habeant semen sue generationis ?
ARTICULUS V. Queritur de actibus Angelorum : An boni possunt comedere, et mali generare? et, Unde mali habeant semen sue generationis ?
Quinto, Queritur de actibus quos faciunt in corporibus illis, et praecipue de duobus, scilicet uti alimento quod fecerunt sepe boni, et generare quod dicuntur facere mali.
Videbantur autem vere comedere : quia 1. Abraham patriarcha qui spiritualis erat et probabile est quod discretionem habuerit, obtulit eis cibos, et illi comedebant!: ergo videtur, quod vere comede~ bant.
2. Item, Angelos qui sunt nuntii veritatis non decet preestigiis phantasticis homines illudere : ergo videtur, quod nihil ostenderunt Angeli in se, quod secundum veritatem non fecerunt.
3. Item, Quamvis immortales sint et non indigeant, ex hoc non sequitur; quod non vere comederint : quia etiam Dominus resurrexit in corpore immortali et impassibili : et tamen vere comedit et bibit, sicut legitur in Evangelio.
4. Item, Vere loquebantur : et non est magis ratio, quare vere agunt unum actum corporalem quam alium: ergo et vere comederunt.
Sed si hoc detur, tunc sequitur quod vere digesserint cibos, et vere sibi aliquid incorporaverunt : et cum hoc fiat ad restaurationem deperditi, oportebit quod in illis corporibus calore naturali aliquid deperderetur: qua absurda sunt, preter alia quae ex hoc immunda sequerentur.
Videtur autem quod sic: quia verig. sime legitur de incubis et succubis da. monibus: et vidimus personas Cognitas ab eis, et loca in quibus vix umquam per. noctem potest dormire vir, quin Veniat. ad eum demon succubus. 2
Sed tunc queritur, Unde veniat se. men? aut enim descinditur ab eodem corpore, aut apportatur alienum. Si ab eodem, hoc non potest esse: quia hog non est humanum.
Preterea, Semen licet descindatur a toto corpore, tamen eX Maxima sua parte descinditur et a cerebro, et hepate, et corde, et praecipue a cerebro: et talia membra interiora non sunt in corporibus illis assumptis, quia superfluum esset.,.
Preterea, Secundum judicium Aristotelis, spiritus quidem retentus in vi scositate seminis, habens in se virtutem: triplicem a calore elementi et cceli et anime, facit opus informative virtutis.: Medici autem dicunt, quod spiritus triplex retinetur in seminis viscositate, sci~ licet animalis, naturalis, et vitalis : et quod ille spiritus facit totum : et unde venit ille spiritus in corpus assumptum a demone ?
Si dicas, quod assumit corpus hominis mortui quando vult operari tales actus, , et ab illo descindit tale faciendo ipsum per motum, et semina caloris hausta in elementis. Contra hoc est, quod mortuum est : et si totum liquesceret, non faceret semen aptum generationi.
Item, Non habet principium cujus est ille actus, scilicet animam vegetabilem : - qualiter ergo ponitur generare?
Si autem dicas (sicut videtur dicere Augustinus) quod accipit semen a pollutis et transfundit, vel facit se succu-: bum uni, et incubum alteri : et ita transfundit. Hoc non videtur esse: quia tra- dunt Auctores, quod etiam propter longitudinem genitalium vel ineptitudinem evaporat semen in egressu, et exspirat ab eo spiritus, ita quod non sit aptum generalioni : ergo multo magis exspirabit transportando de loco ad locum.
Item, Si tale genus demoniorum intendit generationi principaliter, tunc posset sine coitu ponere semen acceptum in matricem mulieris, quare igitur coit cum ipsis, praecipue cum mora coitus faciat ad exspirationem seminis ? Si dicas, quod ad generationem exigitur etiam semen mulieris : et ideo coit, ut hoc descindat. Contra : Per motum matricis secundum Avicennam, hoc potest descindere : ergo cum possit matricem movere, videtur quod sit superfluum coire.
Si dicas, quod non sit necessarium semen ad conceptum : quia dicit Isidorus, quod eque in insula Portugalliae concipiunt ex vento. Hoc nihil est : quia non dicit, quod mulieres possint hoc facere ex vento : et nos loquimur de conceptu mulieris a demonibus. Preterea, Isidorus dicit multa in illo libro de Animalibus, quae non bene probata sunt.
Sonutio. Dicendum sine prajudicio, guod Angeli non vere comedunt. Est enim duplex comestio secundum Augustinum in libro XXII de Civitate Dei, scilicet indigentie, et potestatis. Indigentie est qua nos utimur, quando nobis cibus ad restaurandum deperditum incorporatur. Potestatis autem est, qua probatur inesse vis naturalis ad comedendum, sed non indigentia : et sic comedit Dominus post resurrectionem : sed tamen cibus redactus est in prejacentem materiam, sicut aqua pluvialis sole, et. sicut combustibilia per ignem.
Sed neutram istarum bene possum ponerein Angelo : quia naturalem potestatem alicujus operis quod numquam infuit, et contra naturam inesset si esset, ponere in aliqua substantia, est vanum et frustra in operibus Dei et nature ponere: sic autem se habet Angelus ad comedere. Et hoc est quod dixit Raphael, Tob. xu, 19: Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invistbili, et potu, qui ab hominibus vidert non potest, utor,
Ap iw autem quod objicitur de Abraham, dico quod recognovit quidem ministerium Trinitatis in eis figurari, sed non recognovit esse Angelos usque post mensam : et hoc non est inconveniens, nec minorem sanctitatem ostendens.
Ad aliud dicendum, quod Angeli talia fecerunt referendo ad aliquid spirituale et morale, sicut Domimus finzit se longius tre: et secundum relationem ad illud non erat prestigium, sed veritas.
Ap Atiup quod quaeritur de generatione, nescio secundum veritatem quid dicam : sed hoc videtur probabilius, quod succubi sint ad unum, etincubi ad alium: tamen verissime ab eo nuper qui adhuc vivit intellexi, quod dum mollitiei vitio subjaceret, quodam tempore infiniti catti circa eum pollutum apparuerunt, maximo ejulatu et strepitu semen lingentes et deportantes.
On this page